Isdem temporibus Romae Lentulus, sicuti Catilina 39.6.1
praeceperat, quoscumque moribus aut fortuna novis re-
bus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat,
neque solum civis, sed quoiusque modi genus hominum,
quod modo bello usui foret. igitur P. Umbreno quoidam 40.1.1
negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat eosque, si
possit, inpellat ad societatem belli, existumans publice
privatimque aere alieno oppressos, praeterea quod natura
gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium 5
adduci posse. Umbrenus quod in Gallia negotiatus erat, 2.1
plerisque principibus civitatium notus erat atque eos no-
verat. itaque sine mora, ubi primum legatos in foro con-
spexit, percontatus pauca de statu civitatis et quasi do-
lens eius casum requirere coepit, quem exitum tantis 5
malis sperarent. postquam illos videt queri de avaritia 3.1
magistratuum, accusare senatum, quod in eo auxili nihil
esset, miseriis suis remedium mortem expectare, 'at ego'
inquit 'vobis, si modo viri esse voltis, rationem ostendam,
qua tanta ista mala effugiatis'. haec ubi dixit, Allobroges 4.1
in maxumam spem adducti Umbrenum orare, ut sui mi-
sereretur: nihil tam asperum neque tam difficile esse,
quod non cupidissume facturi essent, dum ea res civi-
tatem aere alieno liberaret. ille eos in domum D. Bruti 5.1
perducit, quod foro propinqua erat neque aliena consili
propter Semproniam; nam tum Brutus ab Roma aberat.
praeterea Gabinium arcessit, quo maior auctoritas ser- 6.1
moni inesset. eo praesente coniurationem aperit, nominat
socios, praeterea multos quoiusque generis innoxios, quo
legatis animus amplior esset. deinde eos pollicitos ope-
ram suam domum dimittit. sed Allobroges diu in incerto 41.1.1
habuere, quidnam consili caperent. in altera parte erat 2.1
aes alienum, studium belli, magna merces in spe vic-
toriae; at in altera maiores opes, tuta consilia, pro in-
certa spe certa praemia. haec illis volventibus tandem 3.1
vicit fortuna rei publicae. itaque Q. Fabio Sangae, quoius 4.1
patrocinio civitas plurumum utebatur, rem omnem, uti
cognoverant, aperiunt. Cicero per Sangam consilio co- 5.1
gnito legatis praecipit, ut studium coniurationis vehe-
menter simulent, ceteros adeant, bene polliceantur dent-
que operam, uti eos quam maxume manufestos habeant.