| LIBER V | |
| Interea medium Aeneas iam classe tenebat | 5.1 |
| certus iter fluctusque atros Aquilone secabat | |
| moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae | |
| conlucent flammis. quae tantum accenderit ignem | |
| causa latet; duri magno sed amore dolores | 5 |
| polluto, notumque furens quid femina possit, | |
| triste per augurium Teucrorum pectora ducunt. | |
| ut pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla | |
| occurrit tellus, maria undique et undique caelum, | |
| olli caeruleus supra caput astitit imber | 10 |
| noctem hiememque ferens et inhorruit unda tenebris. | |
| ipse gubernator puppi Palinurus ab alta: | |
| 'heu quianam tanti cinxerunt aethera nimbi? | |
| quidue, pater Neptune, paras?' sic deinde locutus | |
| colligere arma iubet ualidisque incumbere remis, | 15 |
| obliquatque sinus in uentum ac talia fatur: | |
| 'magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor | |
| spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo. | |
| mutati transuersa fremunt et uespere ab atro | |
| consurgunt uenti, atque in nubem cogitur aër. | 20 |
| nec nos obniti contra nec tendere tantum | |
| sufficimus. superat quoniam Fortuna, sequamur, | |
| quoque uocat uertamus iter. nec litora longe | |
| fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos, | |
| si modo rite memor seruata remetior astra.' | 25 |
| tum pius Aeneas: 'equidem sic poscere uentos | |
| iamdudum et frustra cerno te tendere contra. | |
| flecte uiam uelis. an sit mihi gratior ulla, | |
| quoue magis fessas optem dimittere nauis, | |
| quam quae Dardanium tellus mihi seruat Acesten | 30 |
| et patris Anchisae gremio complectitur ossa?' | |
| haec ubi dicta, petunt portus et uela secundi | |
| intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis, | |
| et tandem laeti notae aduertuntur harenae. | |
| At procul ex celso miratus uertice montis | 35 |
| aduentum sociasque rates occurrit Acestes, | |
| horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae, | |
| Troia Criniso conceptum flumine mater | |
| quem genuit. ueterum non immemor ille parentum | |
| gratatur reduces et gaza laetus agresti | 40 |
| excipit, ac fessos opibus solatur amicis. | |
| Postera cum primo stellas Oriente fugarat | |
| clara dies, socios in coetum litore ab omni | |
| aduocat Aeneas tumulique ex aggere fatur: | |
| 'Dardanidae magni, genus alto a sanguine diuum, | 45 |
| annuus exactis completur mensibus orbis, | |
| ex quo reliquias diuinique ossa parentis | |
| condidimus terra maestasque sacrauimus aras; | |
| iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum, | |
| semper honoratum (sic di uoluistis) habebo. | 50 |
| hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul, | |
| Argolicoue mari deprensus et urbe Mycenae, | |
| annua uota tamen sollemnisque ordine pompas | |
| exsequerer strueremque suis altaria donis. | |
| nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis | 55 |
| haud equidem sine mente, reor, sine numine diuum | |
| adsumus et portus delati intramus amicos. | |
| ergo agite et laetum cuncti celebremus honorem: | |
| poscamus uentos, atque haec me sacra quotannis | |
| urbe uelit posita templis sibi ferre dicatis. | 60 |
| bina boum uobis Troia generatus Acestes | |
| dat numero capita in nauis; adhibete penatis | |
| et patrios epulis et quos colit hospes Acestes. | |
| praeterea, si nona diem mortalibus almum | |
| Aurora extulerit radiisque retexerit orbem, | 65 |
| prima citae Teucris ponam certamina classis; | |
| quique pedum cursu ualet, et qui uiribus audax | |
| aut iaculo incedit melior leuibusque sagittis, | |
| seu crudo fidit pugnam committere caestu, | |
| cuncti adsint meritaeque exspectent praemia palmae. | 70 |
| ore fauete omnes et cingite tempora ramis.' | |
| Sic fatus uelat materna tempora myrto. | |
| hoc Helymus facit, hoc aeui maturus Acestes, | |
| hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes. | |
| ille e concilio multis cum milibus ibat | 75 |
| ad tumulum magna medius comitante caterua. | |
| hic duo rite mero libans carchesia Baccho | |
| fundit humi, duo lacte nouo, duo sanguine sacro, | |
| purpureosque iacit flores ac talia fatur: | |
| 'salue, sancte parens, iterum; saluete, recepti | 80 |
| nequiquam cineres animaeque umbraeque paternae. | |
| non licuit finis Italos fataliaque arua | |
| nec tecum Ausonium, quicumque est, quaerere Thybrim.' | |
| dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis | |
| septem ingens gyros, septena uolumina traxit | 85 |
| amplexus placide tumulum lapsusque per aras, | |
| caeruleae cui terga notae maculosus et auro | |
| squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus | |
| mille iacit uarios aduerso sole colores. | |
| obstipuit uisu Aeneas. ille agmine longo | 90 |
| tandem inter pateras et leuia pocula serpens | |
| libauitque dapes rursusque innoxius imo | |
| successit tumulo et depasta altaria liquit. | |
| hoc magis inceptos genitori instaurat honores, | |
| incertus geniumne loci famulumne parentis | 95 |
| esse putet; caedit binas de more bidentis | |
| totque sues, totidem nigrantis terga iuuencos, | |
| uinaque fundebat pateris animamque uocabat | |
| Anchisae magni manisque Acheronte remissos. | |
| nec non et socii, quae cuique est copia, laeti | 100 |
| dona ferunt, onerant aras mactantque iuuencos; | |
| ordine aëna locant alii fusique per herbam | |
| subiciunt ueribus prunas et uiscera torrent. | |
| Exspectata dies aderat nonamque serena | |
| Auroram Phaethontis equi iam luce uehebant, | 105 |
| famaque finitimos et clari nomen Acestae | |
| excierat; laeto complerant litora coetu | |
| uisuri Aeneadas, pars et certare parati. | |
| munera principio ante oculos circoque locantur | |
