XIX
|
|
Etsi me invito discedis, Cynthia, Roma,
|
2.19.1
|
laetor quod sine me devia rura coles.
|
|
nullus erit castis iuvenis corruptor in agris,
|
|
qui te blanditiis non sinat esse probam;
|
|
nulla neque ante tuas orietur rixa fenestras,
|
5
|
nec tibi clamatae somnus amarus erit.
|
|
sola eris et solos spectabis, Cynthia, montes
|
|
et pecus et fines pauperis agricolae.
|
|
illic te nulli poterunt corrumpere ludi,
|
|
fanaque peccatis plurima causa tuis.
|
10
|
illic assidue tauros spectabis arantis,
|
|
et vitem docta ponere falce comas;
|
|
atque ibi rara feres inculto tura sacello,
|
|
haedus ubi agrestis corruet ante focos;
|
|
protinus et nuda choreas imitabere sura,
|
15
|
omnia ab externo sint modo tuta viro.
|
|
ipse ego venabor: iam nunc me sacra Dianae
|
|
suscipere et Veneris ponere vota iuvat.
|
|
incipiam captare feras et reddere pinu
|
|
cornua et audacis ipse monere canes;
|
20
|
non tamen ut vastos ausim temptare leones
|
|
aut celer agrestis comminus ire sues.
|
|
haec igitur mihi sit lepores audacia mollis
|
|
excipere et structo fallere avem calamo,
|
|
qua formosa suo Clitumnus flumina luco
|
25
|
integit, et niveos abluit unda boves.
|
|
tu quotiens aliquid conabere, vita, memento
|
|
venturum paucis me tibi Luciferis.
|
|
hic me nec solae poterunt avertere silvae,
|
|
nec vaga muscosis flumina fusa iugis,
|
30
|
quin ego in assidua metuam tua nomina lingua:
|
|
absenti nemo non nocuisse velit.
|
|