ANNALES
EX LIBRO I
Gel. N.A. 17.2.12
Postquam nuntiatum est . . . ut pu- 1.1
gnatum esset in Gallos, id ciuitas grauiter tulit.
Gel. N.A. 17.2.19
Tanta . . . sanctitudo fani est, ut numquam quisquam uiolare sit ausus. 2.1
Gel. N.A. 17.2.10
sole . . . occaso 3.1
Gel. N.A. 17.2.24
Cominius . . . qua ascenderat, descendit atque uerba Gallis dedit. 4.1
Gel. N.A. 17.2.26
Putabant . . . eos qui foris atque qui in arce erant, inter se commu- 5.1
tationes et consilia facere.
Gel. N.A. 17.2.17
Cum iis . . . consermonabatur. 6.1
Gel. N.A. 17.2.14
Nam Marcus . . . Manlius, quem Capitolium seruasse a Gallis supra 7.1
ostendi, cuiusque operam cum M. Furio dictatore apud Gallos cum-
prime fortem atque exsuperabilem res p. sensit, is et genere et ui
et uirtute bellica nemini concedebat.
Gel. N.A. 17.2.13
Simul . . . forma, factis, eloquentia, dignitate, acrimonia, confidentia pa- 8.1
riter praecellebat, ut facile intellegeretur magnum uiaticum ex se
atque in se ad rem publicam euertendam habere.
Gel. N.A. 17.2.16
Nam haec . . . maxime uersatur deorum iniquitas, quod deteriores sunt 9.1
incolomiores neque optimum quemquam inter nos sinunt diurnare.
Gel. N.A. 9.13.7
Cum interim Gallus quidam nudus praeter scutum et gladios duos torque 10b.1
atque armillis decoratus processit, qui et uiribus et magnitudine et
adulescentia simulque uirtute ceteris antistabat. is maxime proelio
commoto atque utrisque summo studio pugnantibus manu signifi-
care coepit utrisque, quiescerent. pugnae facta pausa est. extemplo 5
silentio facto cum uoce maxima conclamat, si quis secum depugnare
uellet, uti prodiret. nemo audebat propter magnitudinem atque in-
manitatem facies. deinde Gallus inridere coepit atque linguam exer-
tare. id subito perdolitum est cuidam Tito Manlio, summo genere
gnato, tantum flagitium ciuitati accidere, e tanto exercitu neminem 10
prodire. is, ut dico, processit neque passus est uirtutem Romanam
ab Gallo turpiter spoliari. scuto pedestri et gladio Hispanico cinctus
contra Gallum constitit. metu magno ea congressio in ipso ponti
utroque exercitu inspectante facta est. ita, ut ante dixi, constiterunt:
Gallus sua disciplina scuto proiecto cantabundus, Manlius animo ma- 15
gis quam arte confisus scuto scutum percussit atque statum Galli
conturbauit. dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet,
Manlius iterum scuto scutum percutit atque de loco hominem iterum
deiecit: eo pacto ei sub Gallicum gladium successit atque Hispanico
pectus hausit, deinde continuo humerum dextrum eodem concessu 20
incidit neque recessit usquam, donec subuertit, ne Gallus impetum
icti haberet. ubi eum euertit, caput praecidit, torquem detraxit eam-
que sanguinulentam sibi in collum inponit. Quo ex facto ipse posteri-
que eius Torquati sunt cognominati.
Non. 480M
Ita per sexennium uagati Apuliam atque agrum Campanum, quod his per 11.1
militem licebat, spolabantur.
Gel. N.A. 17.2.4; Non. 405M
Ea . . . dum fiunt, Latini subnixo 13.1
animo ex uictoria inerti consilium ineunt.
Gel. N.A. 6.11.7
Persuadenti cuidam adulescenti Lucano, qui 15.1
adprime summo genere gnatus erat, sed luxuria et nequitia pecu-
niam magnam consumpserat.
Gel. N.A. 2.19.7
Ea Lucani ubi resciuerunt, sibi per fallacias uerba data esse . . . 16.1
Gel. N.A. 17.2.18
sese . . . ne id quoque, quod tum suaderet, facturum esse. 17.1
Gel. N.A. 2.19.8
Id ubi rescierunt propinqui obsidum, quos Pontio traditos 19.1
supra demonstrauimus, eorum parentes cum propinquis capillo passo
in uiam prouolarunt.