| in medio, sacri tripodes uiridesque coronae | 110 |
| et palmae pretium uictoribus, armaque et ostro | |
| perfusae uestes, argenti aurique talenta; | |
| et tuba commissos medio canit aggere ludos. | |
| Prima pares ineunt grauibus certamina remis | |
| quattuor ex omni delectae classe carinae. | 115 |
| uelocem Mnestheus agit acri remige Pristim, | |
| mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi, | |
| ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram, | |
| urbis opus, triplici pubes quam Dardana uersu | |
| impellunt, terno consurgunt ordine remi; | 120 |
| Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen, | |
| Centauro inuehitur magna, Scyllaque Cloanthus | |
| caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti. | |
| Est procul in pelago saxum spumantia contra | |
| litora, quod tumidis summersum tunditur olim | 125 |
| fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cauri; | |
| tranquillo silet immotaque attollitur unda | |
| campus et apricis statio gratissima mergis. | |
| hic uiridem Aeneas frondenti ex ilice metam | |
| constituit signum nautis pater, unde reuerti | 130 |
| scirent et longos ubi circumflectere cursus. | |
| tum loca sorte legunt ipsique in puppibus auro | |
| ductores longe effulgent ostroque decori; | |
| cetera populea uelatur fronde iuuentus | |
| nudatosque umeros oleo perfusa nitescit. | 135 |
| considunt transtris, intentaque bracchia remis; | |
| intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit | |
| corda pauor pulsans laudumque arrecta cupido. | |
| inde ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes, | |
| haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor | 140 |
| nauticus, adductis spumant freta uersa lacertis. | |
| infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit | |
| conuulsum remis rostrisque tridentibus aequor. | |
| non tam praecipites biiugo certamine campum | |
| corripuere ruuntque effusi carcere currus, | 145 |
| nec sic immissis aurigae undantia lora | |
| concussere iugis pronique in uerbera pendent. | |
| tum plausu fremituque uirum studiisque fauentum | |
| consonat omne nemus, uocemque inclusa uolutant | |
| litora, pulsati colles clamore resultant. | 150 |
| Effugit ante alios primisque elabitur undis | |
| turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus | |
| consequitur, melior remis, sed pondere pinus | |
| tarda tenet. post hos aequo discrimine Pristis | |
| Centaurusque locum tendunt superare priorem; | 155 |
| et nunc Pristis habet, nunc uictam praeterit ingens | |
| Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur | |
| frontibus et longa sulcant uada salsa carina. | |
| iamque propinquabant scopulo metamque tenebant, | |
| cum princeps medioque Gyas in gurgite uictor | 160 |
| rectorem nauis compellat uoce Menoeten: | |
| 'quo tantum mihi dexter abis? huc derige cursum; | |
| litus ama et laeua stringat sine palmula cautes; | |
| altum alii teneant.' dixit; sed caeca Menoetes | |
| saxa timens proram pelagi detorquet ad undas. | 165 |
| 'quo diuersus abis?' iterum 'pete saxa, Menoete!' | |
| cum clamore Gyas reuocabat, et ecce Cloanthum | |
| respicit instantem tergo et propiora tenentem. | |
| ille inter nauemque Gyae scopulosque sonantis | |
| radit iter laeuum interior subitoque priorem | 170 |
| praeterit et metis tenet aequora tuta relictis. | |
| tum uero exarsit iuueni dolor ossibus ingens | |
| nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten | |
| oblitus decorisque sui sociumque salutis | |
| in mare praecipitem puppi deturbat ab alta; | 175 |
| ipse gubernaclo rector subit, ipse magister | |
| hortaturque uiros clauumque ad litora torquet. | |
| at grauis ut fundo uix tandem redditus imo est | |
| iam senior madidaque fluens in ueste Menoetes | |
| summa petit scopuli siccaque in rupe resedit. | 180 |
| illum et labentem Teucri et risere natantem | |
| et salsos rident reuomentem pectore fluctus. | |
| Hic laeta extremis spes est accensa duobus, | |
| Sergesto Mnestheique, Gyan superare morantem. | |
| Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat, | 185 |
| nec tota tamen ille prior praeeunte carina; | |
| parte prior, partim rostro premit aemula Pristis. | |
| at media socios incedens naue per ipsos | |
| hortatur Mnestheus: 'nunc, nunc insurgite remis, | |
| Hectorei socii, Troiae quos sorte suprema | 190 |
| delegi comites; nunc illas promite uiris, | |
| nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi | |
| Ionioque mari Maleaeque sequacibus undis. | |
| non iam prima peto Mnestheus neque uincere certo | |
| (quamquam o!—sed superent quibus hoc, Neptune, dedisti); | 195 |
| extremos pudeat rediisse: hoc uincite, ciues, | |
| et prohibete nefas.' olli certamine summo | |
| procumbunt: uastis tremit ictibus aerea puppis | |
| subtrahiturque solum, tum creber anhelitus artus | |
| aridaque ora quatit, sudor fluit undique riuis. | 200 |
| attulit ipse uiris optatum casus honorem: | |
| namque furens animi dum proram ad saxa suburget | |
| interior spatioque subit Sergestus iniquo, | |
| infelix saxis in procurrentibus haesit. | |
| concussae cautes et acuto in murice remi | 205 |
| obnixi crepuere inlisaque prora pependit. | |
| consurgunt nautae et magno clamore morantur | |
| ferratasque trudes et acuta cuspide contos | |
| expediunt fractosque legunt in gurgite remos. | |
| at laetus Mnestheus successuque acrior ipso | 210 |
| agmine remorum celeri uentisque uocatis | |
| prona petit maria et pelago decurrit aperto. | |
| qualis spelunca subito commota columba, | |
| cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, | |
| fertur in arua uolans plausumque exterrita pennis | 215 |
| dat tecto ingentem, mox aëre lapsa quieto | |
