LIBER XII
|
|
Turnus ut infractos aduerso Marte Latinos
|
12.1
|
defecisse uidet, sua nunc promissa reposci,
|
|
se signari oculis, ultro implacabilis ardet
|
|
attollitque animos. Poenorum qualis in aruis
|
|
saucius ille graui uenantum uulnere pectus
|
5
|
tum demum mouet arma leo, gaudetque comantis
|
|
excutiens ceruice toros fixumque latronis
|
|
impauidus frangit telum et fremit ore cruento:
|
|
haud secus accenso gliscit uiolentia Turno.
|
|
tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit:
|
10
|
'nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
|
|
ignaui Aeneadae, nec quae pepigere recusent:
|
|
congredior. fer sacra, pater, et concipe foedus.
|
|
aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam
|
|
desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini),
|
15
|
et solus ferro crimen commune refellam,
|
|
aut habeat uictos, cedat Lauinia coniunx.'
|
|
Olli sedato respondit corde Latinus:
|
|
'o praestans animi iuuenis, quantum ipse feroci
|
|
uirtute exsuperas, tanto me impensius aequum est
|
20
|
consulere atque omnis metuentem expendere casus.
|
|
sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
|
|
multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;
|
|
sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus aruis
|
|
nec genus indecores. sine me haec haud mollia fatu
|
25
|
sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri:
|
|
me natam nulli ueterum sociare procorum
|
|
fas erat, idque omnes diuique hominesque canebant.
|
|
uictus amore tui, cognato sanguine uictus
|
|
coniugis et maestae lacrimis, uincla omnia rupi;
|
30
|
promissam eripui genero, arma impia sumpsi.
|
|
ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur
|
|
bella, uides, quantos primus patiare labores.
|
|
bis magna uicti pugna uix urbe tuemur
|
|
spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta
|
35
|
sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.
|
|
quo referor totiens? quae mentem insania mutat?
|
|
si Turno exstincto socios sum ascire paratus,
|
|
cur non incolumi potius certamina tollo?
|
|
quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet
|
40
|
Italia, ad mortem si te (fors dicta refutet!)
|
|
prodiderim, natam et conubia nostra petentem?
|
|
respice res bello uarias, miserere parentis
|
|
longaeui, quem nunc maestum patria Ardea longe
|
|
diuidit.' haudquaquam dictis uiolentia Turni
|
45
|
flectitur; exsuperat magis aegrescitque medendo.
|
|
ut primum fari potuit, sic institit ore:
|
|
'quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me
|
|
deponas letumque sinas pro laude pacisci.
|
|
et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra
|
50
|
spargimus, et nostro sequitur de uulnere sanguis.
|
|
longe illi dea mater erit, quae nube fugacem
|
|
feminea tegat et uanis sese occulat umbris.'
|
|
At regina noua pugnae conterrita sorte
|
|
flebat et ardentem generum moritura tenebat:
|
55
|
'Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae
|
|
tangit honos animum: spes tu nunc una, senectae
|
|
tu requies miserae, decus imperiumque Latini
|
|
te penes, in te omnis domus inclinata recumbit.
|
|
unum oro: desiste manum committere Teucris.
|
60
|
qui te cumque manent isto certamine casus
|
|
et me, Turne, manent; simul haec inuisa relinquam
|
|
lumina nec generum Aenean captiua uidebo.'
|
|
accepit uocem lacrimis Lauinia matris
|
|
flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem
|
65
|
subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.
|
|
Indum sanguineo ueluti uiolauerit ostro
|
|
si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa
|
|
alba rosa, talis uirgo dabat ore colores.
|
|
illum turbat amor figitque in uirgine uultus;
|
70
|
ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam:
|
|
'ne, quaeso, ne me lacrimis neue omine tanto
|
|
prosequere in duri certamina Martis euntem,
|
|
o mater; neque enim Turno mora libera mortis.
|
|
nuntius haec, Idmon, Phrygio mea dicta tyranno
|
75
|
haud placitura refer. cum primum crastina caelo
|
|
puniceis inuecta rotis Aurora rubebit,
|
|
non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant
|
|
et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum,
|
|
illo quaeratur coniunx Lauinia campo.'
|
80
|
Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit,
|
|
poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis,
|
|
Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,
|
|
qui candore niues anteirent, cursibus auras.
|
|
circumstant properi aurigae manibusque lacessunt
|
85
|
pectora plausa cauis et colla comantia pectunt.
|
|
ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco
|
|
circumdat loricam umeris, simul aptat habendo
|
|
ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae,
|
|
ensem quem Dauno ignipotens deus ipse parenti
|
90
|
fecerat et Stygia candentem tinxerat unda.
|
|
exim quae mediis ingenti adnixa columnae
|
|
aedibus astabat, ualidam ui corripit hastam,
|
|
Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem
|
|
uociferans: 'nunc, o numquam frustrata uocatus
|
95
|
hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor,
|
|
te Turni nunc dextra gerit; da sternere corpus
|
|
loricamque manu ualida lacerare reuulsam
|
|
semiuiri Phrygis et foedare in puluere crinis
|
|
uibratos calido ferro murraque madentis.'
|
100
|
his agitur furiis, totoque ardentis ab ore
|
|
scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis,
|
|
mugitus ueluti cum prima in proelia taurus
|
|
terrificos ciet aut irasci in cornua temptat
|
|
arboris obnixus trunco, uentosque lacessit
|
105
|
ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena.
|
|
Nec minus interea maternis saeuus in armis
|
|
Aeneas acuit Martem et se suscitat ira,
|
|
oblato gaudens componi foedere bellum.
|
|
tum socios maestique metum solatur Iuli
|
110
|
fata docens, regique iubet responsa Latino
|
|
certa referre uiros et pacis dicere leges.
|
|
Postera uix summos spargebat lumine montis
|
|
orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt
|
|
Solis equi lucemque elatis naribus efflant:
|
115
|
campum ad certamen magnae sub moenibus urbis
|
|
dimensi Rutulique uiri Teucrique parabant
|
|
in medioque focos et dis communibus aras
|
|
gramineas. alii fontemque ignemque ferebant
|
|
uelati limo et uerbena tempora uincti.
|
120
|
procedit legio Ausonidum, pilataque plenis
|
|
agmina se fundunt portis. hinc Troius omnis
|
|
Tyrrhenusque ruit uariis exercitus armis,
|
|
haud secus instructi ferro quam si aspera Martis
|
|
pugna uocet. nec non mediis in milibus ipsi
|
125
|
ductores auro uolitant ostroque superbi,
|
|
et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas
|
|
et Messapus equum domitor, Neptunia proles;
|
|
utque dato signo spatia in sua quisque recessit,
|
|
defigunt tellure hastas et scuta reclinant.
