| CIRIS | |
| Etsi me uario iactatum laudis amore | 1 |
| irritaque expertum fallacis praemia uulgi | |
| Cecropius suauis expirans hortulus auras | |
| florentis uiridi sophiae complectitur umbra, | |
| mensque, ut quiret eo dignum sibi quaerere carmen, | 5 |
| longe aliud studium inque alios accincta labores | |
| altius ad magni suspexit sidera mundi | |
| et placitum paucis ausa est ascendere collem, | |
| non tamen absistam coeptum detexere munus, | |
| in quo iure meas utinam requiescere musas | 10 |
| et leuiter blandum liceat deponere amorem. | |
| †quod si mirificum genus omnes . . . . . | |
| †mirificum sedi† modo sit tibi uelle libido, | |
| si mihi iam summas sapientia panderet arces, | |
| quattuor antiquis †heredibus est data consors, | 15 |
| unde hominum errores longe lateque per orbem | |
| despicere atque humilis possem contemnere curas, | |
| non ego te talem uenerarer munere tali, | |
| non equidem (quamuis interdum ludere nobis | |
| et gracilem molli liceat pede claudere uersum), | 20 |
| sed magno intexens, si fas est dicere, peplo, | |
| qualis Erectheis olim portatur Athenis, | |
| debita cum castae soluuntur uota Mineruae | |
| tardaque confecto redeunt quinquennia lustro, | |
| cum leuis alterno Zephyrus concrebuit Euro | 25 |
| et prono grauidum prouexit pondere currum. | |
| felix illa dies, felix et dicitur annus, | |
| felices qui talem annum uidere diemque. | |
| ergo Palladiae texuntur in ordine pugnae, | |
| magna Giganteis ornantur pepla tropaeis, | 30 |
| horrida sanguineo pinguntur proelia cocco, | |
| additur aurata deiectus cuspide Typhon, | |
| qui prius Ossaeis consternens aethera saxis | |
| Emathio celsum duplicabat uertice Olympum. | |
| tale deae uelum sollemni tempore portant, | 35 |
| tali te uellem, iuuenum doctissime, ritu | |
| purpureos inter soles et candida lunae | |
| sidera, caeruleis orbem pulsantia bigis, | |
| naturae rerum magnis intexere chartis, | |
| aeterno ut sophiae coniunctum carmine nomen | 40 |
| nostra tuum senibus loqueretur pagina saeclis. | |
| sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur artes, | |
| nunc primum teneros firmamus robore neruos, | |
| haec tamen interea quae possumus, in quibus aeui | |
| prima rudimenta et iuuenes exegimus annos, | 45 |
| accipe dona meo multum uigilata labore | |
| promissa atque diu iam tandem . . . . . | |
| impia prodigiis ut quondam †exterruit amplis | |
| Scylla nouos auium sublimis in aere coetus | |
| auxerit et tenui conscendens aethera penna | 50 |
| caeruleis sua tecta super uolitauerit alis, | |
| hanc pro purpureo poenam scelerata capillo | |
| pro patria soluens excisa et funditus urbe. | |
| complures illam magni, Messalla, poetae | |
| (nam uerum fateamur: amat Polyhymnia uerum) | 55 |
| longe alia perhibent mutatam membra figura | |
| Scyllaeum monstro saxum infestasse uoraci; | |
| illam esse aerumnis quam saepe legamus Vlixi | |
| candida succinctam latrantibus inguina monstris | |
| Dulichias uexasse rates et gurgite in alto | 60 |
| deprensos nautas canibus lacerasse marinis. | |
| sed neque Maeoniae patiuntur credere chartae | |
| nec †malus istorum† dubiis erroribus auctor. | |
| namque alias alii uulgo finxere puellas | |
| quae Colophoniaco Scyllae dicantur Homero. | 65 |
| ipse Crataein ait matrem, sed siue Crataeis, | |
| siue illam monstro generauit Echidna biformi, | |
