Equidem ego non ignoro, si iam mihi respondere ve-
|
85.26.1
|
lint, abunde illis facundam et conpositam orationem
|
|
fore. sed in maxumo vostro beneficio quom omnibus lo-
|
|
cis meque vosque maledictis lacerent, non placuit reti-
|
|
cere, ne quis modestiam in conscientiam duceret. nam
|
27.1
|
me quidem ex animi mei sententia nulla oratio laedere
|
|
potest: quippe vera necesse est bene praedicent, falsa
|
|
vita moresque mei superant. sed quoniam vostra con-
|
28.1
|
silia accusantur, qui mihi summum honorem et maxu-
|
|
mum negotium inposuistis, etiam atque etiam reputate,
|
|
num eorum paenitendum sit. non possum fidei causa
|
29.1
|
imagines neque triumphos aut consulatus maiorum
|
|
meorum ostentare, at, si res postulet, hastas, vexillum,
|
|
phaleras, alia militaria dona, praeterea cicatrices ad-
|
|
vorso corpore. hae sunt meae imagines, haec nobilitas,
|
30.1
|
non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae ego meis
|
|
plurumis laboribus et periculis quaesivi. non sunt con-
|
31.1
|
posita verba mea: parvi id facio. ipsa se virtus satis
|
|
ostendit; illis artificio opus est, ut turpia facta oratione
|
|
tegant. neque litteras Graecas didici: parum placebat
|
32.1
|
eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil pro-
|
|
fuerant. at illa multo optuma rei publicae doctus sum:
|
33.1
|
hostem ferire, praesidia agitare, nihil metuere nisi tur-
|
|
pem famam, hiemem et aestatem iuxta pati, humi re-
|
|
quiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare.
|
|
his ego praeceptis milites hortabor, neque illos arte
|
34.1
|
colam, me opulenter, neque gloriam meam, laborem illo-
|
|
rum faciam. hoc est utile, hoc civile imperium. namque
|
35.1
|
quom tute per mollitiem agas, exercitum supplicio co-
|
|
gere, id est dominum, non imperatorem esse. haec atque
|
36.1
|
alia talia maiores vostri faciundo seque remque publi-
|
|
cam celebravere. quis nobilitas freta, ipsa dissimilis
|
37.1
|
moribus, nos illorum aemulos contemnit et omnis hono-
|
|
res non ex merito, sed quasi debitos a vobis repetit. cete-
|
38.1
|
rum homines superbissumi procul errant. maiores
|
|
eorum omnia quae licebat illis reliquere: divitias, ima-
|
|
gines, memoriam sui praeclaram; virtutem non reli-
|
|
quere, neque poterant: ea sola neque datur dono neque
|
5
|
accipitur. sordidum me et incultis moribus aiunt, quia
|
39.1
|
parum scite convivium exorno neque histrionem ullum
|
|
neque pluris preti coquom quam vilicum habeo. quae
|
|
mihi lubet confiteri, Quirites. nam ex parente meo et ex
|
40.1
|
aliis sanctis viris ita accepi, munditias mulieribus, viris
|
|
laborem convenire, omnibusque bonis oportere plus
|
|
gloriae quam divitiarum esse; arma, non supellectilem
|
|
decori esse. quin ergo, quod iuvat, quod carum aestu-
|
41.1
|
mant, id semper faciant: ament, potent; ubi adulescen-
|
|
tiam habuere, ibi senectutem agant, in conviviis, dediti
|
|
ventri et turpissumae parti corporis; sudorem, pulve-
|
|
rem et alia talia relinquant nobis, quibus illa epulis
|
5
|
iucundiora sunt. verum non ita est. nam ubi se flagitiis
|
42.1
|
dedecoravere turpissumi viri, bonorum praemia ereptum
|
|
eunt. ita iniustissume luxuria et ignavia, pessumae artes,
|
43.1
|
illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae in-
|
|
noxiae cladi sunt.
|
|