Erat inter ingentis solitudines oppidum magnum at- 89.4.1
que valens nomine Capsa, quoius conditor Hercules
Libys memorabatur. eius cives apud Iugurtham inmu-
nes, levi imperio et ob ea fidelissumi habebantur, muniti
advorsum hostis non moenibus modo et armis atque 5
viris, verum etiam multo magis locorum asperitate. nam 5.1
praeter oppido propinqua alia omnia vasta, inculta, egen-
tia aquae, infesta serpentibus, quarum vis sicuti omnium
ferarum inopia cibi acrior. ad hoc natura serpentium
ipsa perniciosa siti magis quam alia re adcenditur. eius 6.1
potiundi Marium maxuma cupido invaserat, quom prop-
ter usum belli tum quia res aspera videbatur et Metellus
oppidum Thalam magna gloria ceperat, haud dissimili-
ter situm munitumque, nisi quod apud Thalam non 5
longe a moenibus aliquot fontes erant, Capsenses una
modo atque ea intra oppidum iugi aqua, cetera pluvia
utebantur. id ibique et in omni Africa, quae procul a 7.1
mari incultius agebat, eo facilius tolerabatur, quia Nu-
midae plerumque lacte et ferina carne vescebantur et
neque salem neque alia inritamenta gulae quaerebant:
cibus illis advorsum famem atque sitim, non lubidini 8.1
neque luxuriae erat. igitur consul omnibus exploratis, 90.1.1
credo dis fretus—nam contra tantas difficultates con-
silio satis providere non poterat, quippe etiam frumenti
inopia temptabatur, quia Numidae pabulo pecoris magis
quam arvo student et, quodcumque natum fuerat, iussu 5
regis in loca munita contulerant, ager autem aridus et
frugum vacuos ea tempestate, nam aestatis extremum
erat—, tamen pro rei copia satis providenter exornat.
pecus omne, quod superioribus diebus praedae fuerat, 2.1
equitibus auxiliariis agundum adtribuit, A. Manlium
legatum cum cohortibus expeditis ad oppidum Laris,
ubi stipendium et conmeatum locaverat, ire iubet dicit-
que se praedabundum post paucos dies eodem venturum. 5
sic incepto suo occultato pergit ad flumen Tanain. cete- 3.1
rum in itinere cottidie pecus exercitui per centurias, item 91.1.1
turmas aequaliter distribuerat et, ex coriis utres uti
fierent, curabat; simul inopiam frumenti lenire et ignaris
omnibus parare quae mox usui forent. denique sexto die,
quom ad flumen ventum est, maxuma vis utrium effecta. 5
ibi castris levi munimento positis milites cibum capere 2.1
atque, uti simul cum occasu solis egrederentur, paratos
esse iubet, omnibus sarcinis abiectis aqua modo seque
et iumenta onerare. dein postquam tempus visum, castris 3.1
egreditur, noctemque totam itinere facto consedit; idem
proxuma facit; dein tertia multo ante lucis adventum
pervenit in locum tumulosum ab Capsa non amplius
duum milium intervallo, ibique quam occultissume pot- 5
est cum omnibus copiis opperitur. sed ubi dies coepit 4.1
et Numidae nihil hostile metuentes multi oppido egressi,
repente omnem equitatum et cum iis velocissumos pedi-
tes cursu tendere ad Capsam et portas obsidere iubet;
deinde ipse intentus propere sequi neque milites prae- 5
dari sinere. quae postquam oppidani cognovere, res tre- 5.1
pidae, metus ingens, malum inprovisum, ad hoc pars
civium extra moenia in hostium potestate coegere, uti
deditionem facerent. ceterum oppidum incensum, Numi- 6.1
dae puberes interfecti, alii omnes venundati, praeda mili-
tibus divisa. id facinus contra ius belli non avaritia ne- 7.1
que scelere consulis admissum, sed quia locus Iugur-
thae opportunus, nobis aditu difficilis, genus hominum
mobile, infidum, ante neque beneficio neque metu coer-
citum. 5