| radit iter liquidum celeris neque commouet alas: | |
| sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis | |
| aequora, sic illam fert impetus ipse uolantem. | |
| et primum in scopulo luctantem deserit alto | 220 |
| Sergestum breuibusque uadis frustraque uocantem | |
| auxilia et fractis discentem currere remis. | |
| inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram | |
| consequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est. | |
| solus iamque ipso superest in fine Cloanthus, | 225 |
| quem petit et summis adnixus uiribus urget. | |
| Tum uero ingeminat clamor cunctique sequentem | |
| instigant studiis, resonatque fragoribus aether. | |
| hi proprium decus et partum indignantur honorem | |
| ni teneant, uitamque uolunt pro laude pacisci; | 230 |
| hos successus alit: possunt, quia posse uidentur. | |
| et fors aequatis cepissent praemia rostris, | |
| ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus | |
| fudissetque preces diuosque in uota uocasset: | |
| 'di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, | 235 |
| uobis laetus ego hoc candentem in litore taurum | |
| constituam ante aras uoti reus, extaque salsos | |
| proiciam in fluctus et uina liquentia fundam.' | |
| dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis | |
| Nereidum Phorcique chorus Panopeaque uirgo, | 240 |
| et pater ipse manu magna Portunus euntem | |
| impulit: illa Noto citius uolucrique sagitta | |
| ad terram fugit et portu se condidit alto. | |
| tum satus Anchisa cunctis ex more uocatis | |
| uictorem magna praeconis uoce Cloanthum | 245 |
| declarat uiridique aduelat tempora lauro, | |
| muneraque in nauis ternos optare iuuencos | |
| uinaque et argenti magnum dat ferre talentum. | |
| ipsis praecipuos ductoribus addit honores: | |
| uictori chlamydem auratam, quam plurima circum | 250 |
| purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit, | |
| intextusque puer frondosa regius Ida | |
| uelocis iaculo ceruos cursuque fatigat | |
| acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida | |
| sublimem pedibus rapuit Iouis armiger uncis; | 255 |
| longaeui palmas nequiquam ad sidera tendunt | |
| custodes, saeuitque canum latratus in auras. | |
| at qui deinde locum tenuit uirtute secundum, | |
| leuibus huic hamis consertam auroque trilicem | |
| loricam, quam Demoleo detraxerat ipse | 260 |
| uictor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto, | |
| donat habere, uiro decus et tutamen in armis. | |
| uix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant | |
| multiplicem conixi umeris; indutus at olim | |
| Demoleos cursu palantis Troas agebat. | 265 |
| tertia dona facit geminos ex aere lebetas | |
| cymbiaque argento perfecta atque aspera signis. | |
| iamque adeo donati omnes opibusque superbi | |
| puniceis ibant euincti tempora taenis, | |
| cum saeuo e scopulo multa uix arte reuulsus | 270 |
| amissis remis atque ordine debilis uno | |
| inrisam sine honore ratem Sergestus agebat. | |
| qualis saepe uiae deprensus in aggere serpens, | |
| aerea quem obliquum rota transiit aut grauis ictu | |
| seminecem liquit saxo lacerumque uiator; | 275 |
| nequiquam longos fugiens dat corpore tortus | |
| parte ferox ardensque oculis et sibila colla | |
| arduus attollens; pars uulnere clauda retentat | |
| nexantem nodis seque in sua membra plicantem: | |
| tali remigio nauis se tarda mouebat; | 280 |
| uela facit tamen et uelis subit ostia plenis. | |
| Sergestum Aeneas promisso munere donat | |
| seruatam ob nauem laetus sociosque reductos. | |
| olli serua datur operum haud ignara Mineruae, | |
| Cressa genus, Pholoe, geminique sub ubere nati. | 285 |
| Hoc pius Aeneas misso certamine tendit | |
| gramineum in campum, quem collibus undique curuis | |
| cingebant siluae, mediaque in ualle theatri | |
| circus erat; quo se multis cum milibus heros | |
| consessu medium tulit exstructoque resedit. | 290 |
| hic, qui forte uelint rapido contendere cursu, | |
| inuitat pretiis animos, et praemia ponit. | |
| undique conueniunt Teucri mixtique Sicani, | |
| Nisus et Euryalus primi, | |
| Euryalus forma insignis uiridique iuuenta, | 295 |
| Nisus amore pio pueri; quos deinde secutus | |
| regius egregia Priami de stirpe Diores; | |
| hunc Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan, | |
| alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis; | |
| tum duo Trinacrii iuuenes, Helymus Panopesque | 300 |
| adsueti siluis, comites senioris Acestae; | |
| multi praeterea, quos fama obscura recondit. | |
| Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus: | |
| 'accipite haec animis laetasque aduertite mentes. | |
| nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit. | 305 |
| Cnosia bina dabo leuato lucida ferro | |
| spicula caelatamque argento ferre bipennem; | |
| omnibus hic erit unus honos. tres praemia primi | |
| accipient flauaque caput nectentur oliua. | |
| primus equum phaleris insignem uictor habeto; | 310 |
| alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis | |
| Threiciis, lato quam circum amplectitur auro | |
| balteus et tereti subnectit fibula gemma; | |
| tertius Argolica hac galea contentus abito.' | |
| Haec ubi dicta, locum capiunt signoque repente | 315 |
| corripiunt spatia audito limenque relinquunt, | |
| effusi nimbo similes. simul ultima signant, | |
| primus abit longeque ante omnia corpora Nisus | |
| emicat et uentis et fulminis ocior alis; | |
| proximus huic, longo sed proximus interuallo, | 320 |
| insequitur Salius; spatio post deinde relicto | |
| tertius Euryalus; | |
| Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso | |
| ecce uolat calcemque terit iam calce Diores | |
| incumbens umero, spatia et si plura supersint | 325 |
