incipiam hinc primum quod dicitur ago. actio ab agitatu 6.41.1
facta. hinc dicimus 'agit gestum tragoedus' et 'agitantur quadrigae';
hinc 'agitur pecus pastum'; * * * qu[i]a vix agi potest; hinc angi-
portum, qua nil potest agi; hinc angulus, quod in eo locus angustissi-
mus, cuius loci is angulus. actionum trium primus agitatus mentis, 42.1
quod primum ea quae sumus acturi cogitare debemus, deinde tum
dicere ac facere. de his tribus minime putat volgus esse actionem
cogitationem; tertium, in quo quid facimus, id maximum. sed et cum
co[a]gitamus quid et eam rem agitamus in mente, agimus, et cum 5
pronuntiamus, agimus. itaque ab eo orator agere dicitur causam et
augures augurium agere dicuntur, quom in eo plura
dicant quam faciant. cogitare a cogendo dictum: mens plura in unum 43.1
cogit, unde eligere possit. (sic e lacte coacto caseus nominatus, sic
ex hominibus contio dicta, sic coemptio, sic compitum nominatum.)
a cogitatione concilium (inde consilium), quod ut vestimentum apud
fullonem cum cogitur, conciliari dictum. sic reminisci, cum ea quae 44.1
tenuit mens ac memoria, cogitando repetuntur. hinc etiam comminisci
dictum, a con et mente, cum finguntur in mente quae non sunt; et
ab hoc illud quod dicitur †reminisci, cum commentum pronuntiatur.
ab eadem mente meminisse dictum et amens, qui a mente sua disce[n]dit. 5
hinc etiam metuo mentem quodammodo motam vel †metuisti amovisti; 45.1
sic, quod frigidus timor, 'tremuisti' timuisti. tremo dictum a simili-
tudine vocis, quae tunc cum valde tremunt apparet, cum etiam in
corpore pili, ut arista in spica <h>ordei, horrent. curare a cura dic-
tum. cura, quod cor urat; curiosus, quod hac praeter modum utitur. 46.1
recordare rursus in cor revocare. curiae, ubi senatus rempublicam
curat, et illa ubi cura sacrorum publica; ab his curiones. volo a 47.1
voluntate dictum et a volatu, quod animus ita est, ut puncto temporis
pervolet quo volt. lubere ab labendo dictum, quod lubrica mens ac
prolabitur, ut dicebant olim. ab lubendo libido, libidinosus ac Venus
Libentina et Libitina, sic alia. metuere a quodam motu animi, cum 48.1
id quod malum casurum putat refugit mens. cum vehementius in
movendo ut ab se abeat foras fertur, formido; cum pavet †et; ab eo
pavor. meminisse a memoria, cum id quod remansit in mente †in 49.1
id quod rursus movetur; quae a manendo ut mani[o]moria potest esse
dicta. itaque Salii quod cantant 'mamuri
veturi', significant memoriam veterem; ab eodem monere[m], quod is
qui monet, proinde sit ac memoria; sic monimenta quae in sepulcris, 5
et ideo secundum viam, quo praetereuntis admoneant et se fuisse et
illos esse mortalis. ab eo cetera quae scripta ac facta memoriae
causa monimenta dicta. maerere a marcere, quod †etiam corpus 50.1
marcescere; hinc etiam macri dicti. laetari ab eo quod latius gaudium
propter magni boni opinionem diffusum. itaque Iuventius
ait: 'gaudia sua si omnes homines conferant unum in locum, tamen
mea exsuperet laetitia'. sic cum se habent, laeta. 5