| LIBER II | |
| Hactenus aruorum cultus et sidera caeli; | 2.1 |
| nunc te, Bacche, canam, nec non siluestria tecum | |
| uirgulta et prolem tarde crescentis oliuae. | |
| huc, pater o Lenaee: tuis hic omnia plena | |
| muneribus, tibi pampineo grauidus autumno | 5 |
| floret ager, spumat plenis uindemia labris; | |
| huc, pater o Lenaee, ueni, nudataque musto | |
| tinge nouo mecum dereptis crura coturnis. | |
| Principio arboribus uaria est natura creandis. | |
| namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae | 10 |
| sponte sua ueniunt camposque et flumina late | |
| curua tenent, ut molle siler lentaeque genistae, | |
| populus et glauca canentia fronde salicta; | |
| pars autem posito surgunt de semine, ut altae | |
| castaneae, nemorumque Ioui quae maxima frondet | 15 |
| aesculus, atque habitae Grais oracula quercus. | |
| pullulat ab radice aliis densissima silua, | |
| ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus | |
| parua sub ingenti matris se subicit umbra. | |
| hos natura modos primum dedit, his genus omne | 20 |
| siluarum fruticumque uiret nemorumque sacrorum. | |
| sunt alii, quos ipse uia sibi repperit usus: | |
| hic plantas tenero abscindens de corpore matrum | |
| deposuit sulcis, hic stirpes obruit aruo, | |
| quadrifidasque sudes et acuto robore uallos. | 25 |
| siluarumque aliae pressos propaginis arcus | |
| exspectant et uiua sua plantaria terra; | |
| nil radicis egent aliae summumque putator | |
| haud dubitat terrae referens mandare cacumen. | |
| quin et caudicibus sectis (mirabile dictu) | 30 |
| truditur e sicco radix oleagina ligno; | |
| et saepe alterius ramos impune uidemus | |
| uertere in alterius, mutatamque insita mala | |
| ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna. | |
| Quare agite o proprios generatim discite cultus, | 35 |
| agricolae, fructusque feros mollite colendo, | |
| neu segnes iaceant terrae. iuuat Ismara Baccho | |
| conserere atque olea magnum uestire Taburnum. | |
| tuque ades inceptumque una decurre laborem, | |
| o decus, o famae merito pars maxima nostrae, | 40 |
| Maecenas, pelagoque uolans da uela patenti. | |
| non ego cuncta meis amplecti uersibus opto, | |
| non, mihi si linguae centum sint oraque centum, | |
| ferrea uox. ades et primi lege litoris oram; | |
| in manibus terrae. non hic te carmine ficto | 45 |
| atque per ambages et longa exorsa tenebo. | |
| Sponte sua quae se tollunt in luminis oras, | |
| infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt; | |
| quippe solo natura subest. tamen haec quoque, si quis | |
| inserat aut scrobibus mandet mutata subactis, | 50 |
| exuerint siluestrem animum, cultuque frequenti | |
| in quascumque uoles artis haud tarda sequentur. | |
| nec non et, sterilis quae stirpibus exit ab imis, | |
| hoc faciat, uacuos si sit digesta per agros; | |
| nunc altae frondes et rami matris opacant | 55 |
| crescentique adimunt fetus uruntque ferentem. | |
| iam quae seminibus iactis se sustulit arbos, | |
| tarda uenit seris factura nepotibus umbram, | |
| pomaque degenerant sucos oblita priores | |
| et turpis auibus praedam fert uua racemos. | 60 |
| scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes | |
| cogendae in sulcum ac multa mercede domandae. | |
| sed truncis oleae melius, propagine uites | |
| respondent, solido Paphiae de robore myrtus, | |
| plantis edurae coryli. nascuntur et ingens | 65 |
| fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae, | |
| Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma | |
| nascitur et casus abies uisura marinos. | |
| inseritur uero et fetu nucis arbutus horrida, | |
| et steriles platani malos gessere ualentis, | 70 |
| castaneae fagos; ornusque incanuit albo | |
| flore piri glandemque sues fregere sub ulmis. | |
| Nec modus inserere atque oculos imponere simplex. | |
| nam qua se medio trudunt de cortice gemmae | |
| et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso | 75 |
| fit nodo sinus; huc aliena ex arbore germen | |
| includunt udoque docent inolescere libro. | |
| aut rursum enodes trunci resecantur, et alte | |
