alter motus solis est, [alter caeli] quod movetur a bruma ad
|
6.8.1
|
solstitium. dicta bruma, quod brevissimus tunc dies est; solstitium,
|
|
quod sol eo die sistere videbatur aut quod ad nos versum †proximum
|
|
est solstitium; cum venit in medium spatium inter brumam et solsti-
|
|
tium, quod dies aequus fit ac nox, aequinoctium dictum. tempus a
|
5
|
bruma ad brumam dum sol redit, vocatur annus, quod ut parvi circuli
|
|
anuli, sic magni dicebantur circites ani, unde annus. huius temporis
|
9.1
|
pars prima hiems, quod tum multi imbres; hinc hibernacula, hiber-
|
|
num vel, quod tum anima quae flatur omnium apparet, ab hiatu hiems.
|
|
tempus secundum ver, quod tum virere incipiunt virgulta ac vertere
|
|
se tempus anni; nisi quod Iones dicunt ἦρ ver. tertium ab aestu
|
5
|
aestas; hinc aestivum, nisi forte a graeco αἴθεσθαι. quartum autum-
|
10.1
|
nus * * * ab sole, sic[ut] mensis a lunae motu dictus, dum ab sole
|
|
profecta rursus redit ad eum. luna, quod graece olim dicta μήνη,
|
|
unde illorum μῆνες, ab eo nostri. a mensibus intermestris dictum,
|
|
quod putabant inter prioris mensis senescentis extremum diem et
|
5
|
novam lunam esse diem, quem diligentius Attici ἕνην καὶ νέαν ap-
|
|
pellarunt ab eo quod eo die potest videri extrema et prima luna.
|
|
lustrum nominatum tempus quinquennale a luendo, id est solvendo,
|
11.1
|
quod quinto quoque anno vectigalia et ultro tributa per censores per-
|
|
solvebantur. seclum spatium annorum centum vocarunt, dictum a
|
|
sene, quod longissimum spatium senescendorum hominum id putarunt.
|
|
aevum ab aetate omnium annorum (hinc aeviternum, quod factum est
|
5
|
aeternum): quod Graeci αἰῶνα, id ait Chrysippus esse
|
|
<ἀ>ε<ὶ> ὄν. ab eo Plautus 'non omnis aetas ad perdiscen-
|
|
dum est satis', hinc poetae 'aeterna templa caeli [celi]'.
|
|
a<d> naturale discrimen civilia vocabula die<ru>m accesserunt.
|
12.1
|
dicam prius qui deorum causa, tum qui hominum sunt instituti. dies
|
|
Agonales per quos rex in regia arietem immolat, dicti ab 'agon', eo
|
|
quod interrogatur a principe civitatis et princeps gregis immolatur.
|
|
Carmentalia nominantur quod sacra tum et feriae Carmentis. Luper-
|
13.1
|
calia dicta, quod in Lupercali Luperci sacra faciunt. rex cum ferias
|
|
menstruas nonis februariis edicit, hunc diem februatum appellat;
|
|
februm Sabini purgamentum, et id in sacris nostris verbum: nam et
|
|
Lupercalia februatio, ut in antiquitatum libris demonstravi. Quirinalia
|
5
|
a Quirino, quod <e>i deo feriae et eorum hominum, qui Furnacalibus
|
|
suis non fuerunt feriati. Fer[i]alia ab inferis et ferendo, quod ferunt
|
|
tum epulas ad sepulcrum quibus ius [s]ibi parentare. Terminalia, quod
|
|
is dies anni extremus constitutus: duodecimus enim mensis fuit Fe-
|
|
bruarius et cum intercalatur inferiores quinque dies duodecimo demun-
|
10
|
tur mense. Ecurria ab equorum cursu: eo die enim ludis currunt in
|
|
Martio campo. Liberalia dicta, quod per totum oppidum eo die sedent
|
14.1
|
sacerdotes Liberi anus hedera coronatae cum libis et foculo pro
|
|
emptore sacrificantes. in libris Saliorum quorum cognomen Agonen-
|
|
sium forsitan hic dies ideo appelletur
|
|
potius Agonia. Quinquatrus: hic dies unus ab nominis errore observa-
|
5
|
tur proinde ut sint quinque dictus; ut ab Tusculanis post diem sex-
|
|
tum idus similiter vocatur sexatrus et post diem septimum septimatrus,
|
|
sic hic, quod erat post diem quintum idus, quinquatrus. dies Tubu-
|
|
lustrium appellatur, quod eo die in atrio sutorio sacrorum tubae
|
|
lustrantur. Megalesia dicta a Graecis, quod ex libris Sibyllinis arcessita
|
15.1
|
ab Attalo rege Pergama; ibi prope murum Megalesion, id est templum
|
|
eius deae, unde advecta Romam. Fordicidia a fordis bubus; bos forda
|
|
quae fert in ventre; quod eo die publice immolantur boves praegnan-
|
|
tes in curiis compluris, a fordis caedendis Fordicidia dicta. Palilia
|
5
|
dicta a Pale, quod ei feriae, ut Cerialia a Cerere. Vinalia a vino; hic
|
16.1
|
dies Iovis, non Veneris. huius rei cura non levis in Latio: nam ali-
|
|
quot locis vindemiae primum ab sacerdotibus publice fiebant, ut Romae
|
|
etiam nunc: nam flamen Dialis auspicatur vindemiam et ut iussit vinum
|
|
legere, agna Iovi facit, inter cuius exta caesa et proiecta flamen †porus
|
5
|
vinum legit. in Tusculanis hortis est scriptum: 'vinum novum ne
|
|
vehatur in urbem ante quam Vinalia kalentur'. Robigalia dicta ab
|
|
Robigo; secundum segetes huic deo sacrificatur, ne robigo occupet
|
|
segetes. dies Vestalia ut virgines Vestales a[ut] Vesta. Quinquatrus
|
17.1
|
minusculae dictae Iuniae idus ab similitudine maiorum, quod tibicines
|
|
tum feriati vagantur per urbem et conveniunt ad aedem Minervae.
