| Haec ille. at Murrius, qui, dum loquitur Vaccius, | 2.6.1.1 |
| cum Lucieno re[ddi]disset, Ego, inquit, de asinis potissi- | |
| mum dicam, quod sum Reatinus, ubi optimi et maximi | |
| fiunt, e quo seminio ego hic procreavi pullos et ipsis | |
| Arcadibus vendidi aliquotiens. igitur asinorum gregem | 2.1 |
| qui[n] facere vult bonum, primum videndum ut mares | |
| feminasque bona aetate sumat, utrique ut quam diu- | |
| tissime fructum ferre possi<n>t: firmos, omnibus parti- | |
| bus honestos, corpore amplo, seminio bono, ex his locis | 5 |
| unde optumi exeunt, quod faciunt, Peloponnesi cum | |
| potissimum eos ex Arcadia em[eb]ant, in Italia ex agro | |
| Reatino. non enim, si murenae optimae flutae sunt | |
| in Sicilia et helops ad Rhodon, continuo hi pisces in | |
| omni mari similes nascuntur. horum genera duo: | 3.1 |
| unum ferum, quos vocant onagros, <ut> in Phrygia et | |
| Lycaonia sunt greges multi; alterum mansuetum, ut | |
| sunt in Italia omnes. ad seminationem onagrus ido- | |
| neus, quod et e fero fit mansuetus facile et e man- | 5 |
| sueto ferus numquam. quod similes parentum ge- | |
| nuntur, eligendi et mas et femina cum dignitate ut | |
| sit. in mercando item ut ceterae pecudes emptionibus | |
| et traditionibus dominum mutant, et de sanitate ac | |
| noxa solet caveri. commode pascuntur farre et fur- | 4.1 |
| furibus hordeaceis. admittuntur ante solstitium, ut | |
| eodem tempore alterius anni pariant: duodecimo enim | |
| mense conceptum semen reddunt. praegnates opere | |
| levant: venter enim labore nationem reddit deteriorem. | 5 |
| marem non deiungunt ab opere, quod remissione la- | |
| boris fit deterior. in partu eadem fere observant, | |
| quae in equis. secundum partum pullos anno non | |
| removent a matre. proximo anno noctibus patiuntur | |
| esse cum his et leniter capistris aliave qua re habent | 10 |
| vinctos. tertio anno domare incipiunt ad eas res, ad | |
| quas quisque eos vult habere in usu. relinquitur de | 5.1 |
| numero, quorum greges non sane fiunt, nisi <ex> eis | |
| qui onera portant, ideo quod plerique diducuntur ad | |
| molas aut ad agri culturam, ubi quid vehendum est, | |
| aut etiam ad arandum, ubi levis est terra, ut in Cam- | 5 |
| pania. greges fiunt fere mercatorum, ut eorum qui | |
| e Brundisino aut Apulia asellis dossuariis comportant | |
| ad mare oleum aut vinum itemque frumentum aut | |
| quid aliut. |