in re militari pr<a>etor dictus qui praeiret exercitui. impe- 5.87.1
rator ab imperio populi qui eos, qui id attemptasse<n>t, †oppressi
hostis. legati qui lecti publice, quorum opera consilioque uteretur
peregre magistratus, quive nuntii senatus aut populi essent. exercitus,
quod exercitando fit melior. legio, quod leguntur milites in delectu. 5
cohors, quod ut in villa ex pluribus tectis coniungitur ac quiddam fit 88.1
unum, sic hic ex manipulis pluribus copulatur (cohors quae in villa,
quod circa eum locum pecus cooreretur, tametsi cohortem in villa
Ypsicrates dicit esse graece χόρτον apud poetas
dictam). manipulus exercitus minima[s] manus quae unum sequitur 5
signum. centuria qui sub uno centurione sunt, quorum centenarius
iustus numerus. milites, quod trium milium primo legio fiebat ac 89.1
singulae tribus Titiensium, Ramnium, Lucerum milia militum mitte-
bant. hastati dicti qui primi hastis pugnabant, pilani qui pilis, prin-
cipes qui a principio gladiis; ea post commutata re militari minus
illustria sunt. pilani triarii quoque dicti, quod in acie tertio ordine 5
extremi[s] subsidio deponebantur; quod hi subsidebant ab eo sub-
sidium dictum, a quo Plautus: 'agite nunc, subsidite omnes
quasi solent triarii.' auxilium appellatum ab auctu, cum accesserant 90.1
ei qui adiumento essent alienigenae. pr<a>esidium dictum qui extra
castra praesidebant in loco aliquo, quo tutior regio esset. obsidium
dictum ab obsidendo, quo minus hostis egredi posset. in<si>di<a>e
item ab [ab]sedendo, cum id ideo facerent quo facilius deminuerent 5
hostis. duplicarii dicti quibus ob virtutem duplicia cibaria ut darentur
institutum. turma terima (E in U abiit), quod terdeni equites ex 91.1
tribus tribubus Titiensium, Ramnium, Lucerum fiebant. itaque primi
singularum decuriarum decuriones dicti, qui ab eo in singulis turmis
sunt etiam nunc terni. quos hi primo administros ipsi sibi adopta-
bant, optiones vocari coepti, quos nunc propter ambitionem tribuni 5
faciunt. tubicines a tuba et canendo, similiter liticines. classicos a
classe, qui item cornu[u]o canu<n>t, ut tum cum classes comitiis ad
comit<i>atum vocant.