Plin. Nat. 31.8
Quo tua, Romanae vindex clarissime linguae,1
  silva loco melius surgere iussa viret
atque Academiae celebratam nomine villam
  nunc reparat cultu sub potiore Vetus,
hoc etiam apparent lymphae non ante repertae5
  languida quae infuso lumina rore levant.
Nimirum locus ipse sui Ciceronis honori
  hoc dedit, hac fontes cum patefecit ope,
ut, quoniam totum legitur sine fine per orbem,
  sint plures oculis quae medeantur aquae.10