instrumenta rustica quae serendi aut colendi fructus causa 5.134.1
facta. sarculum ab serendo ac sariendo. ligo, quod eo propter lati-
tudinem quod sub terra facilius legitur. pala a pangendo, G L quod
fuit. rutrum ruitrum a ruendo. aratrum, quod †aruit terram. eius 135.1
ferrum vomer, quod vomit eo plus terra[m]. dens, quod eo mordetur
terra; supra id regula quae stat, stiva ab stando, et in ea transversa
regula manicula, quod manu bubulci tenetur. qui quasi temo est inter
boves, bura a bubus; alii hoc a curvo [c]urvum appellant. sub iugo 5
medio cavum, quod bura extrema addita oppilatur, vocatur coum a
cavo. iugum et iumentum ab iunctu. irpices regula compluribus den- 136.1
tibus, quam item ut plaustrum boves trahunt, ut eruant quae in terra
ser<p>unt; sirpices, postea S detrito, a quibusdam dicti. rastelli ut
irpices serrae leves; itaque homo in pratis per fenisecia eo festucas
corradit, quo ab rasu rastelli dicti. rastri, quibus dentatis penitus era- 5
dunt terram atque eruunt, a quo rutu rastri dicti. falces a farre lit- 137.1
tera commutata; hae in Campania seculae a secando; a quadam simili-
tudine harum aliae, ut quod apertum unde, falces fenariae et arboriae
et, quod non apertum unde, falces lumaria<e> et sirpiculae. lumariae
sunt quibus secant lumecta, id est cum in agris serpunt spinae; quas 5
quod ab terra agricolae solvunt, id est luunt, lumecta; falces sirpiculae
vocatae ab sirpando, id est ab alligando; sic sirpata dolia quassa, cum
alligata his, dicta. utuntur in vinea alligando fasces, incisos fustes,
faculas. has phanclas †Chermonesioe dicunt. pilum, quod eo far pi- 138.1
sunt, a quo ubi id fit dictum pistrinum (L et S inter se saepe locum
commutant), inde post in urbe Lucili pistrina et
pistrix. trapetes molae oleariae; vocant trapetes a terendo, nisi grae-
cum est; ac molae a mol<l>iendo: harum enim motu eo coniecta 5
mol<l>iuntur. vallum a volatu, quod cum id iactant volant inde levia.
ventilabrum, quod ventilatur in aere frumentum. quibus comporta[n]tur 139.1
fructus ac necessariae res, de his fiscina a ferendo dicta. corbes ab
eo quod eo spicas aliudve quid corruebant; hinc minores corbulae
dictae. de his quae iumenta ducunt, tragula, quod ab eo trahitur per
terram. sirpea, quae virgis sirpatur, id est colligando implicatur, in 5
qua stercus aliudve quid vehitur. vehiculum, in quo faba aliudve quid 140.1
vehitur, quod e[st] viminibus vietur aut eo vehitur. †brevi est vehi-
culum dictum est aliis vel arcera, quae etiam in duodecim tabulis
appellatur; quod ex tabulis vehiculum erat factum ut arca[r],
arcera dictum. plaustrum ab eo quod non ut in his quae supra dixi, 5
sed ex omni parte palam est, quae in eo vehuntur, quod perlucet, ut
lapides, asseres, tignum.