| finditur in solidum cuneis uia, deinde feraces | |
| plantae immittuntur: nec longum tempus, et ingens | 80 |
| exiit ad caelum ramis felicibus arbos, | |
| miratastque nouas frondes et non sua poma. | |
| Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis | |
| nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis, | |
| nec pingues unam in faciem nascuntur oliuae, | 85 |
| orchades et radii et amara pausia baca, | |
| pomaque et Alcinoi siluae, nec surculus idem | |
| Crustumiis Syriisque piris grauibusque uolemis. | |
| non eadem arboribus pendet uindemia nostris | |
| quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos; | 90 |
| sunt Thasiae uites, sunt et Mareotides albae, | |
| pinguibus hae terris habiles, leuioribus illae, | |
| et passo psithia utilior tenuisque lageos | |
| temptatura pedes olim uincturaque linguam, | |
| purpureae praeciaeque et, quo te carmine dicam, | 95 |
| Rhaetica? nec cellis ideo contende Falernis. | |
| sunt et Aminneae uites, firmissima uina, | |
| Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus, | |
| argitisque minor, cui non certauerit ulla | |
| aut tantum fluere aut totidem durare per annos. | 100 |
| non ego te, dis et mensis accepta secundis, | |
| transierim, Rhodia, et tumidis, bumaste, racemis. | |
| sed neque quam multae species nec nomina quae sint | |
| est numerus, neque enim numero comprendere refert; | |
| quem qui scire uelit, Libyci uelit aequoris idem | 105 |
| dicere quam multae Zephyro turbentur harenae | |
| aut, ubi nauigiis uiolentior incidit Eurus, | |
| nosse quot Ionii ueniant ad litora fluctus. | |
| Nec uero terrae ferre omnes omnia possunt. | |
| fluminibus salices crassisque paludibus alni | 110 |
| nascuntur, steriles saxosis montibus orni; | |
| litora myrtetis laetissima; denique apertos | |
| Bacchus amat collis, Aquilonem et frigora taxi. | |
| aspice et extremis domitum cultoribus orbem | |
| Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos: | 115 |
| diuisae arboribus patriae. sola India nigrum | |
| fert hebenum, solis est turea uirga Sabaeis. | |
| quid tibi odorato referam sudantia ligno | |
| balsamaque et bacas semper frondentis acanthi? | |
| quid nemora Aethiopum molli canentia lana, | 120 |
| uelleraque ut foliis depectant tenuia Seres? | |
| aut quos Oceano propior gerit India lucos, | |
| extremi sinus orbis, ubi aëra uincere summum | |
| arboris haud ullae iactu potuere sagittae?— | |
| et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris. | 125 |
| Media fert tristis sucos tardumque saporem | |
| felicis mali, quo non praesentius ullum, | |
| pocula si quando saeuae infecere nouercae, | |
| [miscueruntque herbas et non innoxia uerba,] | |
| auxilium uenit ac membris agit atra uenena. | 130 |
| ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro, | |
| et, si non alium late iactaret odorem, | |
| laurus erat: folia haud ullis labentia uentis, | |
| flos ad prima tenax; animas et olentia Medi | |
| ora fouent illo et senibus medicantur anhelis. | 135 |
| Sed neque Medorum siluae, ditissima terra, | |
| nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus | |
| laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi | |
| totaque turiferis Panchaia pinguis harenis. | |
| haec loca non tauri spirantes naribus ignem | 140 |
| inuertere satis immanis dentibus hydri, | |
| nec galeis densisque uirum seges horruit hastis; | |
| sed grauidae fruges et Bacchi Massicus umor | |
| impleuere; tenent oleae armentaque laeta. | |
| hinc bellator equus campo sese arduus infert, | 145 |
| hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus | |
| uictima, saepe tuo perfusi flumine sacro, | |
| Romanos ad templa deum duxere triumphos. | |
| hic uer adsiduum atque alienis mensibus aestas: | |
| bis grauidae pecudes, bis pomis utilis arbos. | 150 |
| at rabidae tigres absunt et saeua leonum | |
| semina, nec miseros fallunt aconita legentis, | |
| nec rapit immensos orbis per humum neque tanto | |
| squameus in spiram tractu se colligit anguis. | |
| adde tot egregias urbes operumque laborem, | 155 |
