Cum haec diceret, venit libertus aeditumi ad nos
|
1.69.2.1
|
flens et rogat ut ignoscamus, quod simus retenti, et
|
|
ut ei in funus postridie prodeamus. omnes consurgi-
|
|
mus ac simul exclamamus, 'quid? in funus? quod
|
|
funus? quid est factum?' ille flens narrat ab nescio
|
5
|
quo percussum cultello concidisse, quem qui esset
|
|
animadvertere in turba non potuisse, sed tantum modo
|
|
exaudisse vocem, perperam fecisse. ipse cum patro-
|
3.1
|
num domum sustulisset et pueros dimisisset, ut medi-
|
|
cum requirerent ac mature adducerent, quod potius
|
|
illut administrasset, quam ad nos venisset, aecum esse
|
|
sibi ignosci. nec si eum servare non potuisset, quin
|
5
|
non multo post animam efflaret, tamen putare[t] se fe-
|
|
cisse recte [L]. non moleste ferentes descendimus de
|
|
aede et de casu humano magis querentes, quam ad-
|
|
mirantes id Romae factum, discedimus omnes.
|
|