|
130
|
tum studio effusae matres et uulgus inermum
|
|
inualidique senes turris ac tecta domorum
|
|
obsedere, alii portis sublimibus astant.
|
|
At Iuno ex summo (qui nunc Albanus habetur;
|
|
tum neque nomen erat neque honos aut gloria monti)
|
135
|
prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas
|
|
Laurentum Troumque acies urbemque Latini.
|
|
extemplo Turni sic est adfata sororem
|
|
diua deam, stagnis quae fluminibusque sonoris
|
|
praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem
|
140
|
Iuppiter erepta pro uirginitate sacrauit):
|
|
'nympha, decus fluuiorum, animo gratissima nostro,
|
|
scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae
|
|
magnanimi Iouis ingratum ascendere cubile,
|
|
praetulerim caelique libens in parte locarim:
|
145
|
disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem.
|
|
qua uisa est Fortuna pati Parcaeque sinebant
|
|
cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi;
|
|
nunc iuuenem imparibus uideo concurrere fatis,
|
|
Parcarumque dies et uis inimica propinquat.
|
150
|
non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum.
|
|
tu pro germano si quid praesentius audes,
|
|
perge; decet. forsan miseros meliora sequentur.'
|
|
uix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profundit
|
|
terque quaterque manu pectus percussit honestum.
|
155
|
'non lacrimis hoc tempus' ait Saturnia Iuno:
|
|
'accelera et fratrem, si quis modus, eripe morti;
|
|
aut tu bella cie conceptumque excute foedus.
|
|
auctor ego audendi.' sic exhortata reliquit
|
|
incertam et tristi turbatam uulnere mentis.
|
160
|
Interea reges ingenti mole Latinus
|
|
quadriiugo uehitur curru (cui tempora circum
|
|
aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
|
|
Solis aui specimen), bigis it Turnus in albis,
|
|
bina manu lato crispans hastilia ferro.
|
165
|
hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo,
|
|
sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis
|
|
et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae,
|
|
procedunt castris, puraque in ueste sacerdos
|
|
saetigeri fetum suis intonsamque bidentem
|
170
|
attulit admouitque pecus flagrantibus aris.
|
|
illi ad surgentem conuersi lumina solem
|
|
dant fruges manibus salsas et tempora ferro
|
|
summa notant pecudum, paterisque altaria libant.
|
|
Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur:
|
175
|
'esto nunc Sol testis et haec mihi terra uocanti,
|
|
quam propter tantos potui perferre labores,
|
|
et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx
|
|
(iam melior, iam, diua, precor), tuque inclute Mauors,
|
|
cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques;
|
180
|
fontisque fluuiosque uoco, quaeque aetheris alti
|
|
religio et quae caeruleo sunt numina ponto:
|
|
cesserit Ausonio si fors uictoria Turno,
|
|
conuenit Euandri uictos discedere ad urbem,
|
|
cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles
|
185
|
Aeneadae referent ferroue haec regna lacessent.
|
|
sin nostrum adnuerit nobis uictoria Martem
|
|
(ut potius reor et potius di numine firment),
|
|
non ego nec Teucris Italos parere iubebo
|
|
nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae
|
190
|
inuictae gentes aeterna in foedera mittant.
|
|
sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto,
|
|
imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri
|
|
constituent urbique dabit Lauinia nomen.'
|
|
Sic prior Aeneas, sequitur sic deinde Latinus
|
195
|
suspiciens caelum, tenditque ad sidera dextram:
|
|
'haec eadem, Aenea, terram, mare, sidera, iuro
|
|
Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem,
|
|
uimque deum infernam et duri sacraria Ditis;
|
|
audiat haec genitor qui foedera fulmine sancit.
|
200
|
tango aras, medios ignis et numina testor:
|
|
nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet,
|
|
quo res cumque cadent; nec me uis ulla uolentem
|
|
auertet, non, si tellurem effundat in undas
|
|
diluuio miscens caelumque in Tartara soluat,
|
205
|
ut sceptrum hoc' (dextra sceptrum nam forte gerebat)
|
|
'numquam fronde leui fundet uirgulta nec umbras,
|
|
cum semel in siluis imo de stirpe recisum
|
|
matre caret posuitque comas et bracchia ferro,
|
|
olim arbos, nunc artificis manus aere decoro
|
210
|
inclusit patribusque dedit gestare Latinis.'
|
|
talibus inter se firmabant foedera dictis
|
|
conspectu in medio procerum. tum rite sacratas
|
|
in flammam iugulant pecudes et uiscera uiuis
|
|
eripiunt, cumulantque oneratis lancibus aras.
|
215
|
At uero Rutulis impar ea pugna uideri
|
|
iamdudum et uario misceri pectora motu,
|
|
tum magis ut propius cernunt non uiribus aequos.
|
|
adiuuat incessu tacito progressus et aram
|
|
suppliciter uenerans demisso lumine Turnus
|
220
|
pubentesque genae et iuuenali in corpore pallor.
|
|
quem simul ac Iuturna soror crebrescere uidit
|
|
sermonem et uulgi uariare labantia corda,
|
|
in medias acies formam adsimulata Camerti,
|
|
cui genus a proauis ingens clarumque paternae
|
225
|
nomen erat uirtutis, et ipse acerrimus armis,
|
|
in medias dat sese acies haud nescia rerum
|
|
rumoresque serit uarios ac talia fatur:
|
|
'non pudet, o Rutuli, pro cunctis talibus unam
|
|
obiectare animam? numerone an uiribus aequi
|
230
|
non sumus? en, omnes et Troes et Arcades hi sunt,
|
|
fatalisque manus, infensa Etruria Turno:
|
|
uix hostem, alterni si congrediamur, habemus.
|
|
ille quidem ad superos, quorum se deuouet aris,
|
|
succedet fama uiuusque per ora feretur;
|
235
|
nos patria amissa dominis parere superbis
|
|
cogemur, qui nunc lenti consedimus aruis.'
|
|
Talibus incensa est iuuenum sententia dictis
|
|
iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur:
|
|
ipsi Laurentes mutati ipsique Latini.
|
240
|
qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem
|
|
sperabant, nunc arma uolunt foedusque precantur
|
|
infectum et Turni sortem miserantur iniquam.
|
|
his aliud maius Iuturna adiungit et alto
|
|
dat signum caelo, quo non praesentius ullum
|
245
|
turbauit mentes Italas monstroque fefellit.
