Transi, inquit Axius, nunc in illud genus, quod
|
3.10.1.1
|
non est [ulla] villa ac terra contentum, sed requirit
|
|
piscinas, quod vos philograeci vocatis amphibium. in
|
|
quibus ubi anseres aluntur, nomine <alieno> chenobo-
|
|
scion appellatis. horum greges Scipio Metellus et
|
5
|
M. Seius habent magnos aliquot. Merula, Seius, in-
|
|
quit, ita greges comparavit anserum, ut hos quinque
|
|
gradus observaret, quos in gallinis dixi. hi sunt de
|
|
genere, de fetura, de ovis, de pullis, [de anseribus]
|
|
de sagina. primum iubebat servum in legendo ob-
|
2.1
|
servare ut essent ampli et albi, quod plerumque pullos
|
|
similes sui faciunt. est enim alterum genus varium,
|
|
quod ferum vocatur, nec cum iis libenter congregantur,
|
|
nec [non] aeque fit mansuetum. anseribus <ad> admit-
|
3.1
|
tendum [iis] tempus est aptissimum a bruma, ad pa-
|
|
riendum et incubandum <a Kalendis Februariis vel Mar-
|
|
tiis> usque ad solstitium. saliunt fere in aqua, iniguntur
|
|
in flumen aut piscinam. singulae non plus qua<m> ter in
|
5
|
anno pariunt. singulis, ubi pariant, faciendum <h>aras
|
|
quadratas circum binos pedes et semipedem; eas sub-
|
|
sternendum palea. notandum earum ova aliquo signo,
|
|
quod aliena non excudunt. ad incubandum supponunt
|
|
plerumque novem aut undecim, qui hoc minus, quinque,
|
10
|
qui hoc plus, [x]xv. incubat tempestatibus dies tri-
|
|
ginta, tepidioribus xxv. cum excudit, quinque diebus
|
4.1
|
primis patiuntur esse cum matre. deinde cotidie, se-
|
|
renum cum est, producunt in prata, item piscinas aut
|
|
paludes, iisque faciunt <h>aras supra terram aut suptus,
|
|
in quas non inducunt plus vicenos pullos, easque
|
5
|
cellas provident ne habeant in solo umorem et ut
|
|
molle habeant substramen e palea aliave qua re, neve
|
|
qua eo accedere possint mustelae aliaeve quae bestiae
|
|
noceant. anseres pascunt in umidis locis et pabulum
|
5.1
|
serunt, quod aliquem fera[n]t fructum, seruntque his
|
|
herbam, quae vocatur seris, quod ea aqua tacta, etiam
|
|
cum est arida, fit viridis. folia eius decerpentes dant,
|
|
ne, si eo inegerint, ubi nascitur, aut obterendo per-
|
5
|
dant aut ipsi cruditate pereant: voraces enim sunt
|
|
natura. quo temperandum iis, qui propter cupiditatem
|
|
saepe in pascendo, si radicem prenderunt, quam edu-
|
|
cere velint e terra, abrumpunt collum: perinbecillum
|
|
enim id, ut caput molle. si haec <h>erba non est, dan-
|
10
|
dum hordeum aut frumentum aliut. cum est tempus
|
|
farraginis, dandum, ut in seri[i] dixi. cum incubant,
|
6.1
|
hordeum iis intritum in aqua apponendum. pullis
|
|
primum biduo polenta aut hordeum apponitur, tribus
|
|
proximis nasturtium viride consectum minutatim ex
|
|
aqua in vas aliquod. cum autem sunt inclusi in haras
|
5
|
aut speluncas, ut dixi, viceni, obiciunt iis polentam
|
|
hordeaceam aut farraginem herbamve teneram aliquam
|
|
concisam. ad saginandum eligunt pullos circiter ses-
|
7.1
|
quimense<m> qui sunt nati: eos includunt in saginario
|
|
ibique polentam et pollinem aqua madefacta dant
|
|
cibum, ita ut ter die saturent. secundum cibum large
|
|
ut bibant faciunt potestatem. sic curati circiter duo-
|
5
|
bus mensibus fiunt pingues. quotienscumque sump-
|
|
serunt, locus solet purgari, quod [ipsae] amant locum
|
|
purum neque ipsi ullum, ubi fuerunt, relincunt purum.
|
|