| tot congesta manu praeruptis oppida saxis | |
| fluminaque antiquos subter labentia muros. | |
| an mare quod supra memorem, quodque adluit infra? | |
| anne lacus tantos? te, Lari maxime, teque, | |
| fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino? | 160 |
| an memorem portus Lucrinoque addita claustra | |
| atque indignatum magnis stridoribus aequor, | |
| Iulia qua ponto longe sonat unda refuso | |
| Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Auernis? | |
| haec eadem argenti riuos aerisque metalla | 165 |
| ostendit uenis atque auro plurima fluxit. | |
| haec genus acre uirum, Marsos pubemque Sabellam | |
| adsuetumque malo Ligurem Volscosque uerutos | |
| extulit, haec Decios Marios magnosque Camillos, | |
| Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar, | 170 |
| qui nunc extremis Asiae iam uictor in oris | |
| imbellem auertis Romanis arcibus Indum. | |
| salue, magna parens frugum, Saturnia tellus, | |
| magna uirum: tibi res antiquae laudis et artem | |
| ingredior sanctos ausus recludere fontis, | 175 |
| Ascraeumque cano Romana per oppida carmen. | |
| Nunc locus aruorum ingeniis, quae robora cuique, | |
| quis color et quae sit rebus natura ferendis. | |
| difficiles primum terrae collesque maligni, | |
| tenuis ubi argilla et dumosis calculus aruis, | 180 |
| Palladia gaudent silua uiuacis oliuae: | |
| indicio est tractu surgens oleaster eodem | |
| plurimus et strati bacis siluestribus agri. | |
| at quae pinguis humus dulcique uligine laeta, | |
| quique frequens herbis et fertilis ubere campus, | 185 |
| qualem saepe caua montis conualle solemus | |
| despicere (huc summis liquuntur rupibus amnes | |
| felicemque trahunt limum), quique editus Austro | |
| et filicem curuis inuisam pascit aratris: | |
| hic tibi praeualidas olim multoque fluentis | 190 |
| sufficiet Baccho uitis, hic fertilis uuae, | |
| hic laticis, qualem pateris libamus et auro, | |
| inflauit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras, | |
| lancibus et pandis fumantia reddimus exta. | |
| sin armenta magis studium uitulosque tueri | 195 |
| aut ouium fetum aut urentis culta capellas, | |
| saltus et saturi petito longinqua Tarenti, | |
| et qualem infelix amisit Mantua campum | |
| pascentem niueos herboso flumine cycnos: | |
| non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt, | 200 |
| et quantum longis carpent armenta diebus | |
| exigua tantum gelidus ros nocte reponet. | |
| nigra fere et presso pinguis sub uomere terra | |
| et cui putre solum (namque hoc imitamur arando), | |
| optima frumentis: non ullo ex aequore cernes | 205 |
| plura domum tardis decedere plaustra iuuencis; | |
| aut unde iratus siluam deuexit arator | |
| et nemora euertit multos ignaua per annos, | |
| antiquasque domos auium cum stirpibus imis | |
| eruit; illae altum nidis petiere relictis, | 210 |
| at rudis enituit impulso uomere campus. | |
| nam ieiuna quidem cliuosi glarea ruris | |
| uix humilis apibus casias roremque ministrat; | |
| et tofus scaber et nigris exesa chelydris | |
| creta negant alios aeque serpentibus agros | 215 |
| dulcem ferre cibum et curuas praebere latebras. | |
| quae tenuem exhalat nebulam fumosque uolucris, | |
| et bibit umorem et, cum uult, ex se ipsa remittit, | |
| quaeque suo semper uiridi se gramine uestit | |
| nec scabie et salsa laedit robigine ferrum, | 220 |
| illa tibi laetis intexet uitibus ulmos, | |
| illa ferax oleo est, illam experiere colendo | |
| et facilem pecori et patientem uomeris unci. | |
| talem diues arat Capua et uicina Vesaeuo | |
| ora iugo et uacuis Clanius non aequus Acerris. | 225 |
| Nunc quo quamque modo possis cognoscere dicam. | |
| rara sit an supra morem si densa requires | |
| (altera frumentis quoniam fauet, altera Baccho, | |
| densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo), | |
| ante locum capies oculis, alteque iubebis | 230 |
| in solido puteum demitti, omnemque repones | |
| rursus humum et pedibus summas aequabis harenas. | |
| si deerunt, rarum pecorique et uitibus almis | |
