FRAGMENTA
COMMENTARIORUM GRAMMATICORUM
Suet. Prat. 176 (289R)
sempiternum inmortalium rerum, perpe- 1.1
tuum mortalium est; perpetuitas enim in nostra
natura est, quae perpeti accidentia potest, sempi-
ternitas infinita est, eo quod semper.
Non. 127M
ita irascere. quid nunc irascitur? 2.1
Non. 437M
dicemus quae vetustate deteriora fiunt 3.1
vetustiscere, inveterascere quae meliora.
Gel. N.A. 4.9.1
    religentem esse oportet, religiosum nefas. 4.1
*
hoc inclinamentum semper huiuscemodi verborum,
ut vinosus mulierosus religiosus, significat copiam
quandam inmodicam rei, super qua dicitur. quo- 5
circa religiosus is appellabatur, qui nimia et
superstitiosa religione sese alligaverat, eaque res
vitio assignabatur.
Non. 40M
itaque ex re in Saliaribus 'adtanus tintinnat', id est sonat. 5.1
Non. 507M
id quod dico huius modi est: uti facit 6.1
ποιε<ῖ, i>ta facitur ποιεῖται est.
Non. 104M
cuius modi genus adverbiorum a verbis 7.1
motus quod venit, ut expulsim cursim
Gel. N.A. 17.7.8
sic igitur . . . etiam istud, quod in lege est: si dividas 8.1
separesque duo verba haec 'subruptum' et 'erit',
ut sic audias 'subruptum <erit>' tamquam 'certa-
men erit' aut 'sacrificium erit', tum videbitur
lex in postfuturum loqui; si vero copulate per- 5
mixteque dictum intellegas, ut 'subruptum erit'
non duo, sed unum verbum sit itaque finita patiendi
declinatione sit, tum hoc verbo non minus prae-
teritum tempus ostenditur quam futurum.
Gel. N.A. 13.26.1
deinde voculatio qui poterit servari, 9.1
si non sciemus in nominibus, ut Valeri, utrum
interrogandi sint an vocandi? nam interrogandi
secunda syllaba superiore tonost quam prima,
deinde novissima deicitur; at in casu vocandi 5
summo tonost prima, deinde gradatim descendunt.
Gel. N.A. 13.26.4
si huius amici vel huius magni scri- 10.1
bas, unum i facito extremum; sin vero hi magni,
hi amici casu multitudinis recto, tum <i> ante i
scribendum erit, atque id ipsum facies in similibus.
si huius terrae scribas, i littera sit 11.1
extrema, si huic terrae, per e scribendum est.
mi qui scribit in casu interrogandi, 12.1
velut cum dicimus mi studiosus, per i unum scribat,
non per e; at cum mei, tum per e et i scribendum
est, quia dandi casus est.
Non. 144M
nixurit, qui niti vult et in conatu 13.1
saepius aliqua re perpellitur.
Gel. N.A. 10.5.1
avarus enim . . . appellatur qui 14.1
avidus aeris est. sed in ea copula e littera . . .
detrita est.
Gel. N.A. 10.5.2
locupletem 15.1
Gel. N.A. 19.14.6
a et o semper principes sunt, i et u semper 16.1
subditae, e et subit et praeit; <praeit> in Euripo,
subit in Aemilio. si quis putat praeire u in his
verbis Valerius Vennonius Volusius, aut i in his
iampridem iecur iocus iucundum, errabit, quod 5
hae litterae, cum praeeunt, ne vocales quidem sunt.
Gel. N.A. 19.14.7
inter litteram n et g est alia vis, ut in nomine 17.1
anguis et angari et ancorae et increpat et incurrit
et ingenuus. in omnibus his non verum n sed ad-
ulterinum ponitur. nam n non esse lingua in-
dicio est; nam si ea littera esset, lingua palatum 5
tangeret.
Gel. N.A. 19.14.8
Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui ου 18.1
ex ο et υ scripserunt, <quantae> qui ei ex e et i;
illud enim inopia fecerunt, hoc nulla re subacti.