| transeat elapsus prior ambiguumque relinquat. | |
| iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam | |
| finem aduentabant, leui cum sanguine Nisus | |
| labitur infelix, caesis ut forte iuuencis | |
| fusus humum uiridisque super madefecerat herbas. | 330 |
| hic iuuenis iam uictor ouans uestigia presso | |
| haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso | |
| concidit immundoque fimo sacroque cruore. | |
| non tamen Euryali, non ille oblitus amorum: | |
| nam sese opposuit Salio per lubrica surgens; | 335 |
| ille autem spissa iacuit reuolutus harena, | |
| emicat Euryalus et munere uictor amici | |
| prima tenet, plausuque uolat fremituque secundo. | |
| post Helymus subit et nunc tertia palma Diores. | |
| hic totum caueae consessum ingentis et ora | 340 |
| prima patrum magnis Salius clamoribus implet, | |
| ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem. | |
| tutatur fauor Euryalum lacrimaeque decorae, | |
| gratior et pulchro ueniens in corpore uirtus. | |
| adiuuat et magna proclamat uoce Diores, | 345 |
| qui subiit palmae frustraque ad praemia uenit | |
| ultima, si primi Salio reddentur honores. | |
| tum pater Aeneas 'uestra' inquit 'munera uobis | |
| certa manent, pueri et palmam mouet ordine nemo; | |
| me liceat casus miserari insontis amici.' | 350 |
| sic fatus tergum Gaetuli immane leonis | |
| dat Salio uillis onerosum atque unguibus aureis. | |
| hic Nisus 'si tanta' inquit 'sunt praemia uictis, | |
| et te lapsorum miseret, quae munera Niso | |
| digna dabis, primam merui qui laude coronam | 355 |
| ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?' | |
| et simul his dictis faciem ostentabat et udo | |
| turpia membra fimo. risit pater optimus olli | |
| et clipeum efferri iussit, Didymaonis artes, | |
| Neptuni sacro Danais de poste refixum. | 360 |
| hoc iuuenem egregium praestanti munere donat. | |
| Post, ubi confecti cursus et dona peregit, | |
| 'nunc, si cui uirtus animusque in pectore praesens, | |
| adsit et euinctis attollat bracchia palmis': | |
| sic ait, et geminum pugnae proponit honorem, | 365 |
| uictori uelatum auro uittisque iuuencum, | |
| ensem atque insignem galeam solacia uicto. | |
| nec mora; continuo uastis cum uiribus effert | |
| ora Dares magnoque uirum se murmure tollit, | |
| solus qui Paridem solitus contendere contra, | 370 |
| idemque ad tumulum quo maximus occubat Hector | |
| uictorem Buten immani corpore, qui se | |
| Bebrycia ueniens Amyci de gente ferebat, | |
| perculit et fulua moribundum extendit harena. | |
| talis prima Dares caput altum in proelia tollit, | 375 |
| ostenditque umeros latos alternaque iactat | |
| bracchia protendens et uerberat ictibus auras. | |
| quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto | |
| audet adire uirum manibusque inducere caestus. | |
| ergo alacris cunctosque putans excedere palma | 380 |
| Aeneae stetit ante pedes, nec plura moratus | |
| tum laeua taurum cornu tenet atque ita fatur: | |
| 'nate dea, si nemo audet se credere pugnae, | |
| quae finis standi? quo me decet usque teneri? | |
| ducere dona iube.' cuncti simul ore fremebant | 385 |
| Dardanidae reddique uiro promissa iubebant. | |
| Hic grauis Entellum dictis castigat Acestes, | |
| proximus ut uiridante toro consederat herbae: | |
| 'Entelle, heroum quondam fortissime frustra, | |
| tantane tam patiens nullo certamine tolli | 390 |
| dona sines? ubi nunc nobis deus ille, magister | |
| nequiquam memoratus, Eryx? ubi fama per omnem | |
| Trinacriam et spolia illa tuis pendentia tectis?' | |
| ille sub haec: 'non laudis amor nec gloria cessit | |
| pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta | 395 |
| sanguis hebet, frigentque effetae in corpore uires. | |
| si mihi quae quondam fuerat quaque improbus iste | |
| exsultat fidens, si nunc foret illa iuuentas, | |
| haud equidem pretio inductus pulchroque iuuenco | |
| uenissem, nec dona moror.' sic deinde locutus | 400 |
| in medium geminos immani pondere caestus | |
| proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus | |
| ferre manum duroque intendere bracchia tergo. | |
| obstipuere animi: tantorum ingentia septem | |
| terga boum plumbo insuto ferroque rigebant. | 405 |
| ante omnis stupet ipse Dares longeque recusat, | |
| magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa | |
| huc illuc uinclorum immensa uolumina uersat. | |
| tum senior talis referebat pectore uoces: | |
| 'quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma | 410 |
| uidisset tristemque hoc ipso in litore pugnam? | |
| haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat | |
| (sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro), | |
| his magnum Alciden contra stetit, his ego suetus, | |
| dum melior uiris sanguis dabat, aemula necdum | 415 |
| temporibus geminis canebat sparsa senectus. | |
| sed si nostra Dares haec Troius arma recusat | |
| idque pio sedet Aeneae, probat auctor Acestes, | |
| aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto | |
| (solue metus), et tu Troianos exue caestus.' | 420 |
| haec fatus duplicem ex umeris reiecit amictum | |
| et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque | |
| exuit atque ingens media consistit harena. | |
| tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos | |
| et paribus palmas amborum innexuit armis. | 425 |
| constitit in digitos extemplo arrectus uterque | |
| bracchiaque ad superas interritus extulit auras. | |
| abduxere retro longe capita ardua ab ictu | |
| immiscentque manus manibus pugnamque lacessunt, | |
| ille pedum melior motu fretusque iuuenta, | 430 |
| hic membris et mole ualens; sed tarda trementi | |
| genua labant, uastos quatit aeger anhelitus artus. | |
