Metellus in isdem castris quatriduo moratus saucios 54.1.1
cum cura reficit, meritos in proeliis more militiae donat,
univorsos in contione laudat atque agit gratias, hor-
tatur, ad cetera, quae levia sunt, parem animum gerant:
pro victoria satis iam pugnatum, relicuos labores pro 5
praeda fore. tamen interim transfugas et alios oppor- 2.1
tunos, Iugurtha ubi gentium aut quid agitaret, cum
paucisne esset an exercitum haberet, ut sese victus ge-
reret, exploratum misit. at ille sese in loca saltuosa et 3.1
natura munita receperat ibique cogebat exercitum nu-
mero hominum ampliorem, sed hebetem infirmumque,
agri ac pecoris magis quam belli cultorem. id ea gratia 4.1
eveniebat, quod praeter regios equites nemo omnium
Numida ex fuga regem sequitur. quo quoiusque animus
fert, eo discedunt, neque id flagitium militiae ducitur: ita
se mores habent. 5
  Igitur Metellus, ubi videt etiam tum regis animum fe- 5.1
rocem esse, bellum renovari, quod nisi ex illius lubidine
geri non posset, praeterea inicum certamen sibi cum
hostibus, minore detrimento illos vinci quam suos vin-
cere, statuit non proeliis neque in acie sed alio more 5
bellum gerundum. itaque in loca Numidiae opulentis- 6.1
suma pergit, agros vastat, multa castella et oppida
temere munita aut sine praesidio capit incenditque, pu-
beres interfici iubet, alia omnia militum praedam esse.
ea formidine multi mortales Romanis dediti obsides; 5
frumentum et alia, quae usui forent, adfatim praebita;
ubicumque res postulabat, praesidium inpositum. quae 7.1
negotia multo magis quam proelium male pugnatum ab
suis regem terrebant; quippe, quoius spes omnis in fuga 8.1
sita erat, sequi cogebatur et, qui sua loca defendere ne-
quiverat, in alienis bellum gerere. tamen ex copia quod 9.1
optumum videbatur consilium capit: exercitum plerum-
que in isdem locis opperiri iubet, ipse cum delectis equiti-
bus Metellum sequitur, nocturnis et aviis itineribus igno-
ratus Romanos palantis repente adgreditur. eorum ple- 10.1
rique inermes cadunt, multi capiuntur, nemo omnium
intactus profugit, et Numidae, prius quam ex castris
subveniretur, sicuti iussi erant, in proxumos collis
discedunt. 5