|
|
namque uolans rubra fuluus Iouis ales in aethra
|
|
litoreas agitabat auis turbamque sonantem
|
|
agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas
|
|
cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis.
|
250
|
arrexere animos Itali, cunctaeque uolucres
|
|
conuertunt clamore fugam (mirabile uisu),
|
|
aetheraque obscurant pennis hostemque per auras
|
|
facta nube premunt, donec ui uictus et ipso
|
|
pondere defecit praedamque ex unguibus ales
|
255
|
proiecit fluuio, penitusque in nubila fugit.
|
|
Tum uero augurium Rutuli clamore salutant
|
|
expediuntque manus, primusque Tolumnius augur
|
|
'hoc erat, hoc uotis' inquit 'quod saepe petiui.
|
|
accipio agnoscoque deos; me, me duce ferrum
|
260
|
corripite, o miseri, quos improbus aduena bello
|
|
territat inualidas ut auis, et litora uestra
|
|
ui populat. petet ille fugam penitusque profundo
|
|
uela dabit. uos unanimi densete cateruas
|
|
et regem uobis pugna defendite raptum.'
|
265
|
dixit, et aduersos telum contorsit in hostis
|
|
procurrens; sonitum dat stridula cornus et auras
|
|
certa secat. simul hoc, simul ingens clamor et omnes
|
|
turbati cunei calefactaque corda tumultu.
|
|
hasta uolans, ut forte nouem pulcherrima fratrum
|
270
|
corpora constiterant contra, quos fida crearat
|
|
una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo,
|
|
horum unum ad medium, teritur qua sutilis aluo
|
|
balteus et laterum iuncturas fibula mordet,
|
|
egregium forma iuuenem et fulgentibus armis,
|
275
|
transadigit costas fuluaque effundit harena.
|
|
at fratres, animosa phalanx accensaque luctu,
|
|
pars gladios stringunt manibus, pars missile ferrum
|
|
corripiunt caecique ruunt. quos agmina contra
|
|
procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant
|
280
|
Troes Agyllinique et pictis Arcades armis:
|
|
sic omnis amor unus habet decernere ferro.
|
|
diripuere aras, it toto turbida caelo
|
|
tempestas telorum ac ferreus ingruit imber,
|
|
craterasque focosque ferunt. fugit ipse Latinus
|
285
|
pulsatos referens infecto foedere diuos.
|
|
infrenant alii currus aut corpora saltu
|
|
subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt.
|
|
Messapus regem regisque insigne gerentem
|
|
Tyrrhenum Aulesten, auidus confundere foedus,
|
290
|
aduerso proterret equo; ruit ille recedens
|
|
et miser oppositis a tergo inuoluitur aris
|
|
in caput inque umeros. at feruidus aduolat hasta
|
|
Messapus teloque orantem multa trabali
|
|
desuper altus equo grauiter ferit atque ita fatur:
|
295
|
'hoc habet, haec melior magnis data uictima diuis.'
|
|
concurrunt Itali spoliantque calentia membra.
|
|
obuius ambustum torrem Corynaeus ab ara
|
|
corripit et uenienti Ebyso plagamque ferenti
|
|
occupat os flammis: olli ingens barba reluxit
|
300
|
nidoremque ambusta dedit. super ipse secutus
|
|
caesariem laeua turbati corripit hostis
|
|
impressoque genu nitens terrae applicat ipsum;
|
|
sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum
|
|
pastorem primaque acie per tela ruentem
|
305
|
ense sequens nudo superimminet; ille securi
|
|
aduersi frontem mediam mentumque reducta
|
|
dissicit et sparso late rigat arma cruore.
|
|
olli dura quies oculos et ferreus urget
|
|
somnus, in aeternam conduntur lumina noctem.
|
310
|
At pius Aeneas dextram tendebat inermem
|
|
nudato capite atque suos clamore uocabat:
|
|
'quo ruitis? quaeue ista repens discordia surgit?
|
|
o cohibete iras! ictum iam foedus et omnes
|
|
compositae leges. mihi ius concurrere soli;
|
315
|
me sinite atque auferte metus. ego foedera faxo
|
|
firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.'
|
|
has inter uoces, media inter talia uerba
|
|
ecce uiro stridens alis adlapsa sagitta est,
|
|
incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta,
|
320
|
quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne,
|
|
attulerit; pressa est insignis gloria facti,
|
|
nec sese Aeneae iactauit uulnere quisquam.
|
|
Turnus ut Aenean cedentem ex agmine uidit
|
|
turbatosque duces, subita spe feruidus ardet;
|
325
|
poscit equos atque arma simul, saltuque superbus
|
|
emicat in currum et manibus molitur habenas.
|
|
multa uirum uolitans dat fortia corpora leto.
|
|
seminecis uoluit multos: aut agmina curru
|
|
proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas.
|
330
|
qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri
|
|
sanguineus Mauors clipeo increpat atque furentis
|
|
bella mouens immittit equos, illi aequore aperto
|
|
ante Notos Zephyrumque uolant, gemit ultima pulsu
|
|
Thraca pedum circumque atrae Formidinis ora
|
335
|
Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur:
|
|
talis equos alacer media inter proelia Turnus
|
|
fumantis sudore quatit, miserabile caesis
|
|
hostibus insultans; spargit rapida ungula rores
|
|
sanguineos mixtaque cruor calcatur harena.
|
340
|
iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque,
|
|
hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo
|
|
Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse
|
|
nutrierat Lycia paribusque ornauerat armis
|
|
uel conferre manum uel equo praeuertere uentos.
|
345
|
Parte alia media Eumedes in proelia fertur,
|
|
antiqui proles bello praeclara Dolonis,
|
|
nomine auum referens, animo manibusque parentem,
|
|
qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret,
|
|
ausus Pelidae pretium sibi poscere currus;
|
350
|
illum Tydides alio pro talibus ausis
|
|
adfecit pretio nec equis aspirat Achilli.
|
|
hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto,
|
|
ante leui iaculo longum per inane secutus
|
|
sistit equos biiugis et curru desilit atque
|
355
|
semianimi lapsoque superuenit, et pede collo
|
|
impresso dextrae mucronem extorquet et alto
|
|
fulgentem tingit iugulo atque haec insuper addit:
|
|
'en agros et, quam bello, Troiane, petisti,
|
|
Hesperiam metire iacens: haec praemia, qui me
|
360
|
ferro ausi temptare, ferunt, sic moenia condunt.'
|
|
huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit
|
|
Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque
|
|
et sternacis equi lapsum ceruice Thymoeten.