| aptius uber erit; sin in sua posse negabunt | |
| ire loca et scrobibus superabit terra repletis, | 235 |
| spissus ager: glaebas cunctantis crassaque terga | |
| exspecta et ualidis terram proscinde iuuencis. | |
| salsa autem tellus et quae perhibetur amara | |
| (frugibus infelix ea, nec mansuescit arando | |
| nec Baccho genus aut pomis sua nomina seruat) | 240 |
| tale dabit specimen. tu spisso uimine qualos | |
| colaque prelorum fumosis deripe tectis; | |
| huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae | |
| ad plenum calcentur: aqua eluctabitur omnis | |
| scilicet et grandes ibunt per uimina guttae; | 245 |
| at sapor indicium faciet manifestus et ora | |
| tristia temptantum sensu torquebit amaro. | |
| pinguis item quae sit tellus, hoc denique pacto | |
| discimus: haud unquam manibus iactata fatiscit, | |
| sed picis in morem ad digitos lentescit habendo. | 250 |
| umida maiores herbas alit, ipsaque iusto | |
| laetior. a, nimium ne sit mihi fertilis illa, | |
| nec se praeualidam primis ostendat aristis! | |
| quae grauis est ipso tacitam se pondere prodit, | |
| quaeque leuis. promptum est oculis praediscere nigram, | 255 |
| et quis cui color. at sceleratum exquirere frigus | |
| difficile est: piceae tantum taxique nocentes | |
| interdum aut hederae pandunt uestigia nigrae. | |
| His animaduersis terram multo ante memento | |
| excoquere et magnos scrobibus concidere montis, | 260 |
| ante supinatas Aquiloni ostendere glaebas | |
| quam laetum infodias uitis genus. optima putri | |
| arua solo: id uenti curant gelidaeque pruinae | |
| et labefacta mouens robustus iugera fossor. | |
| at si quos haud ulla uiros uigilantia fugit, | 265 |
| ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur | |
| arboribus seges et quo mox digesta feratur, | |
| mutatam ignorent subito ne semina matrem. | |
| quin etiam caeli regionem in cortice signant, | |
| ut, quo quaeque modo steterit, qua parte calores | 270 |
| austrinos tulerit, quae terga obuerterit axi, | |
| restituant: adeo in teneris consuescere multum est. | |
| collibus an plano melius sit ponere uitem, | |
| quaere prius. si pinguis agros metabere campi, | |
| densa sere (in denso non segnior ubere Bacchus); | 275 |
| sin tumulis accliue solum collisque supinos, | |
| indulge ordinibus; nec setius omnis in unguem | |
| arboribus positis secto uia limite quadret: | |
| ut saepe ingenti bello cum longa cohortis | |
| explicuit legio et campo stetit agmen aperto, | 280 |
| derectaeque acies ac late fluctuat omnis | |
| aere renidenti tellus, necdum horrida miscent | |
| proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis. | |
| omnia sint paribus numeris dimensa uiarum, | |
| non animum modo uti pascat prospectus inanem, | 285 |
| sed quia non aliter uiris dabit omnibus aequas | |
| terra, neque in uacuum poterunt se extendere rami. | |
| Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras. | |
| ausim uel tenui uitem committere sulco; | |
| altior ac penitus terrae defigitur arbos, | 290 |
| aesculus in primis, quae quantum uertice ad auras | |
| aetherias, tantum radice in Tartara tendit. | |
| ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres | |
| conuellunt: immota manet multosque nepotes, | |
| multa uirum uoluens durando saecula uincit, | 295 |
| tum fortis late ramos et bracchia tendens | |
| huc illuc media ipsa ingentem sustinet umbram. | |
| Neue tibi ad solem uergant uineta cadentem, | |
| neue inter uitis corylum sere, neue flagella | |
| summa pete aut summa defringe ex arbore plantas | 300 |
| (tantus amor terrae), neu ferro laede retunso | |
| semina, neue oleae siluestris insere truncos. | |
| nam saepe incautis pastoribus excidit ignis, | |
| qui furtim pingui primum sub cortice tectus | |
| robora comprendit, frondesque elapsus in altas | 305 |
| ingentem caelo sonitum dedit; inde secutus | |
| per ramos uictor perque alta cacumina regnat, | |
| et totum inuoluit flammis nemus et ruit atram | |
| ad caelum picea crassus caligine nubem, | |
| praesertim si tempestas a uertice siluis | 310 |
