Igitur ad Catabathmon, qui locus Aegyptum ab Africa 19.3.1
dividit, secundo mari prima Cyrene est, colonia Therae-
on, ac deinceps duae Syrtes interque eas Leptis, deinde
Philaenon arae, quem locum Aegyptum vorsus finem
imperi habuere Carthaginienses, post aliae Punicae 5
urbes. cetera loca usque ad Mauretaniam Numidae tenent, 4.1
proxumi Hispania[m] Mauri sunt. super Numidiam Gae- 5.1
tulos accepimus partim in tuguriis, alios incultius vagos
agitare, post eos Aethiopas esse, dein loca exusta solis 6.1
ardoribus. igitur bello Iugurthino pleraque ex Punicis 7.1
oppida et finis Carthaginiensium, quos novissume habu-
erant, populus Romanus per magistratus administrabat;
Gaetulorum magna pars et Numidae usque ad flumen
Muluccham sub Iugurtha erant; Mauris omnibus rex 5
Bocchus imperitabat, praeter nomen cetera ignarus
populi Romani itemque nobis neque bello neque pace
antea cognitus. de Africa et eius incolis ad necessitudi- 8.1
nem rei satis dictum.
  Postquam diviso regno legati Africa decessere et Iu- 20.1.1
gurtha contra timorem animi praemia sceleris adeptum
sese videt, certum esse ratus, quod ex amicis apud Nu-
mantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul
et illorum pollicitationibus adcensus, quos paulo ante 5
muneribus expleverat, in regnum Adherbalis animum
intendit. ipse acer, bellicosus; at is quem petebat quietus, 2.1
inbellis, placido ingenio, opportunus iniuriae, metuens
magis quam metuendus. igitur ex inproviso finis eius 3.1
cum magna manu invadit, multos mortalis cum pecore
atque alia praeda capit, aedificia incendit, pleraque loca
hostiliter cum equitatu adcedit, deinde, cum omni multi- 4.1
tudine in regnum suom convortit, existumans Adher-
balem dolore permotum iniurias suas manu vindicatu-
rum eamque rem belli causam fore. at ille, quod neque 5.1
se parem armis existumabat et amicitia populi Romani
magis quam Numidis fretus erat, legatos ad Iugurtham
de iniuriis questum misit. qui tametsi contumeliosa
dicta rettulerant, prius tamen omnia pati decrevit quam 5
bellum sumere, quia temptatum antea secus cesserat.
neque eo magis cupido Iugurthae minuebatur, quippe 6.1
qui totum eius regnum animo iam invaserat. itaque non 7.1
uti antea cum praedatoria manu, sed magno exercitu
conparato bellum gerere coepit et aperte totius Numidiae
imperium petere. ceterum, qua pergebat, urbis agros 8.1
vastare, praedas agere, suis animum hostibus terrorem
augere. Adherbal ubi intellegit eo processum, uti regnum 21.1.1
aut relinquendum esset aut armis retinendum, neces-
sario copias parat et Iugurthae obvius procedit. interim 2.1
haud longe a mari prope Cirtam oppidum utriusque
exercitus consedit et, quia diei extremum erat, proelium
non inceptum. sed ubi plerumque noctis processit, ob-
scuro etiam tum lumine milites Iugurthini signo dato 5
castra hostium invadunt, semisomnos partim, alios arma
sumentis fugant funduntque. Adherbal cum paucis equi-
tibus Cirtam profugit, et ni multitudo togatorum fuisset,
quae Numidas insequentis moenibus prohibuit, uno die
inter duos reges coeptum atque patratum bellum foret. 10
igitur Iugurtha oppidum circumsedit, vineis turribusque 3.1
et machinis omnium generum expugnare adgreditur,
maxume festinans tempus legatorum antecapere, quos
ante proelium factum ab Adherbale Romam missos
audiverat. 5