|
|
ac uelut Edoni Boreae cum spiritus alto
|
365
|
insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus,
|
|
qua uenti incubuere, fugam dant nubila caelo:
|
|
sic Turno, quacumque uiam secat, agmina cedunt
|
|
conuersaeque ruunt acies; fert impetus ipsum
|
|
et cristam aduerso curru quatit aura uolantem.
|
370
|
non tulit instantem Phegeus animisque frementem
|
|
obiecit sese ad currum et spumantia frenis
|
|
ora citatorum dextra detorsit equorum.
|
|
dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum
|
|
lancea consequitur rumpitque infixa bilicem
|
375
|
loricam et summum degustat uulnere corpus.
|
|
ille tamen clipeo obiecto conuersus in hostem
|
|
ibat et auxilium ducto mucrone petebat,
|
|
cum rota praecipitem et procursu concitus axis
|
|
impulit effunditque solo, Turnusque secutus
|
380
|
imam inter galeam summi thoracis et oras
|
|
abstulit ense caput truncumque reliquit harenae.
|
|
Atque ea dum campis uictor dat funera Turnus,
|
|
interea Aenean Mnestheus et fidus Achates
|
|
Ascaniusque comes castris statuere cruentum
|
385
|
alternos longa nitentem cuspide gressus.
|
|
saeuit et infracta luctatur harundine telum
|
|
eripere auxilioque uiam, quae proxima, poscit:
|
|
ense secent lato uulnus telique latebram
|
|
rescindant penitus, seseque in bella remittant.
|
390
|
iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx
|
|
Iasides, acri quondam cui captus amore
|
|
ipse suas artis, sua munera, laetus Apollo
|
|
augurium citharamque dabat celerisque sagittas.
|
|
ille, ut depositi proferret fata parentis,
|
395
|
scire potestates herbarum usumque medendi
|
|
maluit et mutas agitare inglorius artis.
|
|
stabat acerba fremens ingentem nixus in hastam
|
|
Aeneas magno iuuenum et maerentis Iuli
|
|
concursu, lacrimis immobilis. ille retorto
|
400
|
Paeonium in morem senior succinctus amictu
|
|
multa manu medica Phoebique potentibus herbis
|
|
nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra
|
|
sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.
|
|
nulla uiam Fortuna regit, nihil auctor Apollo
|
405
|
subuenit, et saeuus campis magis ac magis horror
|
|
crebrescit propiusque malum est. iam puluere caelum
|
|
stare uident: subeunt equites et spicula castris
|
|
densa cadunt mediis. it tristis ad aethera clamor
|
|
bellantum iuuenum et duro sub Marte cadentum.
|
410
|
Hic Venus indigno nati concussa dolore
|
|
dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida,
|
|
puberibus caulem foliis et flore comantem
|
|
purpureo; non illa feris incognita capris
|
|
gramina, cum tergo uolucres haesere sagittae.
|
415
|
hoc Venus obscuro faciem circumdata nimbo
|
|
detulit, hoc fusum labris splendentibus amnem
|
|
inficit occulte medicans, spargitque salubris
|
|
ambrosiae sucos et odoriferam panaceam.
|
|
fouit ea uulnus lympha longaeuus Iapyx
|
420
|
ignorans, subitoque omnis de corpore fugit
|
|
quippe dolor, omnis stetit imo uulnere sanguis.
|
|
iamque secuta manum nullo cogente sagitta
|
|
excidit, atque nouae rediere in pristina uires.
|
|
'arma citi properate uiro! quid statis?' Iapyx
|
425
|
conclamat primusque animos accendit in hostem.
|
|
'non haec humanis opibus, non arte magistra
|
|
proueniunt, neque te, Aenea, mea dextera seruat:
|
|
maior agit deus atque opera ad maiora remittit.'
|
|
ille auidus pugnae suras incluserat auro
|
430
|
hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat.
|
|
postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est,
|
|
Ascanium fusis circum complectitur armis
|
|
summaque per galeam delibans oscula fatur:
|
|
'disce, puer, uirtutem ex me uerumque laborem,
|
435
|
fortunam ex aliis. nunc te mea dextera bello
|
|
defensum dabit et magna inter praemia ducet.
|
|
tu facito, mox cum matura adoleuerit aetas,
|
|
sis memor et te animo repetentem exempla tuorum
|
|
et pater Aeneas et auunculus excitet Hector.'
|
440
|
Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens
|
|
telum immane manu quatiens; simul agmine denso
|
|
Antheusque Mnestheusque ruunt, omnisque relictis
|
|
turba fluit castris. tum caeco puluere campus
|
|
miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus.
|
445
|
uidit ab aduerso uenientis aggere Turnus,
|
|
uidere Ausonii, gelidusque per ima cucurrit
|
|
ossa tremor; prima ante omnis Iuturna Latinos
|
|
audiit agnouitque sonum et tremefacta refugit.
|
|
ille uolat campoque atrum rapit agmen aperto.
|
450
|
qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus
|
|
it mare per medium (miseris, heu, praescia longe
|
|
horrescunt corda agricolis: dabit ille ruinas
|
|
arboribus stragemque satis, ruet omnia late),
|
|
ante uolant sonitumque ferunt ad litora uenti:
|
455
|
talis in aduersos ductor Rhoeteius hostis
|
|
agmen agit, densi cuneis se quisque coactis
|
|
adglomerant. ferit ense grauem Thymbraeus Osirim,
|
|
Arcetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates
|
|
Vfentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur,
|
460
|
primus in aduersos telum qui torserat hostis.
|
|
tollitur in caelum clamor, uersique uicissim
|
|
puluerulenta fuga Rutuli dant terga per agros.
|
|
ipse neque auersos dignatur sternere morti
|
|
nec pede congressos aequo nec tela ferentis
|
465
|
insequitur: solum densa in caligine Turnum
|
|
uestigat lustrans, solum in certamina poscit.
|
|
Hoc concussa metu mentem Iuturna uirago
|
|
aurigam Turni media inter lora Metiscum
|
|
excutit et longe lapsum temone reliquit;
|
470
|
ipsa subit manibusque undantis flectit habenas
|
|
cuncta gerens, uocemque et corpus et arma Metisci.
|
|
nigra uelut magnas domini cum diuitis aedes
|
|
peruolat et pennis alta atria lustrat hirundo
|
|
pabula parua legens nidisque loquacibus escas,
|
475
|
et nunc porticibus uacuis, nunc umida circum
|
|
stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis
|
|
fertur equis rapidoque uolans obit omnia curru,
|
|
iamque hic germanum iamque hic ostentat ouantem
|
|
nec conferre manum patitur, uolat auia longe.
