* * * agrestis ab agro dictas apparet; 'inful<at>as hostias', quod 7.24.1
velamenta his e lana quae adduntur, infulae: itaque tum, quod ad se-
pulc[h]rum ferunt frondem ac flores, addidit:
'non lana[s] sed velatas frondenti[s] coma[s].'
  'cornu<t>a taurum umbram iaci'. dicere 25.1
apparet cornutam a cornibus; cornua a curvore dicta, quod plera-
que curva.
  'Musas quas memorant †nosce nos esse'. Ca- 26.1
menarum priscum vocabulum ita natum ac scriptum est alibi; Car-
menae ab eadem origine sunt declinatae. in multis verbis in quo[d]
antiqui dicebant S, postea dicunt R, ut in carmine Saliorum sunt haec:
'cozeulodorieso. omnia vero adpatula coemisse. ian cusianes duonus 5
ceruses. dunus Ianusue uet pom melios eum recum' * * *
  . . . f<o>edesum foederum, plusima plurima, meliosem meliorem, 27.1
asenam arenam, ianitos ianitor. quare e[st] Casmena Carmena car-
mina carmen, R extrito Camena factum. ab eadem voce canite, pro
quo in Saliari versu scriptum est cante, hoc
versu: 'divum empta cante, divum deo supplicante.' in carmine Priami 28.1
quod est: 'veteres Casmenas cascam rem volo
profari' †et primum cascum significat vetus, secundo eius origo sa-
bina, quae usque radices in oscam linguam egit. cascum vetus esse
significat Ennius quod ait: 'quam prisci casci populi 5
genuere Latini.' eo magis Manilius quod ait:
'cascum duxisse cascam non mirabile est, quoniam cariosas conficiebat
nuptias.' item ostendit Papini epigrammation,
quod in adolescentem fecerat Cascam: "ridiculum est, cum te cascam
tua dicit amica, fili Potoni, sesquisenex puerum. †dicit pusum puellam 10
pusam: sic fiet 'mutua[m] muli': nam vere pusus tu, tua amica senex."
idem ostendit quod oppidum vocatur Casinum (hoc enim ab Sabinis 29.1
orti Samnites tenuerunt) et [nunc] nostri etiam nunc forum vetus
appellant. item significa[n]t in Atellanis aliquot
Pappum senem, quod Osci casnar appellant.