Interim Romae gaudium ingens ortum cognitis Me- 55.1.1
telli rebus, ut seque et exercitum more maiorum gereret,
in advorso loco victor tamen virtute fuisset, hostium
agro potiretur, Iugurtham magnificum ex Albini socor-
dia spem salutis in solitudine aut fuga coegisset habere. 5
itaque senatus ob ea feliciter acta dis inmortalibus sup- 2.1
plicia decernere; civitas, trepida antea et sollicita de
belli eventu, laeta agere; de Metello fama praeclara esse.
igitur eo intentior ad victoriam niti, omnibus modis 3.1
festinare, cavere tamen, necubi hosti opportunus fieret,
meminisse post gloriam invidiam sequi. ita, quo clarior 4.1
erat, eo magis anxius erat, neque post insidias Iugurthae
effuso exercitu praedari; ubi frumento aut pabulo opus
erat, cohortes cum omni equitatu praesidium agitabant;
exercitus partem ipse, relicuos Marius ducebat. sed igni 5.1
magis quam praeda ager vastabatur. duobus locis haud 6.1
longe inter se castra faciebant; ubi vi opus erat, cuncti 7.1
aderant; ceterum, quo fuga atque formido latius cres-
ceret, divorsi agebant. eo tempore Iugurtha per collis 8.1
sequi, tempus aut locum pugnae quaerere, qua venturum
hostem audierat, pabulum et aquarum fontis, quorum
penuria erat, conrumpere, modo se Metello interdum
Mario ostendere, postremos in agmine temptare ac sta- 5
tim in collis regredi, rursus aliis, post aliis minitari,
neque proelium facere neque otium pati, tantummodo
hostem ab incepto retinere.