Dicetur, inquit Agrius, de tertio gradu, de nutri- 1.44.3.7
cationibus atque alimoniis eorum. Ille, Quae nata 4.1
sunt, inquit, in fundo alescunt, adulta concipiunt,
praegnatia [L], cum sunt matura, pariunt poma aut
spicam, sic alia. a quo profectum, redit semen. itaque
si florem acerbumve pirum aliudve quid decerpseris, 5
in eodem loco eodem anno nihil renascitur, quod
praegnationis idem bis habere non potest. ut enim
mulieres habent ad partum dies certos, sic arbores
ac fruges.
  Primum plerumque e terra exit hordeum diebus vii, 45.1.1
nec multo post triticum; legumina fere quadriduo aut
quinque diebus, praeterquam faba: ea enim serius ali-
quanto prodit [seges ostendit]. item milium et sesima
et cetera similiter aequis fere diebus, praeterquam 5
siquid regio aut tempestas viti[i] attulit, quo minus
ita fiat. quae in seminario nata, si loca erunt frigi- 2.1
diora, quae molli natura sunt, per brumalia tempora
tegere oportet fronde aut stramentis. si erunt imbres
secuti, videndum necubi aqua consistat: venenum enim
gelum radicibus tenellis. sub terra et supra virgulta 5
non eodem tempore aeque crescunt: nam radices au- 3.1
tumno aut hieme magis sub terra quam supra alescunt,
quod tectae terrae tepore propagantur, supra terram
aere frigidiore cinguntur. itaque ita esse docent sil-
vestria, ad quae sator non accessit. nam prius ra- 5
dices, quam ex iis quod sole[n]t nasci, crescunt. neque
radices longius procedunt, nisi quo te[m]por[e] venit
solis. duplex causa radic<i>um, quod et materiem aliam
quam aliam longius proicit natura, et quod alia terra
alia facilius viam dat. propter cuius modi res ad- 46.1.1
miranda discrimina sunt natura<e> aliquot, ex quibus-
dam foliis propter eorum versuram, quod sit anni
tempus, ut dici possit, ut olea et populus alba et salix.
horum enim folia cum converterunt se, solstitium di- 5
citur fuisse. nec minus admirandum quod fit in flori-
bus, quos vocant heliotropia ab eo, quod ad solis ortum
mane spectant et eius iter ita secuntur ad occasum,
ut ad eum semper spectent.