Quis rebus permota civitas atque inmutata urbis facies 31.1.1
erat. ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna
quies pepererat, repente omnis tristitia invasit: festinare, 2.1
trepidare, neque loco neque homini quoiquam satis cre-
dere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo
quisque metu pericula metiri. ad hoc mulieres, quibus 3.1
rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesse-
rat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere,
miserari parvos liberos, rogitare omnia, <omni rumore>
pavere, <adripere omnia> superbia atque deliciis omissis, 5
sibi patriaeque diffidere.
  At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, 4.1
tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia inter-
rogatus erat ab L. Paulo. postremo dissimulandi causa 5.1
aut sui expurgandi, sicut iurgio lacessitus foret, in se-
natum venit. tum M. Tullius consul, sive praesentiam 6.1
eius timens sive ira conmotus, orationem habuit lucu-
lentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam
edidit. sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad 7.1
dissimulanda omnia, demisso voltu, voce supplici po-
stulare a patribus coepit, ne quid de se temere crederent:
ea familia ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse,
ut omnia bona in spe haberet; ne existumarent sibi, 5
patricio homini, quoius ipsius atque maiorum pluruma
beneficia in plebem Romanam essent, perdita re publica
opus esse, quom eam servaret M. Tullius, inquilinus
civis urbis Romae. ad hoc male dicta alia quom adderet, 8.1
obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. tum 9.1
ille furibundus 'quoniam quidem circumventus' inquit
'ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina
extinguam.' deinde se ex curia domum proripuit. ibi 32.1.1
multa ipse secum volvens, quod neque insidiae consuli
procedebant et ab incendio intellegebat urbem vigiliis
munitam, optumum factu credens exercitum augere ac,
prius quam legiones scriberentur, multa antecapere, 5
quae bello usui forent, nocte intempesta cum paucis in
Manliana castra profectus est. sed Cethego atque Len- 2.1
tulo ceterisque, quorum cognoverat promptam auda-
ciam, mandat, quibus rebus possent, opes factionis
confirment, insidias consuli maturent, caedem incendia
aliaque belli facinora parent: sese propediem cum 5
magno exercitu ad urbem adcessurum.