'Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis 51.1.1
consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia va-
cuos esse decet. haud facile animus verum providet, ubi 2.1
illa officiunt, neque quisquam omnium lubidini simul et
usui paruit. ubi intenderis ingenium, valet; si lubido pos- 3.1
sidet, ea dominatur, animus nihil valet. magna mihi copia 4.1
est memorandi, patres conscripti, quae reges atque populi
ira aut misericordia inpulsi male consuluerint. sed ea
malo dicere, quae maiores nostri contra lubidinem animi
sui recte atque ordine fecere bello Macedonico, quod cum 5.1
rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna atque
magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida
et advorsa nobis fuit. sed postquam bello confecto de
Rhodiis consultum est, maiores nostri, ne quis divitiarum 5
magis quam iniuriae causa bellum inceptum diceret, in-
punitos eos dimisere. item bellis Punicis omnibus, quom 6.1
saepe Carthaginienses et in pace et per indutias multa
nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem
talia fecere: magis quid se dignum foret, quam quid in
illos iure fieri posset, quaerebant hoc item vobis provi- 7.1
dendum est, patres conscripti. ne plus apud vos valeat P.
Lentuli et ceterorum scelus quam vostra dignitas, neu
magis irae vostrae quam famae consulatis. nam si digna 8.1
poena pro factis eorum reperitur, novom consilium ad-
probo; sin magnitudo sceleris omnium ingenia exuperat,
his utendum censeo, quae legibus conparata sunt.