ECLOGA VII
|
|
MELIBOEVS CORYDON THYRSIS
|
|
M. Forte sub arguta consederat ilice Daphnis,
|
7.1
|
compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,
|
|
Thyrsis ouis, Corydon distentas lacte capellas,
|
|
ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
|
|
et cantare pares et respondere parati.
|
5
|
huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
|
|
uir gregis ipse caper deerrauerat; atque ego Daphnin
|
|
aspicio. ille ubi me contra uidet, 'ocius' inquit
|
|
'huc ades, o Meliboee; caper tibi saluus et haedi;
|
|
et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.
|
10
|
huc ipsi potum uenient per prata iuuenci,
|
|
hic uiridis tenera praetexit harundine ripas
|
|
Mincius, eque sacra resonant examina quercu.'
|
|
quid facerem? neque ego Alcippen nec Phyllida habebam
|
|
depulsos a lacte domi quae clauderet agnos,
|
15
|
et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum;
|
|
posthabui tamen illorum mea seria ludo.
|
|
alternis igitur contendere uersibus ambo
|
|
coepere, alternos Musae meminisse uolebant.
|
|
hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.
|
20
|
C. Nymphae noster amor Libethrides, aut mihi carmen,
|
|
quale meo Codro, concedite (proxima Phoebi
|
|
uersibus ille facit) aut, si non possumus omnes,
|
|
hic arguta sacra pendebit fistula pinu.
|
|
T. Pastores, hedera crescentem ornate poetam,
|
25
|
Arcades, inuidia rumpantur ut ilia Codro;
|
|
aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem
|
|
cingite, ne uati noceat mala lingua futuro.
|
|
C. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, paruus
|
|
et ramosa Micon uiuacis cornua cerui.
|
30
|
si proprium hoc fuerit, leui de marmore tota
|
|
puniceo stabis suras euincta coturno.
|
|
T. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis
|
|
exspectare sat est: custos es pauperis horti.
|
|
nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,
|
35
|
si fetura gregem suppleuerit, aureus esto.
|
|
C. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,
|
|
candidior cycnis, hedera formosior alba,
|
|
cum primum pasti repetent praesepia tauri,
|
|
si qua tui Corydonis habet te cura, uenito.
|
40
|
T. Immo ego Sardoniis uidear tibi amarior herbis,
|
|
horridior rusco, proiecta uilior alga,
|
|
si mihi non haec lux toto iam longior anno est.
|
|
ite domum pasti, si quis pudor, ite iuuenci.
|
|
C. Muscosi fontes et somno mollior herba,
|
45
|
et quae uos rara uiridis tegit arbutus umbra,
|
|
solstitium pecori defendite: iam uenit aestas
|
|
torrida, iam lento turgent in palmite gemmae.
|
|
T. Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis
|
|
semper, et adsidua postes fuligine nigri.
|
50
|
hic tantum Boreae curamus frigora quantum
|
|
aut numerum lupus aut torrentia flumina ripas.
|
|
C. Stant et iuniperi et castaneae hirsutae,
|
|
strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma,
|
|
omnia nunc rident: at si formosus Alexis
|
55
|
montibus his abeat, uideas et flumina sicca.
|
|
T. Aret ager, uitio moriens sitit aëris herba,
|
|
Liber pampineas inuidit collibus umbras:
|
|
Phyllidis aduentu nostrae nemus omne uirebit,
|
|
Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.
|
60
|
C. Populus Alcidae gratissima, uitis Iaccho,
|
|
formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo;
|
|
Phyllis amat corylos: illas dum Phyllis amabit,
|
|
nec myrtus uincet corylos, nec laurea Phoebi.
|
|
T. Fraxinus in siluis pulcherrima, pinus in hortis,
|
65
|
populus in fluuiis, abies in montibus altis:
|
|
saepius at si me, Lycida formose, reuisas,
|
|
fraxinus in siluis cedat tibi, pinus in hortis.
|
|
M. Haec memini, et uictum frustra contendere Thyrsin.
|
|
ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.
|
70
|