alter motus solis est, [alter caeli] quod movetur a bruma ad 6.8.1
solstitium. dicta bruma, quod brevissimus tunc dies est; solstitium,
quod sol eo die sistere videbatur aut quod ad nos versum †proximum
est solstitium; cum venit in medium spatium inter brumam et solsti-
tium, quod dies aequus fit ac nox, aequinoctium dictum. tempus a 5
bruma ad brumam dum sol redit, vocatur annus, quod ut parvi circuli
anuli, sic magni dicebantur circites ani, unde annus. huius temporis 9.1
pars prima hiems, quod tum multi imbres; hinc hibernacula, hiber-
num vel, quod tum anima quae flatur omnium apparet, ab hiatu hiems.
tempus secundum ver, quod tum virere incipiunt virgulta ac vertere
se tempus anni; nisi quod Iones dicunt ἦρ ver. tertium ab aestu 5
aestas; hinc aestivum, nisi forte a graeco αἴθεσθαι. quartum autum- 10.1
nus * * * ab sole, sic[ut] mensis a lunae motu dictus, dum ab sole
profecta rursus redit ad eum. luna, quod graece olim dicta μήνη,
unde illorum μῆνες, ab eo nostri. a mensibus intermestris dictum,
quod putabant inter prioris mensis senescentis extremum diem et 5
novam lunam esse diem, quem diligentius Attici ἕνην καὶ νέαν ap-
pellarunt ab eo quod eo die potest videri extrema et prima luna.
lustrum nominatum tempus quinquennale a luendo, id est solvendo, 11.1
quod quinto quoque anno vectigalia et ultro tributa per censores per-
solvebantur. seclum spatium annorum centum vocarunt, dictum a
sene, quod longissimum spatium senescendorum hominum id putarunt.
aevum ab aetate omnium annorum (hinc aeviternum, quod factum est 5
aeternum): quod Graeci αἰῶνα, id ait Chrysippus esse
<ἀ>ε<ὶ> ὄν. ab eo Plautus 'non omnis aetas ad perdiscen-
dum est satis', hinc poetae 'aeterna templa caeli [celi]'.
  a<d> naturale discrimen civilia vocabula die<ru>m accesserunt. 12.1
dicam prius qui deorum causa, tum qui hominum sunt instituti. dies
Agonales per quos rex in regia arietem immolat, dicti ab 'agon', eo
quod interrogatur a principe civitatis et princeps gregis immolatur.
Carmentalia nominantur quod sacra tum et feriae Carmentis. Luper- 13.1
calia dicta, quod in Lupercali Luperci sacra faciunt. rex cum ferias
menstruas nonis februariis edicit, hunc diem februatum appellat;
februm Sabini purgamentum, et id in sacris nostris verbum: nam et
Lupercalia februatio, ut in antiquitatum libris demonstravi. Quirinalia 5
a Quirino, quod <e>i deo feriae et eorum hominum, qui Furnacalibus
suis non fuerunt feriati. Fer[i]alia ab inferis et ferendo, quod ferunt
tum epulas ad sepulcrum quibus ius [s]ibi parentare. Terminalia, quod
is dies anni extremus constitutus: duodecimus enim mensis fuit Fe-
bruarius et cum intercalatur inferiores quinque dies duodecimo demun- 10
tur mense. Ecurria ab equorum cursu: eo die enim ludis currunt in
Martio campo. Liberalia dicta, quod per totum oppidum eo die sedent 14.1
sacerdotes Liberi anus hedera coronatae cum libis et foculo pro
emptore sacrificantes. in libris Saliorum quorum cognomen Agonen-
sium forsitan hic dies ideo appelletur
potius Agonia. Quinquatrus: hic dies unus ab nominis errore observa- 5
tur proinde ut sint quinque dictus; ut ab Tusculanis post diem sex-
tum idus similiter vocatur sexatrus et post diem septimum septimatrus,
sic hic, quod erat post diem quintum idus, quinquatrus. dies Tubu-
lustrium appellatur, quod eo die in atrio sutorio sacrorum tubae
lustrantur. Megalesia dicta a Graecis, quod ex libris Sibyllinis arcessita 15.1
ab Attalo rege Pergama; ibi prope murum Megalesion, id est templum
eius deae, unde advecta Romam. Fordicidia a fordis bubus; bos forda
quae fert in ventre; quod eo die publice immolantur boves praegnan-
tes in curiis compluris, a fordis caedendis Fordicidia dicta. Palilia 5
dicta a Pale, quod ei feriae, ut Cerialia a Cerere. Vinalia a vino; hic 16.1
dies Iovis, non Veneris. huius rei cura non levis in Latio: nam ali-
quot locis vindemiae primum ab sacerdotibus publice fiebant, ut Romae
etiam nunc: nam flamen Dialis auspicatur vindemiam et ut iussit vinum
legere, agna Iovi facit, inter cuius exta caesa et proiecta flamen †porus 5
vinum legit. in Tusculanis hortis est scriptum: 'vinum novum ne
vehatur in urbem ante quam Vinalia kalentur'. Robigalia dicta ab
Robigo; secundum segetes huic deo sacrificatur, ne robigo occupet
segetes. dies Vestalia ut virgines Vestales a[ut] Vesta. Quinquatrus 17.1
minusculae dictae Iuniae idus ab similitudine maiorum, quod tibicines
tum feriati vagantur per urbem et conveniunt ad aedem Minervae.
