| ORATIO LEPIDI CONS. AD POPVLVM ROMANVM | |
| Codex Vaticanus 3864 | |
| 'Clementia et probitas vostra, Quirites, quibus per ce- | Lep.1 |
| teras gentis maxumi et clari estis, plurumum timoris | |
| mihi faciunt advorsum tyrannidem L. Sullae, ne, quae | |
| ipsi nefanda aestumatis, ea parum credundo de aliis cir- | |
| cumveniamini—praesertim quom illi spes omnis in | 5 |
| scelere atque perfidia sit neque se aliter tutum putet, | |
| quam si peior atque intestabilior metu vostro fuerit, quo | |
| captis libertatis curam miseria eximat—aut, si provi- | |
| deritis, in tutandis periculis magis quam ulciscundo | |
| teneamini. satellites quidem eius, homines maxumi no- | 10 |
| minis, optumis maiorum exemplis, nequeo satis mirari, | |
| qui dominationis in vos servitium suom mercedem dant | |
| et utrumque per iniuriam malunt quam optumo iure | |
| liberi agere: praeclara Brutorum atque Aemiliorum et | |
| Lutatiorum proles, geniti ad ea, quae maiores virtute | 15 |
| peperere, subvortunda. nam quid a Pyrrho, Hannibale | |
| Philippoque et Antiocho defensum est aliud quam li- | |
| bertas et suae quoique sedes, neu quoi nisi legibus pare- | |
| remus? quae cuncta scaevos iste Romulus quasi ab ex- | |
| ternis rapta tenet, non tot exercituum clade neque con- | 20 |
| sulum et aliorum principum, quos fortuna belli con- | |
| sumpserat, satiatus, sed tum crudelior, quom plerosque | |
| secundae res in miserationem ex ira vortunt. quin solus | |
| omnium post memoriam humani <generis> supplicia in | |
| post futuros conposuit, quis prius iniuria quam vita certa | 25 |
| esset, pravissumeque per sceleris inmanitatem adhuc | |
| tutus fuit, dum vos metu gravioris serviti a repetunda | |
| libertate terremini. | |
| Agundum atque obviam eundum est, Quirites, ne spo- | |
| lia vostra penes illos sint, non prolatandum neque votis | 30 |
| paranda auxilia; nisi forte speratis taedium iam aut pu- | |
| dorem tyrannidis Sullae esse et eum per scelus occupata | |
| periculosius dimissurum. at ille eo processit, ut nihil | |
| gloriosum nisi tutum et omnia retinendae dominationis | |
| honesta aestumet. itaque illa quies et otium cum liber- | 35 |
| tate, quae multi probi potius quam laborem cum hono- | |
| ribus capessebant, nulla sunt; hac tempestate serviun- | |
| dum aut imperitandum, habendus metus est aut faciun- | |
| dus, Quirites. nam quid ultra? quaeve humana superant | |
| aut divina inpolluta sunt? populus Romanus, paulo ante | 40 |
| gentium moderator, exutus imperio gloria iure, agi- | |
| tandi inops despectusque ne servilia quidem alimenta | |
| relicua habet. sociorum et Lati magna vis civitate pro | |
| multis et egregiis factis a vobis data per unum prohi- | |
| bentur, et plebis innoxiae patrias sedes occupavere pauci | 45 |
| satellites mercedem scelerum. leges iudicia aerarium | |
| provinciae reges penes unum, denique necis civium et | |
| vitae licentia. simul humanas hostias vidistis et sepulcra | |
| infecta sanguine civili. estne viris relicui aliud quam | |
| solvere iniuriam aut mori per virtutem? quoniam qui- | 50 |
| dem unum omnibus finem natura vel ferro saeptis sta- | |
| tuit, neque quisquam extremam necessitatem nihil ausus | |
| nisi muliebri ingenio expectat. | |
| Verum ego seditiosus, uti Sulla ait, qui praemia tur- | |
