AGRICOLA
Non. 81M
Edepól, paternam quí comest pecúniam 1
Quíd ita? quia enim répuerascis, fúgitas personás, pater.
Non. 500M
Licétne, leno, dúo uerbis?—Etiám? primo et postrémo 3-4
ANDROMACHA
Serv. Dan. G. 1.266
Quod tú, mi gnate, quaéso ut in pectús tuum 4a
Demíttas tamquam in físcinam uindémitor.
ASINVS
Non. 476M
Áge nunc, quando rhétoricasti <sátis>, responde quód rogo. 5
BVCCVLVS
Non. 507M
Quód editis, nihil ést: si uultis quód cacetis, cópia est.
BVBVLCVS CERDO
Non. 89M
Cum ád lupam nostrám tam multi crébro conmetánt lupi
DAPATICI
Non. 507M
    prímum quod dicébo,
Recté, secundum quód dicebo, est mélius . . . .
Tíbi, cum uiuebó, fidelis éro . . . . . . 10
DECVMA
Non. 37M
Si ignótis inpertíbis, fient fácilius.
Me nón uocabit; ób eam rem hanc fecí falam.
Iam égo illi subiens súblabrabo ésui illud sínciput.
    quód profanauí modo,
Sí tris mensae sínt in aede, ut páriter <eis> dispértiam. 15
DOTATA
Non. 505M
Ártiuit linguam ín palatum, coépit labia súgere.
Non. 219M
. . meam penúm componam sátius est. 16a
DVO DOSSENNI
Festus 364M
Séquimini; <i tu> praé, mi nate; séquere, temetí timor! 17
ECVLEVS
Prisc. GL 2.204K
. . oleas caépe ficos . . . . . . .
EXODIVM
Non. 39M
Patí dum poterunt, ántequam pugaé pilant.
Púerum mulierí praestare noénu scis, quantó siet 20
Mélior cuius uox gállulascit, cuíus iam ramus róborascit?
Non. 96M
Hí molis non lúdunt raptim, píla datatim †morso 22-23
Non. 515M
Múltum ames, paulúm des, crebro uénias, rarentér <feras.> 24
Quándo ad ludos uénit, alii cúm tacent, totúm diem 25
Árgutatur quási cicada.
FICITOR
Non. 109M
Ómnes capiunt fícitatem, mérs est sine moléstia.
FVLLONES
Non. 221M
. . . . . . testas pátinas pistillós mihi
Cántant
FVLLONES FERIATI
Non. 81M
Vortít se in omnis béstias, comest quídquid tetigit tántum. 30-31
Non. 233M
Nihil ést pericli: dábo tibi ualidúm uirum, 32
Animósum.
FVLLONICVM
Non. 148M
Non múlto post sonárium accepit, ábsdedit.
Conséquitur paenulárium, cilotrúm petit. 35
FVNVS
Festus 364M
. . . . ágite exigite, témulentum tóllite!
GALLINARIA
Non. 2M
Óperaeque actor cántor cursor . . senium sónticum!
Ó pestifera pórtentifica trúx tolutiloquéntia!
Mácto te his uerbénis, macta tú illanc infortúnio.
GEMINI
Non. 510M
Ó domus paráta pulchrae fámiliae festíuiter! 40
HERCVLES COACTOR
Festus 372M
    tristimóniam 40a
Ex ánimo deturbáuit et uecórdiam.
HETAERA
Non. 505M
Gnátus artiuít <suae> matri intérfeminia fórtiter. 41
LIGNARIA
Prisc. GL 2.169K
Signáre oportet fróntem calida fórcipe.
Quía supellex múlta, quae non útitur, emitúr tamen.
MACCVS
Non. 518M
Scálpes dentes dérepente, in scaéna si peccáueris.
    pecúnia 45
Quíd? bonum breue ést, respondi, Sárdiniense cáseum.
MACCVS COPO
Festus 177M
Actútum scibis, cum ín neruo nictábere.
MACCVS EXVL
Non. 4M
Em: díxin itúrum hominem in Túscos tolútim?
Límen superum, quód mei misero saépe confregít caput,
Ínferum autem, dígitos omnis úbi ego diffregí meos. 50
Vérberato pópulus homini lábeas pugnis caédere
Cúr istuc uadimónio assum?—Véstimentum uésceris
MALIVOLI
Non. 474M
Si pércontassem, hoc praéterisset mé malum. 53-54
Non. 126M
. . . . . . unde hóc tam repénte 55
Iucúndum indaudíui melúm? . . . .