|
480
|
haud minus Aeneas tortos legit obuius orbis,
|
|
uestigatque uirum et disiecta per agmina magna
|
|
uoce uocat. quotiens oculos coniecit in hostem
|
|
alipedumque fugam cursu temptauit equorum,
|
|
auersos totiens currus Iuturna retorsit.
|
485
|
heu, quid agat? uario nequiquam fluctuat aestu,
|
|
diuersaeque uocant animum in contraria curae.
|
|
huic Messapus, uti laeua duo forte gerebat
|
|
lenta, leuis cursu, praefixa hastilia ferro,
|
|
horum unum certo contorquens derigit ictu.
|
490
|
substitit Aeneas et se collegit in arma
|
|
poplite subsidens; apicem tamen incita summum
|
|
hasta tulit summasque excussit uertice cristas.
|
|
tum uero adsurgunt irae, insidiisque subactus,
|
|
diuersos ubi sensit equos currumque referri,
|
495
|
multa Iouem et laesi testatus foederis aras
|
|
iam tandem inuadit medios et Marte secundo
|
|
terribilis saeuam nullo discrimine caedem
|
|
suscitat, irarumque omnis effundit habenas.
|
|
Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes
|
500
|
diuersas obitumque ducum, quos aequore toto
|
|
inque uicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros,
|
|
expediat? tanton placuit concurrere motu,
|
|
Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras?
|
|
Aeneas Rutulum Sucronem (ea prima ruentis
|
505
|
pugna loco statuit Teucros) haud multa morantem
|
|
excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum
|
|
transadigit costas et cratis pectoris ensem.
|
|
Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren,
|
|
congressus pedes, hunc uenientem cuspide longa,
|
510
|
hunc mucrone ferit, curruque abscisa duorum
|
|
suspendit capita et rorantia sanguine portat.
|
|
ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum,
|
|
tris uno congressu, et maestum mittit Oniten,
|
|
nomen Echionium matrisque genus Peridiae;
|
515
|
hic fratres Lycia missos et Apollinis agris
|
|
et iuuenem exosum nequiquam bella Menoeten,
|
|
Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae
|
|
ars fuerat pauperque domus nec nota potentum
|
|
munera, conductaque pater tellure serebat.
|
520
|
ac uelut immissi diuersis partibus ignes
|
|
arentem in siluam et uirgulta sonantia lauro,
|
|
aut ubi decursu rapido de montibus altis
|
|
dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt
|
|
quisque suum populatus iter: non segnius ambo
|
525
|
Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc, nunc
|
|
fluctuat ira intus, rumpuntur nescia uinci
|
|
pectora, nunc totis in uulnera uiribus itur.
|
|
Murranum hic, atauos et auorum antiqua sonantem
|
|
nomina per regesque actum genus omne Latinos,
|
530
|
praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi
|
|
excutit effunditque solo; hunc lora et iuga subter
|
|
prouoluere rotae, crebro super ungula pulsu
|
|
incita nec domini memorum proculcat equorum.
|
|
ille ruenti Hyllo animisque immane frementi
|
535
|
occurrit telumque aurata ad tempora torquet:
|
|
olli per galeam fixo stetit hasta cerebro.
|
|
dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu,
|
|
eripuit Turno, nec di texere Cupencum
|
|
Aenea ueniente sui: dedit obuia ferro
|
540
|
pectora, nec misero clipei mora profuit aerei.
|
|
te quoque Laurentes uiderunt, Aeole, campi
|
|
oppetere et late terram consternere tergo.
|
|
occidis, Argiuae quem non potuere phalanges
|
|
sternere nec Priami regnorum euersor Achilles;
|
545
|
hic tibi mortis erant metae, domus alta sub Ida,
|
|
Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulcrum.
|
|
totae adeo conuersae acies omnesque Latini,
|
|
omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus
|
|
et Messapus equum domitor et fortis Asilas
|
550
|
Tuscorumque phalanx Euandrique Arcades alae,
|
|
pro se quisque uiri summa nituntur opum ui;
|
|
nec mora nec requies, uasto certamine tendunt.
|
|
Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit
|
|
iret ut ad muros urbique aduerteret agmen
|
555
|
ocius et subita turbaret clade Latinos.
|
|
ille ut uestigans diuersa per agmina Turnum
|
|
huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem
|
|
immunem tanti belli atque impune quietam.
|
|
continuo pugnae accendit maioris imago:
|
560
|
Mnesthea Sergestumque uocat fortemque Serestum
|
|
ductores, tumulumque capit quo cetera Teucrum
|
|
concurrit legio, nec scuta aut spicula densi
|
|
deponunt. celso medius stans aggere fatur:
|
|
'ne qua meis esto dictis mora, Iuppiter hac stat,
|
565
|
neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito.
|
|
urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini,
|
|
ni frenum accipere et uicti parere fatentur,
|
|
eruam et aequa solo fumantia culmina ponam.
|
|
scilicet exspectem libeat dum proelia Turno
|
570
|
nostra pati rursusque uelit concurrere uictus?
|
|
hoc caput, o ciues, haec belli summa nefandi.
|
|
ferte faces propere foedusque reposcite flammis.'
|
|
dixerat, atque animis pariter certantibus omnes
|
|
dant cuneum densaque ad muros mole feruntur;
|
575
|
scalae improuiso subitusque apparuit ignis.
|
|
discurrunt alii ad portas primosque trucidant,
|
|
ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis.
|
|
ipse inter primos dextram sub moenia tendit
|
|
Aeneas, magnaque incusat uoce Latinum
|
580
|
testaturque deos iterum se ad proelia cogi,
|
|
bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi.
|
|
exoritur trepidos inter discordia ciuis:
|
|
urbem alii reserare iubent et pandere portas
|
|
Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem;
|
585
|
arma ferunt alii et pergunt defendere muros,
|
|
inclusas ut cum latebroso in pumice pastor
|
|
uestigauit apes fumoque impleuit amaro;
|
|
illae intus trepidae rerum per cerea castra
|
|
discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras;
|
590
|
uoluitur ater odor tectis, tum murmure caeco
|
|
intus saxa sonant, uacuas it fumus ad auras.
|
|
Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis,
|
|
quae totam luctu concussit funditus urbem.
|
|
regina ut tectis uenientem prospicit hostem,
|
595
|
incessi muros, ignis ad tecta uolare,
|
|
nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni,
|
|
infelix pugnae iuuenem in certamine credit
|
|
exstinctum et subito mentem turbata dolore
|
|
se causam clamat crimenque caputque malorum,
|
600
|
multaque per maestum demens effata furorem
|
|
purpureos moritura manu discindit amictus
|
|
et nodum informis leti trabe nectit ab alta.
