Sationis autem gradus, secundus, hanc habet 1.39.1.1
<curam>: natura[m] ad quod tempus cuiusque seminis
apta sit ad serendum. nam refert in agro ad quam
partem caeli quisque locus spectet, sic ad quod tempus
quaeque res facillime crescat. nonne videmus alia florere 5
verno tempore, alia aestivo, neque eadem autumnali,
quae hiberno? itaque alia seruntur atque inseruntur 2.1
et metuntur ante aut post quam alia; et cum pleraque
vere quam autumno inserantur, circiter solstitium
inseri ficos nec non brumalibus diebus cerasos. quare 3.1
cum semina sint fere quattuor generum, <quae natura
dedit>, quae transferuntur e terra in terram viva[s] ra-
dice[s], quae ex arboribus dempta demittuntur in humum,
quae inseruntur ex arboribus in arbores, de singulis 5
rebus videndum, quae quoque tempore locoque facias.
  Primum semen, quod est principium genendi, id 40.1.1
duplex, unum quod latet nostrum sensum, alterum
quod apertum. latet, si sunt semina in aere, ut ait
physicos Anaxagoras, et si aqua, quae influit in agrum,
inferre solet, ut scribit Theophrastus. illud 5
quod apparet ad agricolas, id videndum diligenter. quaedam
enim ad genendum †propterea usque adeo parva, ut
sint obscura, ut cupressi. non enim galbuli qui na-
scuntur, id est tamquam pilae parvae corticiae, id semen,
sed in iis intus. primigenia semina dedit natura, re- 2.1
liqua invenit experientia coloni. [num] prima quae sine
colono, priusquam sata, nata; secunda quae ex iis col-
lecta neque, priusquam sata, nata. prima semina
videre oportet ne vetustate sint exsucta aut ne sint 5
admixta aut ne propter similitudinem sint adulterina.
semen vetus tantum valet in quibusdam rebus, ut
naturam commutet. nam ex semine brassicae vetere
sato nasci aiunt rapa et contra ex raporum brassicam.
secunda semina videre oportet ne, unde tollas, nimium 3.1
cito aut tarde tollas. tempus enim idoneum, quod scribit
Theophrastus, vere et autumno et caniculae
exortu, neque omnibus locis ac generibus idem. in
sicco et macro loco et argilloso vernum tempus ido- 5
neum, quo minus habet umoris: in terra bona ac
pingui autumno, quod vere multus umor, quam satio-
nem quidam metiuntur fere diebus xxx. tertium genus 4.1
seminis, quod ex arbore per surclos defertur in terram,
si in humum demittitur, in quibusdam [cum] est vi-
dendum ut eo tempore sit deplantatum, quo[d] oportet
(id fit tum, antequam gemmare aut florere quid in- 5
cipit); et quae de arbore transferas ut ea deplantes
potius quam defringas, quod plantae solum stabilius,
quo latius aut radices facilius mittit. ea celeriter,
antequam sucus exarescat, in terram demittunt. [dum]
in oleagineis seminibus [arbores] videndum ut sit de 10
tenero ramo ex utraque parte aequabiliter praecisum,
quas alii clavolas, alii taleas appellant ac faciunt cir-
citer pedales. quartum genus seminis, quod transit 5.1
ex arbore in aliam, videndum qua ex arbore in quam
transferatur et quo tempore et quem ad modum obli-
getur. non enim pirum recipit quercus: neque enim
si malus pirum. hoc secuntur multi, qui haruspices 5
audiunt multum, a quibus proditum, in singulis ar-
boribus quot genera insita sint, uno ictu tot fulmina
fieri illut quod fulmen concepit. si in pirum silvati-
cam inserueris pirum quamvis bonam, non fore tam
iucundam, quam si in ea<m> quae silvestris non sit. 10
in quamcumque arborem inseras, si eiusdem generis 6.1
est, dumtaxat ut sit utraque malus, ita inserere oportet
referentem ad fructum, meliore genere ut sit surculus,
quam est quo veniat arbor. est altera species ex
arbore in arborem inserendi nuper animadversa in 5
arboribus propinquis. ex arbore, qua vult habere
surculum, in eam quam inserere vult ramulum tra-
ducit et in eius ramo praeciso ac diffisso inplicat,
eum locum qui contingit, ex utraque parte quod intro
est falce extenuatum, ita ut ex una parti quod caelum 10
visurum est cortice<m> cum cortice exaequatum habeat.
eius ramuli, quem inseret, cacumen ut derectum sit
ad caelum curat. postero anno, cum comprendit, unde
propagatum est, ab altera arbore praecidit.