Gel. N.A. 17.2.21
Cum tantus . . . arrabo penes Samnites populi Romani 20.1
esset . . .
Gel. N.A. 17.2.3
Arma . . . plerique abiciunt atque inermi inlatebrant sese. 22.1
Gel. N.A. 17.2.5
Domus . . . suas quemque ire iubet et sua omnia frunisci. 23.1
Gel. N.A. 17.2.9
et Romani . . . multis armis et magno commeatu praedaque ingenti 24.1
copiantur.
Gel. N.A. 17.2.11
nos . . . in medium relinquemus. 25.1
Gel. N.A. 17.2.15
nihil sibi . . . diuitias opus esse. 26.1
Gel. N.A. 17.2.22
Miserrimas . . . uitas exegerunt. 27.1
Gel. N.A. 17.2.23
Hic nimiis in otiis . . . consumptus est. 28.1
Gel. N.A. 17.2.25
Conualles . . . et arboreta magna erant. 29.1
Gel. N.A. 9.14.3
facies . . . facii 30.1
Serv. Dan. A. 1.108
apud aras, quae uocabantur Neptuniae, . . . 31.1
Non. 222M
. . . prius hisce †auctoribus inde reticula galearia . . . 32.1
Non. 508M
Cum non possetur decerni, utrius putaretur uictoria esse . . . 33.1
EX LIBRO II
Non. 154M
eo consules propere exercitum redducunt. 35.1
Non. 359M
Inde postquam aliquantum recessit, offendit montem, loca inuenit ea 36.1
res omnes habere, quae militibus opus sunt, ligna, aquam, pabulum.
Non. 514M
et qui ibi erant, non ignauiter potando eum diem pro meliore ha- 37.1
buerunt.
Non. 517M
his desubito utrisque nuntiatur ipsorum copias adesse. 38.1
Prisc. GL 2.393K
Conprehensare suos quisque, sauiare, amplexare. 39.1
EX LIBRO III
Gel. N.A. 3.8.8
    'Consules Romani salutem dicunt Pyrro regi. 41.1
  Nos pro tuis iniuriis continuis animo tenus commoti inimiciter
tecum bellare studemus. sed communis exempli et fidei ergo uisum,
ut te saluum uelimus, ut esset quem armis uincere possimus. ad
nos uenit Nicias, familiaris tuus, qui sibi praemium a nobis peteret, 5
si te clam interfecisset. id nos negauimus uelle, neue ob eam rem
quicquam commodi expectaret, et simul uisum est, ut te certiorem
faceremus, ne quid eius modi, si accidisset, nostro consilio ciuitates
putarent factum, et quod nobis non placet pretio aut praemio aut
dolis pugnare. Tu nisi caues, iacebis.' 10
Gel. N.A. 1.7.9
i dum conciderentur, hostium copias ibi occupatas futurum. 43.1
Gel. N.A. 1.16.1
Ibi occiditur mille hominum. 44.1
Macr. Sat. 1.4.18
Senatus autem de nocte conuenire, noctu multa domum dimitti. 45.1
Non. 97M
Fabius de nocte coepit hostibus castra simulare obpugnare, eum 46.1
hostem delectare, dum collega id caperet quod captabat.
Non. 508M
Adeo memorari uix potestur, ut omnes simul suum quisque negotium ad- 47.1
orti essent.
Non. 516M
et ita rebus praeclariter gestis Romam reuerterunt. 48.1
Prisc. GL 2.232K
. . . ut 49.1
uiderent †ne respueret uerminaret litteris addiualis, quod uermina-
tum ne ad cancer peruenerit.
EX LIBRO IV
Non. 76M
item gaudium atque aegritudinem alternatim sequi. 50.1
Non. 418M
sed circiter horas duas graui proelio urserunt; deinde in fugam sunt 51.1
coniecti.
Serv. Dan. G. 1.135
inter uenas saxi . . . 52.1
EX LIBRO V
Non. 472M
et dicerent castra facta esse atque hos cohortarent, uti maturarent. 54.1
Non. 475M
is ubi Dacium cognouit et patria eum recordauit . . . 55.1
EX LIBRO VI
Prisc. GL 2.541K
Artorius Taureae dextrum umerum sauciat atque ita resiluit. 56.1
Gel. N.A. 2.2.13
Deinde facti consules Sem- 57.1
pronius Gracchus iterum, Q. Fabius Maximus, filius eius qui priore
anno erat consul. ei consuli pater proconsul obuiam in equo uehens
uenit neque descendere uoluit, quod pater erat, et quod inter eos
sciebant maxima concordia conuenire, lictores non ausi sunt de- 5
scendere iubere. ubi iuxta uenit, tum consul ait: 'Quid postea?'
lictor ille, qui apparebat, cito intellexit, Maximum proconsulem de-
scendere iussit. Fabius imperio paret et filium conlaudauit, cum im-
perium, quod populi esset, retineret.