Gel. N.A. 13.6.3
rusticus fit sermo . . . si adspires perperam. 21.1
Non. 40M
sunt etiam adsimulanter dicta haec, canatim 22.1
suatim bovatim, quae ab animalibus sumuntur.
Gel. N.A. 10.4.4
vos . . . cum dicimus, motu quodam oris con- 23.1
veniente cum ipsius verbi demonstratione utimur
et labeas sensim primores emovemus ac spiritum
atque animam porro versum et ad eos, quibus-
cum sermocinamur, intendimus. at contra cum dici- 5
mus nos, neque profuso intentoque flatu vocis ne-
que proiectis labris pronuntiamus, sed et spiritum
et labeas quasi intra nosmet ipsos coercemus.
hoc idem fit et in eo, quod dicimus tu ego et
tibi et mihi. nam sicuti, cum adnuimus et ab- 10
nuimus, motus quidam ille vel capitis vel ocu-
lorum a natura rei quam significat non abhorret,
ita in his vocibus quasi gestus quidam oris et
spiritus naturalis est. eadem ratio est in Graecis
quoque vocibus, quam esse in nostris animad- 15
vertimus.
Gel. N.A. 15.3.4
autumo . . . ab . . . aestumo 24.1
Serv. Dan. G. 1.47
quia qui parcior est, suo contentus est, quod 25.1
avarus non facit.
Gel. N.A. 3.12.1
bibacem . . . bibosum 26.1
Serv. Dan. G. 1.120
φορβή <herba>. sed antea fibra dicta est, ut 27.1
nunc etiam rustici dicunt.
Gel. N.A. 13.10.4
frater est dictus quasi fere alter. 28.1
Gel. N.A. 9.12.6
infestum est a festinando dictum; nam qui 29.1
instat alicui eumque properans urget opprimere-
que eum studet festinatque, aut contra de cuius
periculo et exitio festinatur, is uterque infestus
dicitur ab instantia atque imminentia fraudis, 5
quam vel facturus cuipiam vel passurus est.
Gel. N.A. 10.11.1
mature est, quod neque citius est neque serius, 30.1
sed medium quiddam et temperatum est.
Gel. N.A. 11.11.1
inter mendacium dicere et mentiri distat. qui 31.1
mentitur, ipse non fallitur, alterum fallere conatur;
qui mendacium dicit, ipse fallitur.
Gel. N.A. 11.11.2
qui mentitur fallit, quantum in se est, at 31a.1
qui mendacium dicit ipse non fallit, quantum
in se est.
Gel. N.A. 11.11.3
vir bonus praestare debet ne mentiatur, prudens 31b.1
ne mendacium dicat; alterum incidit in hominem,
alterum non.
Non. 21M
clamat, quiritatur 33.1
Don. Ter. Ph. 182
celari 35.1
Don. Ter. Ph. 190
protinam 36.1
EX AUGURII PRIVATI LIBRIS
Gel. N.A. 7.6.10
discrepat dextra sinistrae, praepes 38.1
inferae.
EX LIBRO DE EXTIS
Gel. N.A. 16.6.12
bidentes 39.1
Non. 53M
bidental 39a.1
EX LIBRO DE ANIMALIBUS
Serv. Dan. G. 3.146
asilus est musca varia, tabanus, bubus maxime 40.1
nocens. hic apud Graecos prius myops vocabatur,
postea <a> magnitudine incommodi oestrum appel-
larunt.
INCERTAE SEDIS
Gel. N.A. 5.21.6
pluria . . . compluria 41.1
Macr. Sat. 1.9.5
Apollinem . . . Ianum . . . Dianam . . . Ianam 42.1
Gel. N.A. 2.26.19
caesia 43.1
Sch. Bern. Verg. G. 1.498
indigetes 44.1
Sch. Bern. Verg. G. 1.174
stiva 46.1
DUBIA
Non. 51M
rudentes 47.1
Gel. N.A. 12.14.1
saltem . . . si aliter . . . si aliter non potest 48.1