| multa uiri nequiquam inter se uulnera iactant, | |
| multa cauo lateri ingeminant et pectore uastos | |
| dant sonitus, erratque auris et tempora circum | 435 |
| crebra manus, duro crepitant sub uulnere malae. | |
| stat grauis Entellus nisuque immotus eodem | |
| corpore tela modo atque oculis uigilantibus exit. | |
| ille, uelut celsam oppugnat qui molibus urbem | |
| aut montana sedet circum castella sub armis, | 440 |
| nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat | |
| arte locum et uariis adsultibus inritus urget. | |
| ostendit dextram insurgens Entellus et alte | |
| extulit, ille ictum uenientem a uertice uelox | |
| praeuidit celerique elapsus corpore cessit; | 445 |
| Entellus uiris in uentum effudit et ultro | |
| ipse grauis grauiterque ad terram pondere uasto | |
| concidit, ut quondam caua concidit aut Erymantho | |
| aut Ida in magna radicibus eruta pinus. | |
| consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes; | 450 |
| it clamor caelo primusque accurrit Acestes | |
| aequaeuumque ab humo miserans attollit amicum. | |
| at non tardatus casu neque territus heros | |
| acrior ad pugnam redit ac uim suscitat ira; | |
| tum pudor incendit uiris et conscia uirtus, | 455 |
| praecipitemque Daren ardens agit aequore toto | |
| nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra. | |
| nec mora nec requies: quam multa grandine nimbi | |
| culminibus crepitant, sic densis ictibus heros | |
| creber utraque manu pulsat uersatque Dareta. | 460 |
| Tum pater Aeneas procedere longius iras | |
| et saeuire animis Entellum haud passus acerbis, | |
| sed finem imposuit pugnae fessumque Dareta | |
| eripuit mulcens dictis ac talia fatur: | |
| 'infelix, quae tanta animum dementia cepit? | 465 |
| non uiris alias conuersaque numina sentis? | |
| cede deo.' dixitque et proelia uoce diremit. | |
| ast illum fidi aequales genua aegra trahentem | |
| iactantemque utroque caput crassumque cruorem | |
| ore eiectantem mixtosque in sanguine dentes | 470 |
| ducunt ad nauis; galeamque ensemque uocati | |
| accipiunt, palmam Entello taurumque relinquunt. | |
| hic uictor superans animis tauroque superbus | |
| 'nate dea, uosque haec' inquit 'cognoscite, Teucri, | |
| et mihi quae fuerint iuuenali in corpore uires | 475 |
| et qua seruetis reuocatum a morte Dareta.' | |
| dixit, et aduersi contra stetit ora iuuenci | |
| qui donum astabat pugnae, durosque reducta | |
| librauit dextra media inter cornua caestus | |
| arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro: | 480 |
| sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos. | |
| ille super talis effundit pectore uoces: | |
| 'hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis | |
| persoluo; hic uictor caestus artemque repono.' | |
| Protinus Aeneas celeri certare sagitta | 485 |
| inuitat qui forte uelint et praemia dicit, | |
| ingentique manu malum de naue Seresti | |
| erigit et uolucrem traiecto in fune columbam, | |
| quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto. | |
| conuenere uiri deiectamque aerea sortem | 490 |
| accepit galea, et primus clamore secundo | |
| Hyrtacidae ante omnis exit locus Hippocoontis; | |
| quem modo nauali Mnestheus certamine uictor | |
| consequitur, uiridi Mnestheus euinctus oliua. | |
| tertius Eurytion, tuus, o clarissime, frater, | 495 |
| Pandare, qui quondam iussus confundere foedus | |
| in medios telum torsisti primus Achiuos. | |
| extremus galeaque ima subsedit Acestes, | |
| ausus et ipse manu iuuenum temptare laborem. | |
| tum ualidis flexos incuruant uiribus arcus | 500 |
| pro se quisque uiri et depromunt tela pharetris, | |
| primaque per caelum neruo stridente sagitta | |
| Hyrtacidae iuuenis uolucris diuerberat auras, | |
| et uenit aduersique infigitur arbore mali. | |
| intremuit malus micuitque exterrita pennis | 505 |
| ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu. | |
| post acer Mnestheus adducto constitit arcu | |
| alta petens, pariterque oculos telumque tetendit. | |
| ast ipsam miserandus auem contingere ferro | |
| non ualuit; nodos et uincula linea rupit | 510 |
| quis innexa pedem malo pendebat ab alto; | |
| illa Notos atque atra uolans in nubila fugit. | |
| tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato | |
| tela tenens, fratrem Eurytion in uota uocauit, | |
| iam uacuo laetam caelo speculatus et alis | 515 |
| plaudentem nigra figit sub nube columbam. | |
| decidit exanimis uitamque reliquit in astris | |
| aetheriis fixamque refert delapsa sagittam. | |
| Amissa solus palma superabat Acestes, | |
| qui tamen aërias telum contendit in auras | 520 |
| ostentans artemque pater arcumque sonantem. | |
| hic oculis subitum obicitur magnoque futurum | |
| augurio monstrum; docuit post exitus ingens | |
| seraque terrifici cecinerunt omina uates. | |
| namque uolans liquidis in nubibus arsit harundo | 525 |
| signauitque uiam flammis tenuisque recessit | |
| consumpta in uentos, caelo ceu saepe refixa | |
| transcurrunt crinemque uolantia sidera ducunt. | |
| attonitis haesere animis superosque precati | |
| Trinacrii Teucrique uiri, nec maximus omen | 530 |
| abnuit Aeneas, sed laetum amplexus Acesten | |
| muneribus cumulat magnis ac talia fatur: | |
| 'sume, pater, nam te uoluit rex magnus Olympi | |
| talibus auspiciis exsortem ducere honores. | |
| ipsius Anchisae longaeui hoc munus habebis, | 535 |
| cratera impressum signis, quem Thracius olim | |
| Anchisae genitori in magno munere Cisseus | |
| ferre sui dederat monimentum et pignus amoris.' | |
| sic fatus cingit uiridanti tempora lauro | |
| et primum ante omnis uictorem appellat Acesten. | 540 |
| nec bonus Eurytion praelato inuidit honori, | |
| quamuis solus auem caelo deiecit ab alto. | |