| barum queror, et bellum cupiens, qui iura pacis repeto; | 55 |
| scilicet quia non aliter salvi satisque tuti in imperio | |
| eritis, nisi Vettius Picens et scriba Cornelius aliena bene | |
| par[a]ta prodegerint, nisi adprobaritis omnes proscrip- | |
| tionem innoxiorum ob divitias, cruciatus virorum inlu- | |
| strium, vastam urbem fuga et caedibus, bona civium | 60 |
| miserorum quasi Cimbricam praedam venum aut dono | |
| datam. at obiectat mihi possessiones ex bonis proscrip- | |
| torum. quod quidem scelerum illius vel maxumum est, | |
| non me neque quemquam omnium satis tutum fuisse, si | |
| recte faceremus. atque illa, quae tum formidine mercatus | 65 |
| sum, pretio soluto, iure dominus, tamen restituo, neque | |
| pati consilium est ullam ex civibus praedam esse. satis | |
| illa fuerint, quae rabie contracta toleravimus, manus | |
| conserentis inter se Romanos exercitus et arma ab ex- | |
| ternis in nosmet vorsa. scelerum et contumeliarum om- | 70 |
| nium finis sit; quorum adeo Sullam non paenitet, ut et | |
| facta in gloria numeret et, si liceat, avidius fecerit. | |
| Neque iam, quid existumetis de illo, sed quantum | |
| audeatis, vereor, ne alius alium principem expectantes | |
| ante capiamini, non opibus eius, quae futiles et conrup- | 75 |
| tae sunt, sed vostra socordia, qua[m] raptum ire licet et, | |
| quam audeas, tam videri felicem. nam praeter satellites | |
| conmaculatos quis eadem volt aut quis non omnia mu- | |
| tata praeter victoriam? scilicet milites, quorum sanguine | |
| Tarulae Scirtoque, pessumis servorum, divitiae partae | 80 |
| sunt! an quibus praelatus in magistratibus capiundis | |
| Fufidius, ancilla turpis, honorum omnium dehonesta- | |
| mentum? itaque maxumam mihi fiduciam parit victor | |
| exercitus, quoi per tot volnera et labores nihil praeter | |
| tyrannum quaesitum est. nisi forte tribuniciam potesta- | 85 |
| tem evorsum profecti sunt per arma, conditam a maio- | |
| ribus suis, utique iura et iudicia sibimet extorquerent: | |
| egregia scilicet mercede, quom relegati in paludes et sil- | |
| vas contumeliam atque invidiam suam, praemia penes | |
| paucos intellegerent. quare igitur tanto agmine atque | 90 |
| animis incedit? quia secundae res mire sunt vitiis ob- | |
| tentui, quibus labefactis, quam formidatus est, tam con- | |
| temnetur; nisi forte specie concordiae et pacis, quae | |
| sceleri et parricidio suo nomina indidit. neque aliter rem | |
| publicam et belli finem ait, nisi maneat expulsa agris | 95 |
| plebes, praeda civilis acerbissuma, ius iudiciumque om- | |
| nium rerum penes se, quod populi Romani fuit. quae si | |
| vobis pax et conposita intelleguntur, maxuma turbamenta | |
| rei publicae atque exitia probate, adnuite legibus in- | |
| positis, accipite otium cum servitio et tradite exemplum | 100 |
| posteris ad rem publicam suimet sanguinis mercede cir- | |
| cumveniundam. mihi quamquam per hoc summum im- | |
| perium satis quaesitum erat nomini maiorum, dignitati | |
| atque etiam prae<si>dio, tamen non fuit consilium pri- | |
| vatas opes facere, potiorque visa est periculosa libertas | 105 |
| quieto servitio. quae si probatis, adeste, Quirites, et | |
| bene iuvantibus divis M. Aemilium consulem ducem et | |
| auctorem sequimini ad recipiundam libertatem.' |