| siue necutra parens atque hoc in carmine toto | |
| inguinis est uitium et ueneris descripta libido; | |
| siue etiam iactis speciem mutata uenenis | 70 |
| infelix uirgo (quid enim commiserat illa?); | |
| siue pater timidam †saeua† complexus harena | |
| coniugium castae uiolauerat Amphitrites, | |
| at tamen exegit longo post tempore poenas, | |
| ut, cum cura sui ueheretur coniugis alto, | 75 |
| ipsa trucem multo misceret sanguine pontum | |
| * * * | 76a |
| seu uero, ut perhibent, forma cum uinceret omnis | 77 |
| et cupidos quaestu passim popularet amantes, | |
| horribilis circum uidit se existere formas, | 80 |
| piscibus et canibusque malis uallata repente est | 79 |
| (heu quotiens mirata nouos expalluit artus | 81 |
| ipsa suos, quotiens heu pertimuit latratus), | |
| ausa quod est mulier numen fraudare deorum | |
| et dictam Veneri †notorum uertere poenam, | |
| quam mala multiplici iuuenum consaepta caterua | 85 |
| †dixerat† atque modo meretrix uulgata ferarum | |
| (infamem tali merito rumore fuisse | |
| docta Palaepaphiae testatur uoce Pachynus): | |
| quidquid et ut quisque est tali de clade locutus, | |
| †omnia sim†: potius liceat notescere cirin | 90 |
| atque unam ex multis Scyllam non esse puellis. | |
| quare, quae cantus meditanti mittere †cocos | |
| magna mihi cupido tribuistis praemia, diuae | |
| Pierides, quarum castos †altaria† postis | |
| munere saepe meo inficiunt foribusque hyacinthi | 95 |
| deponunt flores aut suaue rubens narcissus | |
| aut crocus alterna coniungens lilia caltha | |
| sparsaque liminibus floret rosa, nunc age, diuae, | |
| praecipue nostro nunc aspirate labori | |
| atque nouum aeterno praetexite honore uolumen. | 100 |
| sunt Pandioniis uicinae sedibus urbes | |
| Actaeos inter colles et candida Thesei | |
| purpureis late ridentia litora conchis, | |
| quarum non ulli fama concedere digna | |
| stat Megara, Alcathoi quondam murata labore, | 105 |
| Alcathoi Phoebique; deus namque affuit illi, | |
| unde etiam citharae uoces imitatus acutas | |
| saepe lapis recrepat Cyllenia murmura pulsus | |
| et ueterem sonitu Phoebi testatur honorem. | |
| hanc urbem, ante alios qui tum florebat in armis, | 110 |
| fecerat infestam populator remige Minos, | |
| hospitio quod se Nisi Polyidos auito | |
| Carpathium fugiens et flumina Caeratea | |
| texerat. hunc bello repetens Gortynius heros | |
| Attica Cretaea sternebat rura sagitta. | 115 |
| sed neque tum ciues neque tum rex ipse ueretur | |
| infesto ad muros uolitantis agmine turmas | |
| * * * | 117a |
| †dicere† et indomitas uirtute retundere mentes, | 118 |
| responsum quoniam satis est meminisse deorum. | |
| nam capite ab summo regis, mirabile dictu, | 120 |
| †candida caesarie florebant tempora lauro | |
| et roseus medio surgebat uertice crinis, | |
| cuius quam seruata diu natura fuisset, | |
| tam patriam incolumem Nisi regnumque futurum | |
| concordes stabili firmarunt numine Parcae. | 125 |
| ergo omnis caro residebat cura capillo, | |
| aurea sollemni comptum quem fibula ritu | |
| Cecropiae tereti nectebat dente cicadae. | |
| nec uero haec urbis custodia uana fuisset | |
| (nec fuerat), ni Scylla nouo correpta furore, | 130 |
| Scylla, patris miseri patriaeque inuenta sepulcrum, | |
| o nimium cupidis Minoa inhiasset ocellis. | |
| sed malus ille puer, quem nec sua flectere mater | |