|
|
dies Fortis Fortunae appellatus ab Servio Tullio rege, quod is fanum
|
|
Fortis Fortunae secundum Tiberim extra urbem Romam dedicavit Iunio
|
5
|
mense. dies Poplifugia videtur nominatus, quod eo die tumultu repente
|
18.1
|
fugerit populus: non multo enim post hic dies quam decessus Gallorum
|
|
ex urbe, et qui tum sub urbe populi, ut Ficuleates ac Fidenates et
|
|
finitimi alii, contra nos coniurarunt. aliquot huius d<i>ei vestigia fugae
|
|
in sacris apparent, de quibus rebus antiquitatum libri plura referunt.
|
5
|
nonae Caprotinae, quod eo die in Latio Iunoni Caprotinae mulieres
|
|
sacrificantur et sub caprifico faciunt; e caprifico adhibent virgam.
|
|
cur hoc, togata praetexta data eis Apollinaribus ludis docuit populum.
|
19.1
|
Neptunalia a Neptuno: eius enim dei feriae. Furrinalia <a> Furrina[e],
|
|
quod ei deae feriae public<a>e dies is; cuius deae honos apud anti-
|
|
quos: nam ei sacra instituta annua et flamen attributus; nunc vix
|
|
nomen notum paucis. Portunalia dicta a Portuno, cui eo die aedes
|
5
|
in portu Tiberino facta et feriae institutae. Vinalia rustica dicuntur
|
20.1
|
ante diem XIV Kalendas Septembres, quod tum Veneri dedicata aedes
|
|
et <h>orti ei deae dicantur ac tum sunt feriati olitores. Consualia
|
|
dicta a Conso, quod tum feriae publicae ei deo et in circo ad aram
|
|
eius ab sacerdotibus ludi illi, quibus virgines Sabinae raptae. Volca-
|
5
|
nalia a Volcano, quod ei tum feriae et quod eo die populus pro se
|
|
in ignem animalia mittit. Opeconsiva dies ab dea Opeconsiva, cuius
|
21.1
|
in regia sacrarium quod ideo †actum, ut eo praeter virgines Vestales
|
|
et sacerdotem publicum introeat nemo. 'is cum eat, suffibulum [a]ut
|
|
habeat' scriptum. (id diciturne ab suffiendo subligaculum?) Volturnalia
|
|
a deo Volturno, cuius feriae tum. Octobri mense Meditrinalia dies
|
5
|
dictus a medendo, quod Flaccus flamen Martialis dicebat hoc die soli-
|
|
tum vinum <novum> et vetus libari et degustari medicamenti causa;
|
|
quod facere solent etiam nunc multi cum dicunt: novum vetus vinum
|
|
bibo, novo veteri [vino] morbo medeor. Fontanalia a Fonte, quod is
|
22.1
|
dies feriae eius; ab eo tum et in fontes coronas iaciunt et puteos
|
|
coronant. Armilustrium ab eo quod in armilustrio armati sacra faciunt,
|
|
nisi locus potius dictus ab his; sed quod de his prius, id ab
|
|
lu<d>endo aut lustro, id est quod circumibant ludentes ancilibus armati.
|
5
|
Saturnalia dicta ab Saturno, quod eo die feriae eius, ut post diem
|
|
tertium Opalia Opis. Angeronalia ab Angerona, cui sacrificium fit in
|
23.1
|
curia Acculeia et cuius feriae publicae is dies. Larentinae, quem diem
|
|
quidam in scribendo Larentalia appellant, ab Acca Larentia nomina-
|
|
tus, cui sacerdotes nostri publice parentant[e] †sexto die, qui atra
|
|
dicitur diem tarentum accas tarentinas. hoc sacrificium fit in Velabro,
|
24.1
|
qu[i]a in novam viam exitur, ut aiunt quidam ad sepulcrum Accae,
|
|
ut quod ibi; prope faciunt diis Manibus servilibus sacerdotes; qui
|
|
uterque locus extra urbem antiquam fuit non longe a porta Romanula,
|
|
de qua in priore libro dixi. dies Septimontium nominatus ab
|
5
|
his septem montibus, in quis sita urbs est; feriae non populi, sed
|
|
montanorum modo, ut †paganalibus, qui sunt alicuius pagi. de sta-
|
25.1
|
tutis diebus dixi; de annalibus nec d<i>e statutis dicam. Compitalia
|
|
dies attributus Laribus vialibus: ideo ubi viae competunt tum in com-
|
|
petis sacrificatur. quotannis is dies concipitur. similiter Latinae
|
|
feriae dies conceptivus dictus a Latinis populis, quibus ex Albano
|
5
|
monte ex sacris carnem petere fuit ius cum Romanis, a quibus La-
|
|
tinis Latinae dictae. Sementivae feriae dies is, qui a pontificibus dic-
|
26.1
|
tus, appellatus a semente, quod sationis causa suscepta<e>. Paganicae
|
|
eiusdem agriculturae causa susceptae, ut haberent in agris omnes
|
|
†pagus, unde paganicae dictae. sunt praeterea feriae conceptivae quae
|
|
non sunt annales, ut hae quae dicuntur sine proprio vocabulo aut
|
5
|
cum perspicuo, ut Novendialis sunt.
|
|