dies Fortis Fortunae appellatus ab Servio Tullio rege, quod is fanum
Fortis Fortunae secundum Tiberim extra urbem Romam dedicavit Iunio 5
mense. dies Poplifugia videtur nominatus, quod eo die tumultu repente 18.1
fugerit populus: non multo enim post hic dies quam decessus Gallorum
ex urbe, et qui tum sub urbe populi, ut Ficuleates ac Fidenates et
finitimi alii, contra nos coniurarunt. aliquot huius d<i>ei vestigia fugae
in sacris apparent, de quibus rebus antiquitatum libri plura referunt. 5
nonae Caprotinae, quod eo die in Latio Iunoni Caprotinae mulieres
sacrificantur et sub caprifico faciunt; e caprifico adhibent virgam.
cur hoc, togata praetexta data eis Apollinaribus ludis docuit populum. 19.1
Neptunalia a Neptuno: eius enim dei feriae. Furrinalia <a> Furrina[e],
quod ei deae feriae public<a>e dies is; cuius deae honos apud anti-
quos: nam ei sacra instituta annua et flamen attributus; nunc vix
nomen notum paucis. Portunalia dicta a Portuno, cui eo die aedes 5
in portu Tiberino facta et feriae institutae. Vinalia rustica dicuntur 20.1
ante diem XIV Kalendas Septembres, quod tum Veneri dedicata aedes
et <h>orti ei deae dicantur ac tum sunt feriati olitores. Consualia
dicta a Conso, quod tum feriae publicae ei deo et in circo ad aram
eius ab sacerdotibus ludi illi, quibus virgines Sabinae raptae. Volca- 5
nalia a Volcano, quod ei tum feriae et quod eo die populus pro se
in ignem animalia mittit. Opeconsiva dies ab dea Opeconsiva, cuius 21.1
in regia sacrarium quod ideo †actum, ut eo praeter virgines Vestales
et sacerdotem publicum introeat nemo. 'is cum eat, suffibulum [a]ut
habeat' scriptum. (id diciturne ab suffiendo subligaculum?) Volturnalia
a deo Volturno, cuius feriae tum. Octobri mense Meditrinalia dies 5
dictus a medendo, quod Flaccus flamen Martialis dicebat hoc die soli-
tum vinum <novum> et vetus libari et degustari medicamenti causa;
quod facere solent etiam nunc multi cum dicunt: novum vetus vinum
bibo, novo veteri [vino] morbo medeor. Fontanalia a Fonte, quod is 22.1
dies feriae eius; ab eo tum et in fontes coronas iaciunt et puteos
coronant. Armilustrium ab eo quod in armilustrio armati sacra faciunt,
nisi locus potius dictus ab his; sed quod de his prius, id ab
lu<d>endo aut lustro, id est quod circumibant ludentes ancilibus armati. 5
Saturnalia dicta ab Saturno, quod eo die feriae eius, ut post diem
tertium Opalia Opis. Angeronalia ab Angerona, cui sacrificium fit in 23.1
curia Acculeia et cuius feriae publicae is dies. Larentinae, quem diem
quidam in scribendo Larentalia appellant, ab Acca Larentia nomina-
tus, cui sacerdotes nostri publice parentant[e] †sexto die, qui atra
dicitur diem tarentum accas tarentinas. hoc sacrificium fit in Velabro, 24.1
qu[i]a in novam viam exitur, ut aiunt quidam ad sepulcrum Accae,
ut quod ibi; prope faciunt diis Manibus servilibus sacerdotes; qui
uterque locus extra urbem antiquam fuit non longe a porta Romanula,
de qua in priore libro dixi. dies Septimontium nominatus ab 5
his septem montibus, in quis sita urbs est; feriae non populi, sed
montanorum modo, ut †paganalibus, qui sunt alicuius pagi. de sta- 25.1
tutis diebus dixi; de annalibus nec d<i>e statutis dicam. Compitalia
dies attributus Laribus vialibus: ideo ubi viae competunt tum in com-
petis sacrificatur. quotannis is dies concipitur. similiter Latinae
feriae dies conceptivus dictus a Latinis populis, quibus ex Albano 5
monte ex sacris carnem petere fuit ius cum Romanis, a quibus La-
tinis Latinae dictae. Sementivae feriae dies is, qui a pontificibus dic- 26.1
tus, appellatus a semente, quod sationis causa suscepta<e>. Paganicae
eiusdem agriculturae causa susceptae, ut haberent in agris omnes
†pagus, unde paganicae dictae. sunt praeterea feriae conceptivae quae
non sunt annales, ut hae quae dicuntur sine proprio vocabulo aut 5
cum perspicuo, ut Novendialis sunt.