| incubuit, glomeratque ferens incendia uentus. | |
| hoc ubi, non a stirpe ualent caesaeque reuerti | |
| possunt atque ima similes reuirescere terra; | |
| infelix superat foliis oleaster amaris. | |
| Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor | 315 |
| tellurem Borea rigidam spirante mouere. | |
| rura gelu tum claudit hiems, nec semine iacto | |
| concretam patitur radicem adfigere terrae. | |
| optima uinetis satio, cum uere rubenti | |
| candida uenit auis longis inuisa colubris, | 320 |
| prima uel autumni sub frigora, cum rapidus Sol | |
| nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas. | |
| uer adeo frondi nemorum, uer utile siluis, | |
| uere tument terrae et genitalia semina poscunt. | |
| tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether | 325 |
| coniugis in gremium laetae descendit, et omnis | |
| magnus alit magno commixtus corpore fetus. | |
| auia tum resonant auibus uirgulta canoris, | |
| et Venerem certis repetunt armenta diebus; | |
| parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris | 330 |
| laxant arua sinus; superat tener omnibus umor, | |
| inque nouos soles audent se gramina tuto | |
| credere, nec metuit surgentis pampinus Austros | |
| aut actum caelo magnis Aquilonibus imbrem, | |
| sed trudit gemmas et frondes explicat omnis. | 335 |
| non alios prima crescentis origine mundi | |
| inluxisse dies aliumue habuisse tenorem | |
| crediderim: uer illud erat, uer magnus agebat | |
| orbis et hibernis parcebant flatibus Euri, | |
| cum primae lucem pecudes hausere, uirumque | 340 |
| terrea progenies duris caput extulit aruis, | |
| immissaeque ferae siluis et sidera caelo. | |
| nec res hunc tenerae possent perferre laborem, | |
| si non tanta quies iret frigusque caloremque | |
| inter, et exciperet caeli indulgentia terras. | 345 |
| Quod superest, quaecumque premes uirgulta per agros | |
| sparge fimo pingui et multa memor occule terra, | |
| aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas; | |
| inter enim labentur aquae, tenuisque subibit | |
| halitus, atque animos tollent sata. iamque reperti | 350 |
| qui saxo super atque ingentis pondere testae | |
| urgerent: hoc effusos munimen ad imbris, | |
| hoc, ubi hiulca siti findit Canis aestifer arua. | |
| Seminibus positis superest diducere terram | |
| saepius ad capita et duros iactare bidentis, | 355 |
| aut presso exercere solum sub uomere et ipsa | |
| flectere luctantis inter uineta iuuencos; | |
| tum leuis calamos et rasae hastilia uirgae | |
| fraxineasque aptare sudes furcasque ualentis, | |
| uiribus eniti quarum et contemnere uentos | 360 |
| adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos. | |
| Ac dum prima nouis adolescit frondibus aetas, | |
| parcendum teneris, et dum se laetus ad auras | |
| palmes agit laxis per purum immissus habenis, | |
| ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis | 365 |
| carpendae manibus frondes interque legendae. | |
| inde ubi iam ualidis amplexae stirpibus ulmos | |
| exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde | |
| (ante reformidant ferrum), tum denique dura | |
| exerce imperia et ramos compesce fluentis. | 370 |
| Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum, | |
| praecipue dum frons tenera imprudensque laborum; | |
| cui super indignas hiemes solemque potentem | |
| siluestres uri adsidue capreaeque sequaces | |
| inludunt, pascuntur oues auidaeque iuuencae. | 375 |
| frigora nec tantum cana concreta pruina | |
| aut grauis incumbens scopulis arentibus aestas, | |
| quantum illi nocuere greges durique uenenum | |
| dentis et admorsu signata in stirpe cicatrix. | |
| non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris | 380 |
| caeditur et ueteres ineunt proscaenia ludi, | |
| praemiaque ingeniis pagos et compita circum | |
| Thesidae posuere, atque inter pocula laeti | |
| mollibus in pratis unctos saluere per utres | |
| nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni | 385 |
| uersibus incomptis ludunt risuque soluto, | |
| oraque corticibus sumunt horrenda cauatis, | |
