X
O iucunda quies, primo cum testis amori 1.10.1
  affueram vestris conscius in lacrimis!
o noctem meminisse mihi iucunda voluptas,
  o quotiens votis illa vocanda meis,
cum te complexa morientem, Galle, puella 5
  vidimus et longa ducere verba mora!
quamvis labentis premeret mihi somnus ocellos
  et mediis caelo Luna ruberet equis,
non tamen a vestro potui secedere lusu:
  tantus in alternis vocibus ardor erat. 10
sed quoniam non es veritus concredere nobis,
  accipe commissae munera laetitiae:
non solum vestros didici reticere dolores,
  est quiddam in nobis maius, amice, fide.
possum ego diversos iterum coniungere amantes, 15
  et dominae tardas possum aperire fores;
et possum alterius curas sanare recentis,
  nec levis in verbis est medicina meis.
Cynthia me docuit, semper quae cuique petenda
  quaeque cavenda forent: non nihil egit Amor. 20
tu cave ne tristi cupias pugnare puellae,
  neve superba loqui, neve tacere diu;
neu, si quid petiit, ingrata fronte negaris,
  neu tibi pro vano verba benigna cadant.
irritata venit, quando contemnitur illa, 25
  nec meminit iustas ponere laesa minas:
at quo sis humilis magis et subiectus amori,
  hoc magis effectu saepe fruare bono.
is poterit felix una remanere puella,
  qui numquam vacuo pectore liber erit. 30