| proximus ingreditur donis qui uincula rupit, | |
| extremus uolucri qui fixit harundine malum. | |
| At pater Aeneas nondum certamine misso | 545 |
| custodem ad sese comitemque impubis Iuli | |
| Epytiden uocat, et fidam sic fatur ad aurem: | |
| 'uade age et Ascanio, si iam puerile paratum | |
| agmen habet secum cursusque instruxit equorum, | |
| ducat auo turmas et sese ostendat in armis | 550 |
| dic' ait. ipse omnem longo decedere circo | |
| infusum populum et campos iubet esse patentis. | |
| incedunt pueri pariterque ante ora parentum | |
| frenatis lucent in equis, quos omnis euntis | |
| Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuuentus. | 555 |
| omnibus in morem tonsa coma pressa corona; | |
| cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro, | |
| pars leuis umero pharetras; it pectore summo | |
| flexilis obtorti per collum circulus auri. | |
| tres equitum numero turmae ternique uagantur | 560 |
| ductores; pueri bis seni quemque secuti | |
| agmine partito fulgent paribusque magistris. | |
| una acies iuuenum, ducit quam paruus ouantem | |
| nomen aui referens Priamus, tua clara, Polite, | |
| progenies, auctura Italos; quem Thracius albis | 565 |
| portat equus bicolor maculis, uestigia primi | |
| alba pedis frontemque ostentans arduus albam. | |
| alter Atys, genus unde Atii duxere Latini, | |
| paruus Atys pueroque puer dilectus Iulo. | |
| extremus formaque ante omnis pulcher Iulus | 570 |
| Sidonio est inuectus equo, quem candida Dido | |
| esse sui dederat monimentum et pignus amoris. | |
| cetera Trinacriis pubes senioris Acestae | |
| fertur equis. | |
| excipiunt plausu pauidos gaudentque tuentes | 575 |
| Dardanidae, ueterumque agnoscunt ora parentum. | |
| postquam omnem laeti consessum oculosque suorum | |
| lustrauere in equis, signum clamore paratis | |
| Epytides longe dedit insonuitque flagello. | |
| olli discurrere pares atque agmina terni | 580 |
| diductis soluere choris, rursusque uocati | |
| conuertere uias infestaque tela tulere. | |
| inde alios ineunt cursus aliosque recursus | |
| aduersi spatiis, alternosque orbibus orbis | |
| impediunt pugnaeque cient simulacra sub armis; | 585 |
| et nunc terga fuga nudant, nunc spicula uertunt | |
| infensi, facta pariter nunc pace feruntur. | |
| ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta | |
| parietibus textum caecis iter ancipitemque | |
| mille uiis habuisse dolum, qua signa sequendi | 590 |
| frangeret indeprensus et inremeabilis error; | |
| haud alio Teucrum nati uestigia cursu | |
| impediunt texuntque fugas et proelia ludo, | |
| delphinum similes qui per maria umida nando | |
| Carpathium Libycumque secant. | 595 |
| hunc morem cursus atque haec certamina primus | |
| Ascanius, Longam muris cum cingeret Albam, | |
| rettulit et priscos docuit celebrare Latinos, | |
| quo puer ipse modo, secum quo Troia pubes; | |
| Albani docuere suos; hinc maxima porro | 600 |
| accepit Roma et patrium seruauit honorem; | |
| Troiaque nunc pueri, Troianum dicitur agmen. | |
| hac celebrata tenus sancto certamina patri. | |
| Hinc primum Fortuna fidem mutata nouauit. | |
| dum uariis tumulo referunt sollemnia ludis, | 605 |
| Irim de caelo misit Saturnia Iuno | |
| Iliacam ad classem uentosque aspirat eunti, | |
| multa mouens necdum antiquum saturata dolorem. | |
| illa uiam celerans per mille coloribus arcum | |
| nulli uisa cito decurrit tramite uirgo. | 610 |
| conspicit ingentem concursum et litora lustrat | |
| desertosque uidet portus classemque relictam. | |
| at procul in sola secretae Troades acta | |
| amissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum | |
| pontum aspectabant flentes. heu tot uada fessis | 615 |
| et tantum superesse maris, uox omnibus una; | |
| urbem orant, taedet pelagi perferre laborem. | |
| ergo inter medias sese haud ignara nocendi | |
| conicit et faciemque deae uestemque reponit; | |
| fit Beroe, Tmarii coniunx longaeua Dorycli, | 620 |
| cui genus et quondam nomen natique fuissent, | |
| ac sic Dardanidum mediam se matribus infert. | |
| 'o miserae, quas non manus' inquit 'Achaica bello | |
| traxerit ad letum patriae sub moenibus! o gens | |
| infelix, cui te exitio Fortuna reseruat? | 625 |
| septima post Troiae excidium iam uertitur aestas, | |
| cum freta, cum terras omnis, tot inhospita saxa | |
| sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum | |
| Italiam sequimur fugientem et uoluimur undis. | |
| hic Erycis fines fraterni atque hospes Acestes: | 630 |
| quis prohibet muros iacere et dare ciuibus urbem? | |
| o patria et rapti nequiquam ex hoste penates, | |
| nullane iam Troiae dicentur moenia? nusquam | |
| Hectoreos amnis, Xanthum et Simoenta, uidebo? | |
| quin agite et mecum infaustas exurite puppis. | 635 |
| nam mihi Cassandrae per somnum uatis imago | |
| ardentis dare uisa faces: "hic quaerite Troiam; | |
| hic domus est" inquit "uobis." iam tempus agi res, | |
| nec tantis mora prodigiis. en quattuor arae | |
| Neptuno; deus ipse faces animumque ministrat.' | 640 |
| haec memorans prima infensum ui corripit ignem | |
| sublataque procul dextra conixa coruscat | |
| et iacit. arrectae mentes stupefactaque corda | |
| Iliadum. hic una e multis, quae maxima natu, | |
| Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix: | 645 |
| 'non Beroe uobis, non haec Rhoeteia, matres, | |
| est Dorycli coniunx; diuini signa decoris | |
| ardentisque notate oculos, qui spiritus illi, | |
| qui uultus uocisque sonus uel gressus eunti. | |
| ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui | 650 |
| aegram, indignantem tali quod sola careret | |
| munere nec meritos Anchisae inferret honores.' | |
| haec effata. | |
| at matres primo ancipites oculisque malignis | |
