Interim Albinus renovato bello conmeatum, stipen- 36.1.1
dium aliaque, quae militibus usui forent, maturat in
Africam portare; ac statim ipse profectus, uti ante co-
mitia, quod tempus haud longe aberat, armis aut dedi-
tione aut quovis modo bellum conficeret. at contra Iu- 2.1
gurtha trahere omnia et alias, deinde alias morae causas
facere; polliceri deditionem ac deinde metum simulare;
cedere instanti et paulo post, ne sui diffiderent, instare:
ita belli modo, modo pacis mora consulem ludificare. ac 3.1
fuere qui tum Albinum haud ignarum consili regis exi-
stumarent neque ex tanta properantia tam facile tractum
bellum socordia magis quam dolo crederent. sed post- 4.1
quam dilapso tempore comitiorum dies adventabat, Al-
binus Aulo fratre in castris pro praetore relicto Romam
decessit.
  Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter 37.1.1
res publica agitabatur. P. Lucullus et L. Annius tribuni 2.1
plebis resistentibus conlegis continuare magistratum ni-
tebantur, quae dissensio totius anni comitia inpediebat.
ea mora in spem adductus Aulus, quem pro praetore in 3.1
castris relictum supra diximus, aut conficiundi belli aut
terrore exercitus ab rege pecuniae capiundae milites
mense Ianuario ex hibernis in expeditionem evocat, ma-
gnisque itineribus hieme aspera pervenit ad oppidum Su- 5
thul, ubi regis thesauri erant. quod quamquam et sae- 4.1
vitia temporis et opportunitate loci neque capi neque
obsideri poterat—nam circum murum situm in prae-
rupti montis extremo planities limosa hiemalibus aquis
paludem fecerat—, tamen aut simulandi gratia, quo regi 5
formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros
oppidi potiundi vineas agere, aggerem iacere aliaque,
quae incepto usui forent, properare. at Iugurtha cognita 38.1.1
vanitate atque inperitia legati subdole eius augere amen-
tiam, missitare supplicantis legatos, ipse quasi vitabun-
dus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare.
denique Aulum spe pactionis perpulit, uti relicto Su- 2.1
thule in abditas regiones sese veluti cedentem insequere-
tur: ita delicta occultiora fuere. interea per homines 3.1
callidos diu noctuque exercitum temptabat, centuriones
ducesque turmarum, partim uti transfugerent, conrum-
pere, alii signo dato locum uti desererent. quae post- 4.1
quam ex sententia instruit, intempesta nocte de inpro-
viso multitudine Numidarum Auli castra circumvenit.
milites Romani, perculsi tumultu insolito, arma capere 5.1
alii, alii se abdere, pars territos confirmare, trepidare
omnibus locis. vis magna hostium, caelum nocte atque
nubibus obscuratum, periculum anceps; postremo fu-
gere an manere tutius foret, in incerto erat. sed ex eo 6.1
numero, quos paulo ante conruptos diximus, cohors una
Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gre-
gariis militibus transiere ad regem, et centurio primi
pili tertiae legionis per munitionem, quam uti defen- 5
deret acceperat, locum hostibus introeundi dedit, eaque
Numidae cuncti inrupere. nostri foeda fuga, plerique 7.1
abiectis armis, proxumum collem occupaverunt. nox at- 8.1
que praeda castrorum hostis, quo minus victoria uteren-
tur, remorata sunt. deinde Iugurtha postero die cum 9.1
Aulo in conloquio verba facit: tametsi ipsum cum exer-
citu fame et ferro clausum ten<er>et, tamen se memorem
humanarum rerum, si secum foedus faceret, incolumis
omnis sub iugum missurum; praeterea uti diebus decem 5
Numidia decederet. quae quamquam gravia et flagiti 10.1
plena erant, tamen, quia mortis metu mutabantur, sicuti
regi lubuerat, pax convenit.