| LIBER DE EXCELLENTIBVS DVCIBVS | |
| EXTERARVM GENTIVM | |
| PROLOGVS | |
| Non dubito fore plerosque, Attice, qui hoc genus scripturae leue et | pr.1.1.1 |
| non satis dignum summorum uirorum personis iudicent, cum relatum | |
| legent, quis musicam docuerit Epaminondam, aut in eius uirtutibus | |
| commemorari, saltasse eum commode scienterque tibiis cantasse. sed | 2.1 |
| ii erunt fere, qui expertes litterarum Graecarum nihil rectum, nisi | |
| quod ipsorum moribus conueniat, putabunt. hi si didicerint non eadem | 3.1 |
| omnibus esse honesta atque turpia, sed omnia maiorum institutis iudi- | |
| cari, non admirabuntur nos in Graiorum uirtutibus exponendis mores | |
| eorum secutos. neque enim Cimoni fuit turpe, Atheniensium summo | 4.1 |
| uiro, sororem germanam habere in matrimonio, quippe cum ciues eius | |
| eodem uterentur instituto. at id quidem nostris moribus nefas habe- | |
| tur. laudi in Creta ducitur adulescentulis quam plurimos habuisse | |
| amatores. nulla Lacedaemoni uidua tam est nobilis, quae non ad ce- | 5 |
| nam eat mercede conducta. magnis in laudibus tota fere fuit Graecia | 5.1 |
| uictorem Olympiae citari, in scaenam uero prodire ac populo esse spec- | |
| taculo nemini in eisdem gentibus fuit turpitudini. quae omnia apud | |
| nos partim infamia, partim humilia atque ab honestate remota po- | |
| nuntur. contra ea pleraque nostris moribus sunt decora, quae apud | 6.1 |
| illos turpia putantur. quem enim Romanorum pudet uxorem ducere | |
| in conuiuium? aut cuius non mater familias primum locum tenet | |
| aedium atque in celebritate uersatur? quod multo fit aliter in Graecia. | 7.1 |
| nam neque in conuiuium adhibetur nisi propinquorum, neque sedet | |
| nisi in interiore parte aedium, quae gynaeconitis appellatur, quo nemo | |
| accedit nisi propinqua cognatione coniunctus. sed hic plura persequi | 8.1 |
| cum magnitudo uoluminis prohibet, tum festinatio, ut ea explicem, | |
| quae exorsus sum. quare ad propositum ueniemus et in hoc exponemus | |
| libro de uita excellentium imperatorum. |