Quarto intervallo inter solstitium et caniculam
|
1.32.1.1
|
plerique messem faciunt, quod frumentum dicunt quin-
|
|
decim diebus esse in vaginis, quindecim florere, quin-
|
|
decim exarescere, cum sit maturum. arationes absolvi,
|
|
quae eo fructuosiores fiunt, quo caldiore terra aratur:
|
5
|
si proscideris, offringi oportet, id est iterare, ut fran-
|
|
gantur glaebae. prima enim aratione grandes glaebae
|
|
ex terra scinduntur. serendum viciam, lentem, cicer-
|
2.1
|
culam, ervilam ceteraque, quae alii legumina, alii, ut
|
|
Gallicani quidam, legarica appellant, utraque dicta a
|
|
legendo, quod ea non secantur, sed vellendo leguntur.
|
|
vineas veteres iterum occare, novellas etiam tertio, si
|
5
|
sunt etiam tum glaebae.
|
|
Quinto intervallo inter caniculam et aequinoctium
|
33.1.1
|
autumnale oportet stramenta desecari et acervos con-
|
|
stitui, arat[r]a offringi, frondem caedi, prata inrigua
|
|
iterum secari.
|
|
Sexto intervallo ab aequinoctio autumnali inci-
|
34.1.1
|
pere scribunt oportere serere usque ad diem nona-
|
|
gensimum unum; post brumam, nisi quae necessaria
|
|
causa coegerit, non serere, quod tantum intersit, ut
|
|
ante brumam sata quae septimo die, <post> bruma<m>
|
5
|
sata quadragesimo die vix existant. neque ante aequi-
|
|
noctium incipi oportere putant, quod, si minus idoneae
|
|
tempestates sint consecutae, putescere semina soleant.
|
|
fabam optime seri in vergiliarum occasu: uvas autem
|
2.1
|
legere et vindemiam facere inter aequinoctium autum-
|
|
nale et vergiliarum occasum: dein vites putare in-
|
|
cipere et propagare et serere poma. haec aliquot
|
|
regionibus, ubi maturius frigora fiunt asperiora, melius
|
5
|
verno tempore.
|
|