|
|
quam cladem miserae postquam accepere Latinae,
|
|
filia prima manu flauos Lauinia crinis
|
605
|
et roseas laniata genas, tum cetera circum
|
|
turba furit, resonant late plangoribus aedes.
|
|
hinc totam infelix uulgatur fama per urbem:
|
|
demittunt mentes, it scissa ueste Latinus
|
|
coniugis attonitus fatis urbisque ruina,
|
610
|
canitiem immundo perfusam puluere turpans.
|
|
Interea extremo bellator in aequore Turnus
|
614
|
palantis sequitur paucos iam segnior atque
|
615
|
iam minus atque minus successu laetus equorum.
|
|
attulit hunc illi caecis terroribus aura
|
|
commixtum clamorem, arrectasque impulit auris
|
|
confusae sonus urbis et inlaetabile murmur.
|
|
'ei mihi! quid tanto turbantur moenia luctu?
|
620
|
quisue ruit tantus diuersa clamor ab urbe?'
|
|
sic ait, adductisque amens subsistit habenis.
|
|
atque huic, in faciem soror ut conuersa Metisci
|
|
aurigae currumque et equos et lora regebat,
|
|
talibus occurrit dictis: 'hac, Turne, sequamur
|
625
|
Troiugenas, qua prima uiam uictoria pandit;
|
|
sunt alii qui tecta manu defendere possint.
|
|
ingruit Aeneas Italis et proelia miscet,
|
|
et nos saeua manu mittamus funera Teucris.
|
|
nec numero inferior pugnae neque honore recedes.'
|
630
|
Turnus ad haec:
|
|
'o soror, et dudum agnoui, cum prima per artem
|
|
foedera turbasti teque haec in bella dedisti,
|
|
et nunc nequiquam fallis dea. sed quis Olympo
|
|
demissam tantos uoluit te ferre labores?
|
635
|
an fratris miseri letum ut crudele uideres?
|
|
nam quid ago? aut quae iam spondet Fortuna salutem?
|
|
uidi oculos ante ipse meos me uoce uocantem
|
|
Murranum, quo non superat mihi carior alter,
|
|
oppetere ingentem atque ingenti uulnere uictum.
|
640
|
occidit infelix ne nostrum dedecus Vfens
|
|
aspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis.
|
|
exscindine domos (id rebus defuit unum)
|
|
perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam?
|
|
terga dabo et Turnum fugientem haec terra uidebit?
|
645
|
usque adeone mori miserum est? uos o mihi, Manes,
|
|
este boni, quoniam superis auersa uoluntas.
|
|
sancta ad uos anima atque istius inscia culpae
|
|
descendam magnorum haud umquam indignus auorum.'
|
|
Vix ea fatus erat: medios uolat ecce per hostis
|
650
|
uectus equo spumante Saces, aduersa sagitta
|
|
saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:
|
|
'Turne, in te suprema salus, miserere tuorum.
|
|
fulminat Aeneas armis summasque minatur
|
|
deiecturum arces Italum excidioque daturum,
|
655
|
iamque faces ad tecta uolant. in te ora Latini,
|
|
in te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus
|
|
quos generos uocet aut quae sese ad foedera flectat.
|
|
praeterea regina, tui fidissima, dextra
|
|
occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit.
|
660
|
soli pro portis Messapus et acer Atinas
|
|
sustentant acies. circum hos utrimque phalanges
|
|
stant densae strictisque seges mucronibus horret
|
|
ferrea; tu currum deserto in gramine uersas.'
|
|
obstipuit uaria confusus imagine rerum
|
665
|
Turnus et obtutu tacito stetit; aestuat ingens
|
|
uno in corde pudor mixtoque insania luctu
|
|
et furiis agitatus amor et conscia uirtus.
|
|
ut primum discussae umbrae et lux reddita menti,
|
|
ardentis oculorum orbis ad moenia torsit
|
670
|
turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem.
|
|
Ecce autem flammis inter tabulata uolutus
|
|
ad caelum undabat uertex turrimque tenebat,
|
|
turrim compactis trabibus quam eduxerat ipse
|
|
subdideratque rotas pontisque instrauerat altos.
|
675
|
'iam iam fata, soror, superant, absiste morari;
|
|
quo deus et quo dura uocat Fortuna sequamur.
|
|
stat conferre manum Aeneae, stat, quidquid acerbi est,
|
|
morte pati, neque me indecorem, germana, uidebis
|
|
amplius. hunc, oro, sine me furere ante furorem.'
|
680
|
dixit, et e curru saltum dedit ocius aruis
|
|
perque hostis, per tela ruit maestamque sororem
|
|
deserit ac rapido cursu media agmina rumpit.
|
|
ac ueluti montis saxum de uertice praeceps
|
|
cum ruit auulsum uento, seu turbidus imber
|
685
|
proluit aut annis soluit sublapsa uetustas;
|
|
fertur in abruptum magno mons improbus actu
|
|
exsultatque solo, siluas armenta uirosque
|
|
inuoluens secum: disiecta per agmina Turnus
|
|
sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso
|
690
|
sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae,
|
|
significatque manu et magno simul incipit ore:
|
|
'parcite iam, Rutuli, et uos tela inhibete, Latini.
|
|
quaecumque est fortuna, mea est; me uerius unum
|
|
pro uobis foedus luere et decernere ferro.'
|
695
|
discessere omnes medii spatiumque dedere.
|
|
At pater Aeneas audito nomine Turni
|
|
deserit et muros et summas deserit arces
|
|
praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit
|
|
laetitia exsultans horrendumque intonat armis:
|
700
|
quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis
|
|
cum fremit ilicibus quantus gaudetque niuali
|
|
uertice se attollens pater Appenninus ad auras.
|
|
iam uero et Rutuli certatim et Troes et omnes
|
|
conuertere oculos Itali, quique alta tenebant
|
705
|
moenia quique imos pulsabant ariete muros,
|
|
armaque deposuere umeris. stupet ipse Latinus
|
|
ingentis, genitos diuersis partibus orbis,
|
|
inter se coiisse uiros et cernere ferro.
|
|
atque illi, ut uacuo patuerunt aequore campi,
|
710
|
procursu rapido coniectis eminus hastis
|
|
inuadunt Martem clipeis atque aere sonoro.
|
|
dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus
|
|
congeminant, fors et uirtus miscetur in unum.