| ambiguae spectare rates miserum inter amorem | 655 |
| praesentis terrae fatisque uocantia regna, | |
| cum dea se paribus per caelum sustulit alis | |
| ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum. | |
| tum uero attonitae monstris actaeque furore | |
| conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem, | 660 |
| pars spoliant aras, frondem ac uirgulta facesque | |
| coniciunt. furit immissis Volcanus habenis | |
| transtra per et remos et pictas abiete puppis. | |
| Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri | |
| incensas perfert nauis Eumelus, et ipsi | 665 |
| respiciunt atram in nimbo uolitare fauillam. | |
| primus et Ascanius, cursus ut laetus equestris | |
| ducebat, sic acer equo turbata petiuit | |
| castra, nec exanimes possunt retinere magistri. | |
| 'quis furor iste nouus? quo nunc, quo tenditis' inquit | 670 |
| 'heu miserae ciues? non hostem inimicaque castra | |
| Argiuum, uestras spes uritis. en, ego uester | |
| Ascanius!'—galeam ante pedes proiecit inanem, | |
| qua ludo indutus belli simulacra ciebat. | |
| accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum. | 675 |
| ast illae diuersa metu per litora passim | |
| diffugiunt, siluasque et sicubi concaua furtim | |
| saxa petunt; piget incepti lucisque, suosque | |
| mutatae agnoscunt excussaque pectore Iuno est. | |
| Sed non idcirco flamma atque incendia uiris | 680 |
| indomitas posuere; udo sub robore uiuit | |
| stuppa uomens tardum fumum, lentusque carinas | |
| est uapor et toto descendit corpore pestis, | |
| nec uires heroum infusaque flumina prosunt. | |
| tum pius Aeneas umeris abscindere uestem | 685 |
| auxilioque uocare deos et tendere palmas: | |
| 'Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum | |
| Troianos, si quid pietas antiqua labores | |
| respicit humanos, da flammam euadere classi | |
| nunc, pater, et tenuis Teucrum res eripe leto. | 690 |
| uel tu, quod superest, infesto fulmine morti, | |
| si mereor, demitte tuaque hic obrue dextra.' | |
| uix haec ediderat cum effusis imbribus atra | |
| tempestas sine more furit tonitruque tremescunt | |
| ardua terrarum et campi; ruit aethere toto | 695 |
| turbidus imber aqua densisque nigerrimus Austris, | |
| implenturque super puppes, semusta madescunt | |
| robora, restinctus donec uapor omnis et omnes | |
| quattuor amissis seruatae a peste carinae. | |
| At pater Aeneas casu concussus acerbo | 700 |
| nunc huc ingentis, nunc illuc pectore curas | |
| mutabat uersans, Siculisne resideret aruis | |
| oblitus fatorum, Italasne capesseret oras. | |
| tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas | |
| quem docuit multaque insignem reddidit arte— | 705 |
| haec responsa dabat, uel quae portenderet ira | |
| magna deum uel quae fatorum posceret ordo; | |
| isque his Aenean solatus uocibus infit: | |
| 'nate dea, quo fata trahunt retrahuntque sequamur; | |
| quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est. | 710 |
| est tibi Dardanius diuinae stirpis Acestes: | |
| hunc cape consiliis socium et coniunge uolentem, | |
| huic trade amissis superant qui nauibus et quos | |
| pertaesum magni incepti rerumque tuarum est. | |
| longaeuosque senes ac fessas aequore matres | 715 |
| et quidquid tecum inualidum metuensque pericli est | |
| delige, et his habeant terris sine moenia fessi; | |
| urbem appellabunt permisso nomine Acestam.' | |
| Talibus incensus dictis senioris amici | |
| tum uero in curas animo diducitur omnis; | 720 |
| et Nox atra polum bigis subuecta tenebat. | |
| uisa dehinc caelo facies delapsa parentis | |
| Anchisae subito talis effundere uoces: | |
| 'nate, mihi uita quondam, dum uita manebat, | |
| care magis, nate Iliacis exercite fatis, | 725 |
| imperio Iouis huc uenio, qui classibus ignem | |
| depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est. | |
| consiliis pare quae nunc pulcherrima Nautes | |
| dat senior; lectos iuuenes, fortissima corda, | |
| defer in Italiam. gens dura atque aspera cultu | 730 |
| debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante | |
| infernas accede domos et Auerna per alta | |
| congressus pete, nate, meos. non me impia namque | |
| Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum | |
| concilia Elysiumque colo. huc casta Sibylla | 735 |
| nigrarum multo pecudum te sanguine ducet. | |
| tum genus omne tuum et quae dentur moenia disces. | |
| iamque uale; torquet medios Nox umida cursus | |
| et me saeuus equis Oriens adflauit anhelis.' | |
| dixerat et tenuis fugit ceu fumus in auras. | 740 |
| Aeneas 'quo deinde ruis? quo proripis?' inquit, | |
| 'quem fugis? aut quis te nostris complexibus arcet?' | |
| haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignis, | |
| Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae | |
| farre pio et plena supplex ueneratur acerra. | 745 |
| Extemplo socios primumque accersit Acesten | |
| et Iouis imperium et cari praecepta parentis | |
| edocet et quae nunc animo sententia constet. | |
| haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes: | |
| transcribunt urbi matres populumque uolentem | 750 |
| deponunt, animos nil magnae laudis egentis. | |
| ipsi transtra nouant flammisque ambesa reponunt | |
| robora nauigiis, aptant remosque rudentisque, | |
| exigui numero, sed bello uiuida uirtus. | |
| interea Aeneas urbem designat aratro | 755 |
| sortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiam | |
| esse iubet. gaudet regno Troianus Acestes | |
| indicitque forum et patribus dat iura uocatis. | |
| tum uicina astris Erycino in uertice sedes | |
| fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos | 760 |
| ac lucus late sacer additus Anchiseo. | |
| Iamque dies epulata nouem gens omnis, et aris | |
