lana graecum, ut Polybius et Calli- 5.113.1
machus scribunt. purpura a purpur<a>e maritumae
colore[nt], P<o>enicum, quod a Poenis primum dicitur allata. stamen a
stando, quod eo stat omne in tela velamentum. subtemen, quod subit
stamini. trama, quod tram<e>at frigus id genus vestimenti. densum 5
a dentibus pectinis quibus feritur. filum, quod minimum est hilum:
id enim minimum est in vestimento. pannus graecum, ubi †ea fecit. 114.1
panuvellium dictum a pano et volvendo filo. tunica ab tuendo cor-
pore, tunica ut †indica. toga a tegendo. cinctus et cingillum a cin-
gendo, alterum viris, alterum mulieribus attributum.
  arma ab arcendo, quod his arcemus hostem. parma, quod e 115.1
medio in omnis partis par. conum, quod cogitur in cacumen versus.
asta, quod astans sol[l]et ferri. iaculum, quod ut iaciatur fit. tragula
a traiciendo. scutum <a> sectura ut secutum, quod a minute consectis
fit tabellis. umbonis a graeco, quod ambonis. gladium C in G com- 116.1
mutato a clade, quod fit ad hostium cladem gladium; similiter ab
[h]omine pilum, qui hostis periret, ut perilum. lorica, quod e loris
de corio crudo pectoralia faciebant; postea subcidit galli<ca> e ferro
sub id vocabulum, ex anulis ferrea[m] tunica[m]. balteum, quod cin- 5
gulum e corio habebant bullatum, balteum dictum. ocrea, quod oppo-
nebatur ob crus. galea ab galero, quod multi usi antiqui. tubae ab 117.1
tubis, quos etiam nunc ita appellant tubicines sacrorum. cornua, quod
ea quae nunc sunt ex aere, tunc fiebant bubulo e cornu. vallum vel
quod ea varicare nemo posset vel quod singula ibi extrema bacilla
furcillata habent figuram litterae V. cervi ab similitudine cornuum 5
cervi; item reliqua fere ab similitudine ut vineae, testudo, aries.
  mensam escariam cillibam appellabant; ea era[n]t quadrata ut 118.1
etiam nunc in castris est; a cibo cilliba dicta; postea rutunda facta,
et quod a nobis media et a Graecis mesa, mensa dict<a> potest; nisi
etiam quod ponebant pleraque in cibo mensa. trulla a similitudine
truae, quae quod magna et haec pusilla, ut truella; hanc Graeci trullan. 5
trua[e] qu<a> e culina in lavatrinam aquam fundunt; trua, quod travolat
ea aqua. ab eodem est appellatum truleum: simile enim figura, nisi
quod latius est, quod concipit aquam, et quod manubrium cavum non
est nisi in vinario truleo. accessit matellio a matula dictus [et dictus], 119.1
qui, posteaquam longius a figura matulae discessit, et ab aqua aqualis
dictus. vas aquarium vocant futim, quod in triclinio allatam aquam
infundebant; quo postea accessit na[g]nus cum graeco nomine et cum
latino nomine graeca figura barbatus. pelvis pede<l>uis a pedum la- 5
vatione. candelabrum a candela: ex his enim funiculi ardentes fige-
bantur. lucerna post inventa, quae dicta a luce aut quod id vocant
λύχνον Graeci. vasa in mensa escaria: ubi pultem aut iurulenti quid 120.1
ponebant, a capiendo catinum nominarunt, nisi quod Siculi dicunt
κάτινον ubi assa ponebant; magidam aut langulam alterum a magni-
tudine alterum a latitudine finxerunt. patenas a patulo dixerunt, ut
pusillas, quod his libarent cenam, patellas. tryblia et canistra quod 5
putant esse latina, sunt graeca: τρύβλιον enim et κανοῦν
d<i>c<untur> graece. reliqua quod aperta sunt unde sint relinquo.