Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Iugur- 14.20.1
thae parum cognita transvorsos agat. quos ego audio
maxuma ope niti ambire fatigare vos singulos, ne quid
de absente incognita causa statuatis; fingere me verba et
fugam simulare, quoi licuerit in regno manere. quod uti- 21.1
nam illum, quoius inpio facinore in has miserias proiec-
tus sum, eadem haec simulantem videam, et aliquando
aut apud vos aut apud deos inmortalis rerum humanarum
cura oriatur: ne ille, qui nunc sceleribus suis ferox at- 5
que praeclarus est, omnibus malis excruciatus inpietatis
in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque
miseriarum gravis poenas reddat. iam iam, frater animo 22.1
meo carissume, quamquam tibi inmaturo et unde minume
decuit vita erepta est, tamen laetandum magis quam do-
lendum puto casum tuom. non enim regnum, sed fugam 23.1
exilium egestatem et omnis has quae me premunt aerum-
nas cum anima simul amisisti. at ego infelix, in tanta
mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum
spectaculum praebeo, incertus quid agam, tuasne iniurias 5
persequar ipse auxili egens an regno consulam, quoius
vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet. utinam 24.1
emori fortunis meis honestus exitus esset neu vivere con-
temptus viderer, si defessus malis iniuriae concessis-
sem. nunc neque vivere lubet neque mori licet sine de-
decore. 5
  Patres conscripti, per vos, per liberos atque parentis 25.1
vostros, per maiestatem populi Romani, subvenite mihi
misero, ite obviam iniuriae, nolite pati regnum Numi-
diae, quod vostrum est, per scelus et sanguinem fami-
liae nostrae tabescere.' 5