| factus honos: placidi strauerunt aequora uenti | |
| creber et aspirans rursus uocat Auster in altum. | |
| exoritur procurua ingens per litora fletus; | 765 |
| complexi inter se noctemque diemque morantur. | |
| ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam | |
| uisa maris facies et non tolerabile numen, | |
| ire uolunt omnemque fugae perferre laborem. | |
| quos bonus Aeneas dictis solatur amicis | 770 |
| et consanguineo lacrimans commendat Acestae. | |
| tris Eryci uitulos et Tempestatibus agnam | |
| caedere deinde iubet soluique ex ordine funem. | |
| ipse caput tonsae foliis euinctus oliuae | |
| stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos | 775 |
| proicit in fluctus ac uina liquentia fundit. | |
| certatim socii feriunt mare et aequora uerrunt; | 778 |
| prosequitur surgens a puppi uentus euntis. | 777 |
| At Venus interea Neptunum exercita curis | 779 |
| adloquitur talisque effundit pectore questus: | 780 |
| 'Iunonis grauis ira neque exsaturabile pectus | |
| cogunt me, Neptune, preces descendere in omnis; | |
| quam nec longa dies pietas nec mitigat ulla, | |
| nec Iouis imperio fatisque infracta quiescit. | |
| non media de gente Phrygum exedisse nefandis | 785 |
| urbem odiis satis est nec poenam traxe per omnem | |
| reliquias Troiae: cineres atque ossa peremptae | |
| insequitur. causas tanti sciat illa furoris. | |
| ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis | |
| quam molem subito excierit: maria omnia caelo | 790 |
| miscuit Aeoliis nequiquam freta procellis, | |
| in regnis hoc ausa tuis. | |
| per scelus ecce etiam Troianis matribus actis | |
| exussit foede puppis et classe subegit | |
| amissa socios ignotae linquere terrae. | 795 |
| quod superest, oro, liceat dare tuta per undas | |
| uela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim, | |
| si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.' | |
| tum Saturnius haec domitor maris edidit alti: | |
| 'fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis, | 800 |
| unde genus ducis. merui quoque; saepe furores | |
| compressi et rabiem tantam caelique marisque. | |
| nec minor in terris, Xanthum Simoentaque testor, | |
| Aeneae mihi cura tui. cum Troia Achilles | |
| exanimata sequens impingeret agmina muris, | 805 |
| milia multa daret leto, gemerentque repleti | |
| amnes nec reperire uiam atque euoluere posset | |
| in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti | |
| congressum Aenean nec dis nec uiribus aequis | |
| nube caua rapui, cuperem cum uertere ab imo | 810 |
| structa meis manibus periurae moenia Troiae. | |
| nunc quoque mens eadem perstat mihi; pelle timores. | |
| tutus, quos optas, portus accedet Auerni. | |
| unus erit tantum amissum quem gurgite quaeres; | |
| unum pro multis dabitur caput.' | 815 |
| his ubi laeta deae permulsit pectora dictis, | |
| iungit equos auro genitor, spumantiaque addit | |
| frena feris manibusque omnis effundit habenas. | |
| caeruleo per summa leuis uolat aequora curru; | |
| subsidunt undae tumidumque sub axe tonanti | 820 |
| sternitur aequor aquis, fugiunt uasto aethere nimbi. | |
| tum uariae comitum facies, immania cete, | |
| et senior Glauci chorus Inousque Palaemon | |
| Tritonesque citi Phorcique exercitus omnis; | |
| laeua tenet Thetis et Melite Panopeaque uirgo, | 825 |
| Nisaee Spioque Thaliaque Cymodoceque. | |
| Hic patris Aeneae suspensam blanda uicissim | |
| gaudia pertemptant mentem; iubet ocius omnis | |
| attolli malos, intendi bracchia uelis. | |
| una omnes fecere pedem pariterque sinistros, | 830 |
| nunc dextros soluere sinus; una ardua torquent | |
| cornua detorquentque; ferunt sua flamina classem. | |
| princeps ante omnis densum Palinurus agebat | |
| agmen; ad hunc alii cursum contendere iussi. | |
| iamque fere mediam caeli Nox umida metam | 835 |
| contigerat, placida laxabant membra quiete | |
| sub remis fusi per dura sedilia nautae, | |
| cum leuis aetheriis delapsus Somnus ab astris | |
| aëra dimouit tenebrosum et dispulit umbras, | |
| te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans | 840 |
| insonti; puppique deus consedit in alta | |
| Phorbanti similis funditque has ore loquelas: | |
| 'Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem, | |
| aequatae spirant aurae, datur hora quieti. | |
| pone caput fessosque oculos furare labori. | 845 |
| ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.' | |
| cui uix attollens Palinurus lumina fatur: | |
| 'mene salis placidi uultum fluctusque quietos | |
| ignorare iubes? mene huic confidere monstro? | |
| Aenean credam (quid enim?) fallacibus auris | 850 |
| et caeli totiens deceptus fraude sereni?' | |
| talia dicta dabat, clauumque adfixus et haerens | |
| nusquam amittebat oculosque sub astra tenebat. | |
| ecce deus ramum Lethaeo rore madentem | |
| uique soporatum Stygia super utraque quassat | 855 |
| tempora, cunctantique natantia lumina soluit. | |
| uix primos inopina quies laxauerat artus, | |
| et super incumbens cum puppis parte reuulsa | |
| cumque gubernaclo liquidas proiecit in undas | |
| praecipitem ac socios nequiquam saepe uocantem; | 860 |
| ipse uolans tenuis se sustulit ales ad auras. | |
| currit iter tutum non setius aequore classis | |
| promissisque patris Neptuni interrita fertur. | |
| iamque adeo scopulos Sirenum aduecta subibat, | |
| difficilis quondam multorumque ossibus albos | 865 |
| (tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant), | |
| cum pater amisso fluitantem errare magistro | |
| sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis | |
| multa gemens casuque animum concussus amici: | |
| 'o nimium caelo et pelago confise sereno, | 870 |
| nudus in ignota, Palinure, iacebis harena.' |