| et te, Bacche, uocant per carmina laeta, tibique | |
| oscilla ex alta suspendunt mollia pinu. | |
| hinc omnis largo pubescit uinea fetu, | 390 |
| complentur uallesque cauae saltusque profundi | |
| et quocumque deus circum caput egit honestum. | |
| ergo rite suum Baccho dicemus honorem | |
| carminibus patriis lancesque et liba feremus, | |
| et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram | 395 |
| pinguiaque in ueribus torrebimus exta colurnis. | |
| Est etiam ille labor curandis uitibus alter, | |
| cui numquam exhausti satis est: namque omne quotannis | |
| terque quaterque solum scindendum glaebaque uersis | |
| aeternum frangenda bidentibus, omne leuandum | 400 |
| fronde nemus. redit agricolis labor actus in orbem, | |
| atque in se sua per uestigia uoluitur annus. | |
| ac iam olim, seras posuit cum uinea frondes | |
| frigidus et siluis Aquilo decussit honorem, | |
| iam tum acer curas uenientem extendit in annum | 405 |
| rusticus, et curuo Saturni dente relictam | |
| persequitur uitem attondens fingitque putando. | |
| primus humum fodito, primus deuecta cremato | |
| sarmenta, et uallos primus sub tecta referto; | |
| postremus metito. bis uitibus ingruit umbra, | 410 |
| bis segetem densis obducunt sentibus herbae; | |
| durus uterque labor: laudato ingentia rura, | |
| exiguum colito. nec non etiam aspera rusti | |
| uimina per siluam et ripis fluuialis harundo | |
| caeditur, incultique exercet cura salicti. | 415 |
| iam uinctae uites, iam falcem arbusta reponunt, | |
| iam canit effectos extremus uinitor antes; | |
| sollicitanda tamen tellus puluisque mouendus | |
| et iam maturis metuendus Iuppiter uuis. | |
| Contra non ulla est oleis cultura, neque illae | 420 |
| procuruam exspectant falcem rastrosque tenacis, | |
| cum semel haeserunt aruis aurasque tulerunt; | |
| ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco, | |
| sufficit umorem et grauidas, cum uomere, fruges. | |
| hoc pinguem et placitam Paci nutritor oliuam. | 425 |
| Poma quoque, ut primum truncos sensere ualentis | |
| et uiris habuere suas, ad sidera raptim | |
| ui propria nituntur opisque haud indiga nostrae. | |
| nec minus interea fetu nemus omne grauescit, | |
| sanguineisque inculta rubent auiaria bacis. | 430 |
| tondentur cytisi, taedas silua alta ministrat, | |
| pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt. | |
| et dubitant homines serere atque impendere curam? | |
| quid maiora sequar? salices humilesque genistae, | |
| aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram | 435 |
| sufficiunt saepemque satis et pabula melli. | |
| et iuuat undantem buxo spectare Cytorum | |
| Naryciaeque picis lucos, iuuat arua uidere | |
| non rastris, hominum non ulli obnoxia curae. | |
| ipsae Caucasio steriles in uertice siluae, | 440 |
| quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque, | |
| dant alios aliae fetus, dant utile lignum | |
| nauigiis pinus, domibus cedrumque cupressosque; | |
| hinc radios triuere rotis, hinc tympana plaustris | |
| agricolae, et pandas ratibus posuere carinas. | 445 |
| uiminibus salices fecundae, frondibus ulmi, | |
| at myrtus ualidis hastilibus et bona bello | |
| cornus; Ituraeos taxi torquentur in arcus. | |
| nec tiliae leues aut torno rasile buxum | |
| non formam accipiunt ferroque cauantur acuto, | 450 |
| nec non et torrentem undam leuis innatat alnus | |
| missa Pado, nec non et apes examina condunt | |
| corticibusque cauis uitiosaeque ilicis aluo. | |
| quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt? | |
| Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentis | 455 |
| Centauros leto domuit, Rhoecumque Pholumque | |
| et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem. | |
| O fortunatos nimium, sua si bona norint, | |
| agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis | |
| fundit humo facilem uictum iustissima tellus. | 460 |
| si non ingentem foribus domus alta superbis | |
| mane salutantum totis uomit aedibus undam, | |
| nec uarios inhiant pulchra testudine postis | |
| inlusasque auro uestis Ephyreiaque aera, | |