Gel. N.A. 17.13.6
Paene factum est, quin castra relinquerent atque cederent hosti. 58.1
Non. 267M
ne nos ad certationem censeas haec incepisse . . . 59.1
Non. 511M
Aliquantisper pugnato nihil promouet Poenus. 60.1
EX LIBRO VII
Non. 119M
Animos eorum habentia inflarat. 61.1
EX LIBRO VIII
Gel. N.A. 17.13.5
Romam uenit, uix superat, quin triumphus decernatur. 70.1
Diom. GL 1.383K
Flacco ospicatur. 71.1
Non. 478M
in eo loco populus murmurari coepit. 72.1
EX LIBRO IX
Prisc. GL 2.347K
Vbi decreuerunt, commemorant Graccho foedus prior Pompeianum 73.1
non esse seruatum.
qui prior bellum, quod cum his gestum erat, meminissent, . . . 74.1
Lact. Stat. Theb. 8.1
heri recedens uesperi Numantinis incidit. 75.1
EX LIBRO XIII
Gel. N.A. 13.29.1
Contione dimissa Metellus in Capitolium uenit 76.1
cum mortalibus multis. inde domum proficiscitur, tota ciuitas eum
reduxit.
EX LIBRO XV
Diom. GL 1.383K
Grundibat grauiter pecus suillum. 77.1
EX LIBRO XVI
Non. 122M
Equae hinnibundae inter se spargentes terram calcibus . . . 78.1
EX LIBRO XVIII
Gel. N.A. 1.7.9
Si pro tua bonitate et nostra 79.1
uoluntate tibi ualitudo subpetit, est quod speremus deos bonis bene
facturum.
EX LIBRO XIX
Gel. N.A. 15.1.6
Cum Sylla conatus esset tempore magno, 81.1
eduxit copias, ut Archelai turrim unam, quam ille interposuit,
ligneam incenderet. uenit, accessit, ligna subdidit, submouit Grae-
cos, ignem admouit; satis sunt diu conati, numquam quiuerunt in-
cendere; ita Archelaus omnem materiam obleuerat alumine. quod 5
Sylla atque milites mirabantur, et postquam non succendit, reduxit
copias.
Gel. N.A. 10.1.3
septimo 82.1
Gel. N.A. 20.6.11
C. Mari, ecquando te nostrum et rei publicae miserebitur? 83.1
Gel. N.A. 9.1.1
Sagittarius cum funditore utrimque summo studio spargunt fortissime. sed sa- 85.1
gittam atque lapidem deorsum an sursum mittas, hoc interest: nam
neutrum potest deorsum uersum recte mitti, sed sursum utrumque
optime. quare milites Metelli sauciabantur multo minus et, quod
maxime opus erat, a pinnis hostis defendebant facillime funditore. 5
Gel. N.A. 13.30.7
faciem 86.1
EX LIBRO XXI
Gel. N.A. 10.13.4
Enim cum partim copiis hominum adulescentium placentem sibi . . . 87.1
Non. 510M
Crudeliter ille, nos misericorditer; auariter ille, nos largimur. 88.1
EX LIBRO XXIII
Gel. N.A. 10.13.4
Sed idcirco me fecisse, quod utrum negle- 89.1
gentia partim magistratum an auaritia an calamitate populi Romani
euenisse dicam nescio.
INCERTAE SEDIS
Gel. N.A. 5.21.6
pluria . . . compluria 90.1
Non. 29M
exercitu instructo pedetemtim milites ducere coepit. 92.1
Non. 90M
Facite exempla eorum, ut uos cum illis congermanescere sciatur. 93.1
Non. 212M
pluuia imbri lutus erat multus. 94.1
Non. 471M
agrum Nolanum populare coeperunt. 95.1
Prisc. GL 2.484K
pugna acriter commissa, multis utrimque interitis . . . 96.1