| IN M. TVLLIVM CICERONEM | |
| INVECTIVA | |
| Graviter et iniquo animo maledicta tua paterer, M. | 1.1 |
| Tulli, si te scirem iudicio magis quam morbo animi pe- | |
| tulantia ista uti. sed cum in te neque modum neque | |
| modestiam ullam animadverto, respondebo tibi, ut, si | |
| quam male dicendo voluptatem cepisti, eam male | 5 |
| audiendo amittas. | |
| Ubi querar, quos implorem, patres conscripti, diripi | |
| rem publicam atque audacissimo cuique esse praedae? | |
| apud populum Romanum? qui ita largitionibus corrup- | |
| tus est, ut se ipse ac fortunas suas venales habeat. an | 10 |
| apud vos, patres conscripti? quorum auctoritas turpis- | |
| simo cuique et sceleratissimo ludibrio est. ubiubi M. | |
| Tullius leges iudicia rem publicam defendit atque in | |
| hoc ordine ita moderatur, quasi unus reliquus e familia | |
| viri clarissimi, Scipionis Africani, ac non reperticius, | 15 |
| accitus ac paulo ante insitus huic urbi civis. | |
| An vero, M. Tulli, facta tua ac dicta obscura sunt? | 2.1 |
| an non ita a pueritia vixisti, ut nihil flagitiosum cor- | |
| pori tuo putares, quod alicui collibuisset? aut scilicet | |
| istam immoderatam eloquentiam apud M. Pisonem non | |
| pudicitiae iactura perdidicisti? itaque minime miran- | 5 |
| dum est, quod eam flagitiose venditas, quam turpis- | |
| sime parasti. verum, ut opinor, splendor domesticus | |
| tibi animos tollit, uxor sacrilega ac periuriis delibuta, | |
| filia matris paelex, tibi iucundior atque obsequentior | |
| quam parenti par est. domum ipsam tuam vi et rapinis | 10 |
| funestam tibi ac tuis comparasti: videlicet, ut nos com- | |
| monefacias, quam conversa res sit, cum in ea domo | |
| habitares, homo flagitiosissime, quae P. Crassi, viri | 3.1 |
| clarissimi, fuit. atque haec cum ita sint, tamen se Ci- | |
| cero dicit in concilio deorum immortalium fuisse, inde | |
| missum huic urbi civibusque custodem absque carni- | |
| ficis nomine, qui civitatis incommodum in gloriam | 5 |
| suam ponit. quasi vero non illius coniurationis causa | |
| fuerit consulatus tuus et idcirco res publica disiecta eo | |
| tempore, quo te custodem habebat. sed ut opinor, illa | |
| te magis extollunt, quae post consulatum cum Terentia | |
| uxore de re publica consuluisti, cum legis Plautiae | 10 |
| iudicia domo faciebatis, ex coniuratis ali<qu>os pecu- | |
| nia condemnabas, cum tibi alius Tusculanam, alius | |
| Pompeianam villam exaedificabat, alius domum eme- | |
| bat: qui vero nihil poterat, is erat calumniae proxi- | |
| mus, is aut domum tuam oppugnatum venerat aut insi- | 15 |
| dias senatui fecerat, denique de eo tibi compertum erat. | 4.1 |
| quae si tibi falsa obicio, redde rationem, quantum patri- | |
| monii acceperis, quid tibi litibus accreverit, qua ex | |
| pecunia domum paraveris, Tusculanum et Pompeianum | |
| infinito sumptu aedificaveris, aut si retices, cui dubium | 5 |
| potest esse: opulentiam istam ex sanguine et miseriis | |
| civium parasti? | |
| Verum, ut opinor, homo novus Arpinas, ex M. Crassi | |
| familia, illius virtutem imitatur, contemnit simultatem | |
| hominum nobilium, rem publicam caram habet, neque | 10 |
| terrore neque gratia removetur a vero, amicitia tantum | |
| ac virtus est animi. immo vero homo levissimus, sup- | 5.1 |
| plex inimicis, amicis contumeliosus, modo harum, modo | |
| illarum partium, fidus nemini, levissimus senator, mer- | |
| cennarius patronus, cuius nulla pars corporis a tur- | |
| pitudine vacat, lingua vana, manus rapacissimae, gula | 5 |
| immensa, pedes fugaces: quae honeste nominari non | |
| possunt, inhonestissima. atque is cum eius modi sit, | |
| tamen audet dicere: 'o fortunatam natam me consule | |
| Romam!' te consule fortunatam, Cicero? immo vero | |
| infelicem et miseram, quae crudelissimam proscriptio- | 10 |
| nem eam perpessa est, cum tu perturbata re publica | |
| metu perculsos omnes bonos parere crudelitati tuae | |
| cogebas, cum omnia iudicia, omnes leges in tua libidine | |
| erant, cum tu sublata lege Porcia, erepta libertate | |
| omnium nostrum vitae necisque potestatem ad te unum | 15 |
| revocaveras. atque parum quod impune fecisti, verum | 6.1 |
| etiam commemorando exprobras neque licet oblivisci | |
| his servitutis suae. egeris, oro te, Cicero, profeceris | |
| quidlibet: satis est perpessos esse: etiamne aures nos- | |
| tras odio tuo onerabis, etiamne molestissimis verbis | 5 |
| insectabere? 'cedant arma togae, concedat laurea lin- | |
| guae.' quasi vero togatus et non armatus ea, quae glo- | |
| riaris, confeceris, atque inter te Sullamque dictatorem | |
| praeter nomen imperii quicquam interfuerit. | |
| Sed quid ego plura de tua insolentia commemorem? | 7.1 |
| quem Minerva omnis artis edocuit, Iuppiter Optimus | |
| Maximus in concilio deorum admisit, Italia exulem hu- | |
| meris suis reportavit. oro te, Romule Arpinas, qui | |
| egregia tua virtute omnis Paulos, Fabios, Scipiones | 5 |
| superasti, quem tandem locum in hac civitate obtines? | |
| quae tibi partes rei publicae placent? quem amicum, | |
| quem inimicum habes? cui in civitate insidias fecisti, | |
| <ei> ancillaris. quo auctore de exsilio tuo Dyrrhachio | |
| redisti, eum insequeris. quos tyrannos appellabas, | 10 |
| eorum potentiae faves. qui tibi ante optimates vide- | |
| bantur, eosdem dementes ac furiosos vocas. Vatini | |
| causam agis, de Sestio male existimas. Bibulum petu- | |
| lantissimis verbis laedis, laudas Caesarem. quem | |
| maxime odisti, ei maxime obsequeris. aliud stans, aliud | 15 |
| sedens sentis de re publica. his male dicis, illos odisti, | |
| levissime transfuga, neque in hac neque in illa parte | |
| fidem habens. |