DE LINGVA LATINA
DE DISCIPLINA ORIGINVM VERBORVM AD CICERONEM
LIBER IIII EXPLICIT INCIPIT
LIBER V
  Quemadmodum vocabula essent imposita rebus in lingua latina, 5.1.1
sex libris exponere institui. de his tris ante hunc feci quos Septumio
misi: in quibus est de disciplina, quam vocant ἐτυμολογικήν: quae
contra ea<m> dicerentur, volumine primo, quae pro ea, secundo, quae
de ea, tertio. in his ad te scribam, a quibus rebus vocabula imposita 5
sint in lingua latina et ea quae sunt in consuetudine * * * apud poetas.
cum unius cuiusque verbi naturae sint duae, a qua re et in qua re 2.1
vocabulum sit impositum (itaque a qua re sit pertinacia cum requi-
<ri>tur, [h]ostenditur esse a perten<den>do; in qua re sit impositum
dicitur cum demonstratur, in quo non debet pertendi et pertendit,
pertinaciam esse, quod in quo oporteat manere, si in eo perstet, per- 5
severantia sit), priorem illam partem, ubi cur et unde sint verba scru-
tantur, Graeci vocant ἐτυμολογίαν, illam alteram περ<ὶ> σημαινομένων.
de quibus duabus rebus in his libris promiscue dicam, sed exilius de
posteriore. quae ideo sunt obscuriora, quod neque omnis impositio 3.1
verborum ex[s]tat, quod vetustas quasdam delevit, nec quae extat
sine mendo omnis imposita, nec quae recte est imposita, cuncta manet
(multa enim verba li<t>teris commutatis sunt interpolata), neque omnis
origo est nostrae linguae e vernaculis verbis, et multa verba aliud 5
nunc ostendunt, aliud ante significabant (ut hostis: nam tum eo verbo
dicebant peregrinum qui suis legibus uteretur, nunc dicunt eum quem
tum dicebant perduellem). in quo genere verborum aut casu erit 4.1
illustrius unde videri possit origo, inde repetam. ita fieri oportere
apparet, quod recto casu quom dicimus inpos, obscurius est esse a
potentia qua<m> cum dicimus inpot[ent]em; et eo obscurius fit, si
dicas pos[t] quam inpos: videtur enim pos significare potius pontem 5
quam potentem. vetustas pauca non depravat, multa tollit. quem 5.1
puerum vidisti formosum, hunc vides deformem in senecta. tertium
seculum non videt eum hominem quem vidit primum. quare illa quae
iam maioribus nostris ademit oblivio, fugitiva secuta sedulitas Muti
et Bruti retrahere nequit. non, si non potuero indagare, eo ero tar- 5
dior, sed velocior ideo, si quivero. non mediocris enim tenebrae in
silva ubi haec captanda neque eo quo pervenire volumus semitae tri-
tae, neque non in tramitibus quaedam obiecta quae euntem retinere
possent: quorum verborum novorum ac veterum discordia omnis. in 6.1
consuetudine com<m>uni quot modis litterarum commutatio sit facta
qui animadverterit, facilius scrutari origines patietur verborum: reperiet
enim esse commutata, ut in superioribus libris ostendi, maxime propter
bis quaternas causas. litterarum enim fit demptione aut additione et 5
propter earum tra<ie>c[ta]tionem aut commutationem, item syllabarum
†productione; quae quoniam in superioribus libris [qui]cuiusmodi
essent exemplis satis demonstravi, hic ammonendum esse modo putavi.
nunc singulorum verborum origines expediam, quorum quattuor ex- 7.1
planandi gradus. infimus [in] quo populus etiam venit: quis enim
non videt unde ar<g>e<n>tofodin<a>e et viocurus? secundus quo
grammatica descendit antiqua, quae ostendit, quemadmodum quodque
poeta finxerit verbum, quod<que> confinxerit, quod<que> declinarit; 5
hic Pacui: 'rudentum sibilus', hic: 'incurvicervicum pecus',
hic: 'clamide clupeat b<r>acchium'. tertius gradus, 8.1
quo philosophia ascendens pervenit atque ea quae in consuetudine
communi essent aperire coepit, ut a quo dictum esset oppidum, vicus,
via. quartus, ubi est adytum et initia †regis: quo si non perveniam
* * * scientiam, at opinionem aucupabor, quod etiam in salute nostra 5
nonnunquam facit cum <a>egrotamus medicus. quodsi summum gra- 9.1
dum non attigero, tamen secundum praeteribo, quod non solum ad
Aristophanis lucernam, sed etiam ad Cleant<h>is lucu-
bravi. volui praeterire eos, qui poetarum modo verba ut sint ficta
expediunt. non enim videbatur consentaneum qua<e>re<re> me in eo 5
verbo quod finxisset Ennius causam, neglegere quod ante rex Latinus
finxisset, cum poeticis multis verbis magis delecter quam utar, anti-
quis magis utar quam delecter. an non potius mea verba illa quae
hereditate a Romulo rege venerunt quam quae a poeta Livio relicta?
igitur quoniam in haec sunt tripertita verba, quae sunt aut nostra 10.1
aut aliena aut oblivia, de nostris dicam cur sint, de alienis unde sint,
de obliviis relinquam: quorum partim †quo ita invenerim ita opiner
scribam. in hoc libro dicam de vocabulis locorum et quae in his
sunt, in secundo de temporum et quae in his fiunt, in tertio de utra- 5
que re a poetis comprehensa.