| alba neque Assyrio fucatur lana ueneno, | 465 |
| nec casia liquidi corrumpitur usus oliui; | |
| at secura quies et nescia fallere uita, | |
| diues opum uariarum, at latis otia fundis, | |
| speluncae uiuique lacus, at frigida tempe | |
| mugitusque boum mollesque sub arbore somni | 470 |
| non absunt; illic saltus ac lustra ferarum | |
| et patiens operum exiguoque adsueta iuuentus, | |
| sacra deum sanctique patres; extrema per illos | |
| Iustitia excedens terris uestigia fecit. | |
| Me uero primum dulces ante omnia Musae, | 475 |
| quarum sacra fero ingenti percussus amore, | |
| accipiant caelique uias et sidera monstrent, | |
| defectus solis uarios lunaeque labores; | |
| unde tremor terris, qua ui maria alta tumescant | |
| obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, | 480 |
| quid tantum Oceano properent se tingere soles | |
| hiberni, uel quae tardis mora noctibus obstet. | |
| sin has ne possim naturae accedere partis | |
| frigidus obstiterit circum praecordia sanguis, | |
| rura mihi et rigui placeant in uallibus amnes, | 485 |
| flumina amem siluasque inglorius. o ubi campi | |
| Spercheosque et uirginibus bacchata Lacaenis | |
| Taygeta! o qui me gelidis conuallibus Haemi | |
| sistat, et ingenti ramorum protegat umbra! | |
| felix qui potuit rerum cognoscere causas | 490 |
| atque metus omnis et inexorabile fatum | |
| subiecit pedibus strepitumque Acherontis auari: | |
| fortunatus et ille deos qui nouit agrestis | |
| Panaque Siluanumque senem Nymphasque sorores. | |
| illum non populi fasces, non purpura regum | 495 |
| flexit et infidos agitans discordia fratres, | |
| aut coniurato descendens Dacus ab Histro, | |
| non res Romanae perituraque regna; neque ille | |
| aut doluit miserans inopem aut inuidit habenti. | |
| quos rami fructus, quos ipsa uolentia rura | 500 |
| sponte tulere sua, carpsit, nec ferrea iura | |
| insanumque forum aut populi tabularia uidit. | |
| sollicitant alii remis freta caeca, ruuntque | |
| in ferrum, penetrant aulas et limina regum; | |
| hic petit excidiis urbem miserosque penatis, | 505 |
| ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro; | |
| condit opes alius defossoque incubat auro; | |
| hic stupet attonitus rostris, hunc plausus hiantem | |
| per cuneos geminatus enim plebisque patrumque | |
| corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum, | 510 |
| exsilioque domos et dulcia limina mutant | |
| atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem. | |
| agricola incuruo terram dimouit aratro: | |
| hic anni labor, hinc patriam paruosque nepotes | |
| sustinet, hinc armenta boum meritosque iuuencos. | 515 |
| nec requies, quin aut pomis exuberet annus | |
| aut fetu pecorum aut Cerealis mergite culmi, | |
| prouentuque oneret sulcos atque horrea uincat. | |
| uenit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis, | |
| glande sues laeti redeunt, dant arbuta siluae; | 520 |
| et uarios ponit fetus autumnus, et alte | |
| mitis in apricis coquitur uindemia saxis. | |
| interea dulces pendent circum oscula nati, | |
| casta pudicitiam seruat domus, ubera uaccae | |
| lactea demittunt, pinguesque in gramine laeto | 525 |
| inter se aduersis luctantur cornibus haedi. | |
| ipse dies agitat festos fususque per herbam, | |
| ignis ubi in medio et socii cratera coronant, | |
| te libans, Lenaee, uocat pecorisque magistris | |
| uelocis iaculi certamina ponit in ulmo, | 530 |
| corporaque agresti nudant praedura palaestra. | |
| hanc olim ueteres uitam coluere Sabini, | |
| hanc Remus et frater; sic fortis Etruria creuit | |
| scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, | |
| septemque una sibi muro circumdedit arces. | 535 |
| ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante | |
| impia quam caesis gens est epulata iuuencis, | |
| aureus hanc uitam in terris Saturnus agebat; | |
| necdum etiam audierant inflari classica, necdum | |
| impositos duris crepitare incudibus ensis. | 540 |
| Sed nos immensum spatiis confecimus aequor, | |
| et iam tempus equum fumantia soluere colla. |