MANIA MEDICA
Non. 154M
Té uolumus donó donare púlchro praesente ómnibus.
    lacrimaé cadent,
Calét pistillus.
MILITES POMETINENSES
Non. 25M
Válgus uentriósus, genibus mágnis, talis túrgidis 60
Ínstat mercatúram: spero rém faciet: frugi ést homo.
Tú pueri pausílli simile es, quía enim ad os fers quícquid nanctu's.
MORTIS ET VITAE IVDICIVM
Non. 479M
Ita uóbis otiósus sum, ut mi algébo et mi esuríbo.
OPTIO
Non. 149M
Quí me miserum míseriorem réddidit quam pánus puerum. 64-65
PACILIVS
Non. 552M
Vt sóle orescit, cérae castra crébro catapulta ínpulit. 66
PAEDIVM
Non. 455M
    nec úmquam
Vidít rostrum <in> tragoédia tantúm Titi <theátrum>.
. quod res uis húnc priuari púlchras quas utí solet.
Súpparum purúm Melitensem línteum, <em> escám meram 70
Mólucium crocótam chiridótam ricam rícinum
Récta amussim em uíde diploidi ut récta grassatúr uia.
Núnc res me ipsa réprimit, saepe eadem hác sum grassatús uia. 73-74
PAPPVS PRAETERITVS
Non. 4M
. . dum istos ínuitabis súffragatorés, pater, 75
Príus in capulo quam ín curuli sélla suspendés natis.
PARCVS
Gel. N.A. 17.2.8
Quód magno opere quaésiuerunt, íd frunisci nón queunt.—
Quí non parsit ápud se . . . . . frunítus est.
PHOENISSAE
Festus 330M
Sume árma, iam te occídam claua scírpea.
PICVS
Festus 263M
Quíd ego facerem? <ut> ótiosi ródebam rutábulum. 80
QVAESTIO
Non. 474M
Mámmas teneas, pédes extollas, sáuies, congénicules. 81-82
SANNIONES
Non. 218M
Ínlino cretám cerussam púrpurissum . . . 83
SVRDVS
Festus 364M
    fílias
<Bínas> habeo témulentas, séd eccas uideo incédere. 85
TABELLARIA
Non. 218M
Qui hábet uxorem síne dote, <eï> pánnum positum in púrpura est.
. . . . . dótem ad nos nullam áttulas
TOGVLARIA
Festus 257M
Abúnde deturbáte saxa, homónum quisquiliaé!—Quid est?
TRIPERTITA
Non. 517M
Postquám se uidit <ésse> heredem, désubito diuórtium
Fecérunt. 90
Si aútem pinguest, mále cubandum est: . . putent pántices
VINDEMIATORES
Non. 473M
Quid stás? age moue te! mánen?—I primus: praégredi!
. . coepit únum quemque praélumbare fústibus.
VIRGO PRAEGNANS
Non. 508M
    quánto ego
Plús sapiui, quín fullonem cómpressi quinquátrubus. 95
    séquere me!
Púriter uolo fácias: <puro> igni átque aqua uolo húnc accipier.
ZONA
Non. 481M
Átqui facilitátem, uideo, <haut> úteris uulgáriam.
    dúriter me habére,
Vigilásse 100
EX INCERTIS FABVLIS
Macr. Sat. 1.10.3
. olim expectáta ueniunt séptem Saturnália. 104
Pér deam sanctám Lauernam, quaé <mei> cultrix quaéstuist 105
. huíc puellae praécoquis libído inest.
Est pédis unus íngens in nasó . .
    mília
Sex númmum in arcam démisi nummáriam.
Aur. Fro. 4.6.1H
Faúces foui 109a
. . . . . áliquot altipéndulos 110
Relíquimus uindémiae supérstites.
Cic. de Orat. 2.279
    quid plorás, pater?— 113
Mirúm ni cantem . . condemnátus sum.
Quánti addictust?—Mílle nummum.—Níhil addo: ducás licet. 115
. . . . . sápiens si algebís, tremes.
<Si> sálliturus ístaec est, mittám salem.
dicteria