|
|
ac uelut ingenti Sila summoue Taburno
|
715
|
cum duo conuersis inimica in proelia tauri
|
|
frontibus incurrunt, pauidi cessere magistri,
|
|
stat pecus omne metu mutum, mussantque iuuencae
|
|
quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur;
|
|
illi inter sese multa ui uulnera miscent
|
720
|
cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo
|
|
colla armosque lauant, gemitu nemus omne remugit:
|
|
non aliter Tros Aeneas et Daunius heros
|
|
concurrunt clipeis, ingens fragor aethera complet.
|
|
Iuppiter ipse duas aequato examine lances
|
725
|
sustinet et fata imponit diuersa duorum,
|
|
quem damnet labor et quo uergat pondere letum.
|
|
Emicat hic impune putans et corpore toto
|
|
alte sublatum consurgit Turnus in ensem
|
|
et ferit; exclamant Troes trepidique Latini,
|
730
|
arrectaeque amborum acies. at perfidus ensis
|
|
frangitur in medioque ardentem deserit ictu,
|
|
ni fuga subsidio subeat. fugit ocior Euro
|
|
ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem.
|
|
fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos
|
735
|
conscendebat equos, patrio mucrone relicto,
|
|
dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci;
|
|
idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,
|
|
suffecit; postquam arma dei ad Volcania uentum est,
|
|
mortalis mucro glacies ceu futtilis ictu
|
740
|
dissiluit, fulua resplendent fragmina harena.
|
|
ergo amens diuersa fuga petit aequora Turnus
|
|
et nunc huc, inde huc incertos implicat orbis;
|
|
undique enim densa Teucri inclusere corona
|
|
atque hinc uasta palus, hinc ardua moenia cingunt.
|
745
|
Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta
|
|
interdum genua impediunt cursumque recusant,
|
|
insequitur trepidique pedem pede feruidus urget:
|
|
inclusum ueluti si quando flumine nactus
|
|
ceruum aut puniceae saeptum formidine pennae
|
750
|
uenator cursu canis et latratibus instat;
|
|
ille autem insidiis et ripa territus alta
|
|
mille fugit refugitque uias, at uiuidus Vmber
|
|
haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti
|
|
increpuit malis morsuque elusus inani est;
|
755
|
tum uero exoritur clamor ripaeque lacusque
|
|
responsant circa et caelum tonat omne tumultu.
|
|
ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis
|
|
nomine quemque uocans notumque efflagitat ensem.
|
|
Aeneas mortem contra praesensque minatur
|
760
|
exitium, si quisquam adeat, terretque trementis
|
|
excisurum urbem minitans et saucius instat.
|
|
quinque orbis explent cursu totidemque retexunt
|
|
huc illuc; neque enim leuia aut ludicra petuntur
|
|
praemia, sed Turni de uita et sanguine certant.
|
765
|
Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris
|
|
hic steterat, nautis olim uenerabile lignum,
|
|
seruati ex undis ubi figere dona solebant
|
|
Laurenti diuo et uotas suspendere uestis;
|
|
sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
|
770
|
sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
|
|
hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam
|
|
detulerat fixam et lenta radice tenebat.
|
|
incubuit uoluitque manu conuellere ferrum
|
|
Dardanides, teloque sequi quem prendere cursu
|
775
|
non poterat. tum uero amens formidine Turnus
|
|
'Faune, precor, miserere' inquit 'tuque optima ferrum
|
|
Terra tene, colui uestros si semper honores,
|
|
quos contra Aeneadae bello fecere profanos.'
|
|
dixit, opemque dei non cassa in uota uocauit.
|
780
|
namque diu luctans lentoque in stirpe moratus
|
|
uiribus haud ullis ualuit discludere morsus
|
|
roboris Aeneas. dum nititur acer et instat,
|
|
rursus in aurigae faciem mutata Metisci
|
|
procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit.
|
785
|
quod Venus audaci nymphae indignata licere
|
|
accessit telumque alta ab radice reuellit.
|
|
olli sublimes armis animisque refecti,
|
|
hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
|
|
adsistunt contra certamina Martis anheli.
|
790
|
Iunonem interea rex omnipotentis Olympi
|
|
adloquitur fulua pugnas de nube tuentem:
|
|
'quae iam finis erit, coniunx? quid denique restat?
|
|
indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris
|
|
deberi caelo fatisque ad sidera tolli.
|
795
|
quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus haeres?
|
|
mortalin decuit uiolari uulnere diuum?
|
|
aut ensem (quid enim sine te Iuturna ualeret?)
|
|
ereptum reddi Turno et uim crescere uictis?
|
|
desine iam tandem precibusque inflectere nostris,
|
800
|
ne te tantus edit tacitam dolor et mihi curae
|
|
saepe tuo dulci tristes ex ore recursent.
|
|
uentum ad supremum est. terris agitare uel undis
|
|
Troianos potuisti, infandum accendere bellum,
|
|
deformare domum et luctu miscere hymenaeos:
|
805
|
ulterius temptare ueto.' sic Iuppiter orsus;
|
|
sic dea summisso contra Saturnia uultu:
|
|
'ista quidem quia nota mihi tua, magne, uoluntas,
|
|
Iuppiter, et Turnum et terras inuita reliqui;
|
|
nec tu me aëria solam nunc sede uideres
|
810
|
digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa
|
|
starem acie traheremque inimica in proelia Teucros.
|
|
Iuturnam misero (fateor) succurrere fratri
|
|
suasi et pro uita maiora audere probaui,
|
|
non ut tela tamen, non ut contenderet arcum;
|
815
|
adiuro Stygii caput implacabile fontis,
|
|
una superstitio superis quae reddita diuis.
|
|
et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.
|
|
illud te, nulla fati quod lege tenetur,
|
|
pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum:
|
820
|
cum iam conubiis pacem felicibus (esto)
|
|
component, cum iam leges et foedera iungent,
|
|
ne uetus indigenas nomen mutare Latinos
|
|
neu Troas fieri iubeas Teucrosque uocari
|
|
aut uocem mutare uiros aut uertere uestem.
|
825
|
sit Latium, sint Albani per saecula reges,
|
|
sit Romana potens Itala uirtute propago:
|
|
occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.'
|
|
olli subridens hominum rerumque repertor:
|
|
'es germana Iouis Saturnique altera proles,
|
830
|
irarum tantos uoluis sub pectore fluctus.
|
|
uerum age et inceptum frustra summitte furorem:
|
|
do quod uis, et me uictusque uolensque remitto.
|
|
sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,
|
|
utque est nomen erit; commixti corpore tantum
|
835
|
subsident Teucri. morem ritusque sacrorum
|
|
adiciam faciamque omnis uno ore Latinos.
|
|
hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
|
|
supra homines, supra ire deos pietate uidebis,
|
|
nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.'
