quod ad immortalis attinet, haec; deinceps quod ad mortalis 5.75.1
attinet videamus. de his animalia in tribus locis quod sunt, in aere,
in aqua, in terra, a summa parte <ad> infimam descendam. primum
†nomen nominem alites <ab> alis, volucres a volatu; deinde generatim;
de his pleraeque ab suis vocibus ut haec: upupa, cuculus, corvus, 5
irundo, ulula, bubo; item haec: pavo, anser, gallina, columba. sunt 76.1
quae aliis de causis appellatae, ut noctua, quod noctu canit ac vigilat,
lusci<ni>ola, quod luctuose canere existimatur atque esse ex Attica
Progne in luctu facta avis. sic galeritus et motacilla, altera quod in
capite habet plumam elatam, altera quod semper movet caudam. 5
merula, quod mera, id est sola, volitat; contra ab eo graguli, quod
gregatim, ut quidam Graeci greges γέργερα. ficedula<e> et miliariae
a cibo, quod alter<a>e fico, alterae milio fiunt pingues.
  aquatilium vocabula animalium partim sunt vernacula, partim 77.1
peregrina. foris mur<a>ena, quod μύραινα graece, cy[ty]bium et
thynnus, cuius item partes graecis vocabulis omnes, ut melander atque
uraeon. vocabula piscium pleraque translata a terrestribus ex aliqua
parte similibus rebus, ut anguilla, lingulaca, sudis; alia a coloribus, ut 5
haec: asellus, umbra, turdus; alia a vi quadam, ut haec: lupus, canicula,
torpedo. item in conchyliis aliqua ex graecis, ut peloris, ostrea, echinus.
vernacula ad similitudinem, ut surenae, pectunculi, ungues.
  sunt etiam animalia in aqua, quae in terram interdum exeant 78.1
(alia graecis vocabulis, ut polypus, hippo<s> potamios, crocodil[l]os,
alia latinis, ut rana, <anas>, mergus): a quo Graeci ea quae in aqua
et terra possunt vivere vocant ἀμφίβια. e quis rana ab sua dicta
voce, anas a nando, mergus, quod mergendo in aquam captat escam. 5
item alia[e] in hoc genere a Graecis, ut querquedula †cerceris, alcedo, 79.1
quod ea ἁλκυών; latina, ut testudo, quod testa tectum hoc animal,
lolligo, quod subvolat, littera commutata, primo volligo. ut <A>egypti
in flumine quadrupes sic in Latio, nominati lu<t>ra et fiber. lu<t>ra,
quod succidere dicitur arborum radices in ripa atque eas dissolvere ab 5
†litra. fiber, ab extrema ora fluminis dextra et sinistra maxime quod
solet videri, et antiqui februm dicebant extremum, a quo in sagis fim-
br<i>ae et in iecore extremum fibra, fiber dictus.