quoniam vicus constat ex domibus, nunc earum vocabula 5.160.1
vide<a>mus. domus graecum et ideo in aedibus sacris ante cellam, ubi
sedes dei sunt, Graeci dicunt πρόδομον, quod po[te]st, ὀπισθόδομ<ον>.
aedis ab aditu, quod plano pede adibant. itaque ex aedibus efferri in-
dictivo funere praeco etiam eos dicit qui ex tabernis efferuntur, et 5
omnes in censu villas [in]dedicamus aedes. cavum aedium dictum qui 161.1
locus tectus intra parietes relinquebatur patulus, qui esset ad com<m>u-
nem omnium usum. in hoc locus si nullus relictus erat, sub divo qui
esset, dicebatur testudo ab testudinis similitudine, ut est in praetorio
et castris. si relictum erat in medio ut lucem ca[r]peret, deorsum 5
quo impluebat, dictum implu<v>ium, susum qua compluebat, com-
plu<v>ium: utrumque a pluvia. tuscanicum dictum a Tuscis, postea-
quam illorum cavum aedium simulare coeperunt. atrium appellatum
ab Atriatibus Tuscis: illinc enim exemplum sumptum. circum cavum 162.1
aedium erat unius cuiusque rei utilitatis causa parietibus dissepta; ubi
quid conditum esse volebant, a celando cellam appellarunt; penariam
ubi penus; ubi cubabant cubiculum; ubi cenabant cenaculum vocita-
bant, ut etiam nunc Lanuvi apud aedem Iunonis et in cetero Latio 5
ac Faleris et Cordubae dicuntur. posteaquam in superiore parte
cenitare coeperunt, superioris domus universa cenacula dicta; postea-
quam ubi cenabant plura facere coeperunt, ut in castris ab hieme
hiberna, hibernum domus vocarunt; contraria * * * *
  * * ligionem Porcius designat cum de Ennio 163.1
scribens dicit eum coluisse Tutilinae loca. sequitur porta Naevia, quod
in nemoribus Naeviis: etenim loca, ubi ea, sic dicta. deinde Rauduscula,
quod aerata fuit. aes raudus dictum; ex eo [in] veteribus in man-
cipiis scriptum 'raudusculo libram ferito'. hinc Lavernalis ab ara 164.1
Lavernae, quod ibi ara eius. praeterea intra muros video portas dici
in Palatio Mucionis a mugitu, quod ea pecus in bucita <cir>cum anti-
quum oppidum exigebant; alteram Romanulam, ab Roma dictam, quae
habet gradus in nova via ad Volupiae sacellum. tertia est Ianualis, 165.1
dicta ab Iano, et ideo ibi positum Iani signum et ius institutum a
Pompilio, ut scribit in annalibus Piso, ut sit
aperta semper, nisi cum bellum sit nusquam. traditum est memoriae
Pompilio rege fuisse opertam et post Tit[i]o Man[i]lio consule bello 5
Cart<h>aginiensi primo confecto et eodem anno apertam.