|
840
|
adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit;
|
|
interea excedit caelo nubemque relinquit.
|
|
His actis aliud genitor secum ipse uolutat
|
|
Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis.
|
|
dicuntur geminae pestes cognomine Dirae,
|
845
|
quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram
|
|
uno eodemque tulit partu, paribusque reuinxit
|
|
serpentum spiris uentosasque addidit alas.
|
|
hae Iouis ad solium saeuique in limine regis
|
|
apparent acuuntque metum mortalibus aegris,
|
850
|
si quando letum horrificum morbosque deum rex
|
|
molitur, meritas aut bello territat urbes.
|
|
harum unam celerem demisit ab aethere summo
|
|
Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit:
|
|
illa uolat celerique ad terram turbine fertur.
|
855
|
non secus ac neruo per nubem impulsa sagitta,
|
|
armatam saeui Parthus quam felle ueneni,
|
|
Parthus siue Cydon, telum immedicabile, torsit,
|
|
stridens et celeris incognita transilit umbras:
|
|
talis se sata Nocte tulit terrasque petiuit.
|
860
|
postquam acies uidet Iliacas atque agmina Turni,
|
|
alitis in paruae subitam collecta figuram,
|
|
quae quondam in bustis aut culminibus desertis
|
|
nocte sedens serum canit importuna per umbras—
|
|
hanc uersa in faciem Turni se pestis ob ora
|
865
|
fertque refertque sonans clipeumque euerberat alis.
|
|
illi membra nouus soluit formidine torpor,
|
|
arrectaeque horrore comae et uox faucibus haesit.
|
|
At procul ut Dirae stridorem agnouit et alas,
|
|
infelix crinis scindit Iuturna solutos
|
870
|
unguibus ora soror foedans et pectora pugnis:
|
|
'quid nunc te tua, Turne, potest germana iuuare?
|
|
aut quid iam durae superat mihi? qua tibi lucem
|
|
arte morer? talin possum me opponere monstro?
|
|
iam iam linquo acies. ne me terrete timentem,
|
875
|
obscenae uolucres: alarum uerbera nosco
|
|
letalemque sonum, nec fallunt iussa superba
|
|
magnanimi Iouis. haec pro uirginitate reponit?
|
|
quo uitam dedit aeternam? cur mortis adempta est
|
|
condicio? possem tantos finire dolores
|
880
|
nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras!
|
|
immortalis ego? aut quicquam mihi dulce meorum
|
|
te sine, frater, erit? o quae satis ima dehiscat
|
|
terra mihi, Manisque deam demittat ad imos?'
|
|
tantum effata caput glauco contexit amictu
|
885
|
multa gemens et se fluuio dea condidit alto.
|
|
Aeneas instat contra telumque coruscat
|
|
ingens arboreum, et saeuo sic pectore fatur:
|
|
'quae nunc deinde mora est? aut quid iam, Turne, retractas?
|
|
non cursu, saeuis certandum est comminus armis.
|
890
|
uerte omnis tete in facies et contrahe quidquid
|
|
siue animis siue arte uales; opta ardua pennis
|
|
astra sequi clausumque caua te condere terra.'
|
|
ille caput quassans: 'non me tua feruida terrent
|
|
dicta, ferox; di me terrent et Iuppiter hostis.'
|
895
|
nec plura effatus saxum circumspicit ingens,
|
|
saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat,
|
|
limes agro positus litem ut discerneret aruis.
|
|
uix illum lecti bis sex ceruice subirent,
|
|
qualia nunc hominum producit corpora tellus;
|
900
|
ille manu raptum trepida torquebat in hostem
|
|
altior insurgens et cursu concitus heros.
|
|
sed neque currentem se nec cognoscit euntem
|
|
tollentemue manu saxumue immane mouentem;
|
|
genua labant, gelidus concreuit frigore sanguis.
|
905
|
tum lapis ipse uiri uacuum per inane uolutus
|
|
nec spatium euasit totum neque pertulit ictum.
|
|
ac uelut in somnis, oculos ubi languida pressit
|
|
nocte quies, nequiquam auidos extendere cursus
|
|
uelle uidemur et in mediis conatibus aegri
|
910
|
succidimus; non lingua ualet, non corpore notae
|
|
sufficiunt uires nec uox aut uerba sequuntur:
|
|
sic Turno, quacumque uiam uirtute petiuit,
|
|
successum dea dira negat. tum pectore sensus
|
|
uertuntur uarii; Rutulos aspectat et urbem
|
915
|
cunctaturque metu letumque instare tremescit,
|
|
nec quo se eripiat, nec qua ui tendat in hostem,
|
|
nec currus usquam uidet aurigamue sororem.
|
|
Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat,
|
|
sortitus fortunam oculis, et corpore toto
|
920
|
eminus intorquet. murali concita numquam
|
|
tormento sic saxa fremunt nec fulmine tanti
|
|
dissultant crepitus. uolat atri turbinis instar
|
|
exitium dirum hasta ferens orasque recludit
|
|
loricae et clipei extremos septemplicis orbis;
|
925
|
per medium stridens transit femur. incidit ictus
|
|
ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
|
|
consurgunt gemitu Rutuli totusque remugit
|
|
mons circum et uocem late nemora alta remittunt.
|
|
ille humilis supplex oculos dextramque precantem
|
930
|
protendens 'equidem merui nec deprecor' inquit;
|
|
'utere sorte tua. miseri te si qua parentis
|
|
tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis
|
|
Anchises genitor) Dauni miserere senectae
|
|
et me, seu corpus spoliatum lumine mauis,
|
935
|
redde meis. uicisti et uictum tendere palmas
|
|
Ausonii uidere; tua est Lauinia coniunx,
|
|
ulterius ne tende odiis.' stetit acer in armis
|
|
Aeneas uoluens oculos dextramque repressit;
|
|
et iam iamque magis cunctantem flectere sermo
|
940
|
coeperat, infelix umero cum apparuit alto
|
|
balteus et notis fulserunt cingula bullis
|
|
Pallantis pueri, uictum quem uulnere Turnus
|
|
strauerat atque umeris inimicum insigne gerebat.
|
|
ille, oculis postquam saeui monimenta doloris
|
945
|
exuuiasque hausit, furiis accensus et ira
|
|
terribilis: 'tune hinc spoliis indute meorum
|
|
eripiare mihi? Pallas te hoc uulnere, Pallas
|
|
immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit.'
|
|
hoc dicens ferrum aduerso sub pectore condit
|
950
|
feruidus; ast illi soluuntur frigore membra
|
|
uitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
|
|