| iratum potuit, quem nec pater atque auus idem | |
| Iuppiter (ille etiam Poenos domitare leones | 135 |
| * * * | 135a |
| et ualidas docuit uires mansuescere tigris, | 136 |
| ille etiam diuos, homines—sed dicere magnum est), | |
| idem tum tristis acuebat paruulus iras | |
| Iunonis magnae, cuius periura puella | |
| olim (sed meminere diu periuria diuae) | 140 |
| non ulli licitam uiolauerat inscia sedem, | |
| dum sacris operata deae lasciuit et extra | |
| procedit longe matrum comitumque cateruam, | |
| suspensam gaudens in corpore ludere uestem | |
| et tumidos agitante sinus aquilone relaxans. | 145 |
| necdum etiam castos gustauerat ignis honores, | |
| necdum sollemni lympha perfusa sacerdos | |
| pallentis foliis caput exornarat oliuae, | |
| cum lapsa e manibus fugit pila quoque ea lapsa est | |
| procurrit uirgo. quod uti ne prodita ludo | 150 |
| aureolam gracili soluisses corpore pallam. | |
| omnia quae retinere gradum cursusque morari | |
| possent, o tecum uellem †tua semper† haberes. | |
| non, numquam uiolata manu sacraria diuae | |
| iurando, infelix, nequiquam periurasses. | 155 |
| et, si quis nocuisse tibi periuria credat | |
| * * * | 156a |
| causa pia est: timuit fratri te ostendere Iuno. | 157 |
| at leuis ille deus, cui semper ad ulciscendum | |
| quaeritur ex omni uerborum iniuria dictu, | |
| aurea fulgenti depromens tela pharetra | 160 |
| (heu nimium certo, nimium, †thirintia† missu) | |
| uirginis in tenera defixit acumina mente. | |
| quae simul ut uenis hausit sitientibus ignem | |
| et ualidum penitus concepit in ossa furorem, | |
| saeua uelut gelidis Edonum Bistonis oris | 165 |
| ictaue barbarico Cybeles antistita buxo | |
| infelix uirgo tota bacchatur in urbe, | |
| non storace Idaeo fragrantis cincta capillos, | |
| coccina non teneris pedibus Sicyonia seruans, | |
| non niueo retinens bacata monilia collo. | 170 |
| multum illi incerto trepidant uestigia cursu; | |
| saepe petit patrios ascendere perdita muros | |
| aeriasque facit causam se uisere turris; | |
| saepe etiam tristis uoluens in nocte querelas | |
| sedibus ex altis †caeli speculatur amorem | 175 |
| castraque prospectat crebris lucentia flammis. | |
| nulla colum nouit, carum non respicit aurum, | |
| non arguta sonant tenui psalteria chorda, | |
| non Libyco molles plauduntur pectine telae; | |
| nullus in ore rubor: ubi enim rubor, obstat amori. | 180 |
| atque ubi nulla malis reperit solacia tantis | |
| tabidulamque uidet labi per uiscera mortem, | |
| quo uocat ire dolor, subigunt quo tendere fata, | |
| fertur et horribili praeceps impellitur oestro, | |
| ut patris, a demens, crinem de uertice †serum | 185 |
| furtiue arguto detonsum mitteret hosti. | |
| namque haec condicio miserae proponitur una, | |
| siue illa ignorans (quis non bonus omnia malit | |
| credere quam tanti sceleris damnare puellam?)— | |
| heu tamen infelix: quid enim imprudentia prodest? | 190 |
| Nise pater, cui direpta crudeliter urbe | |
| uix erit una super sedes in turribus altis | |
| fessus ubi extructo possis considere nido, | |
| tum quoque auis metuere: dabit tibi filia poenas. | |
| gaudete, o celeres, subnixae nubibus altis, | 195 |
| quae mare, quae uiridis siluas lucosque sonantis | |
| incolitis, gaudete, uagae, gaudete, uolucres, | |
| uosque adeo, humanos mutatae corporis artus, | |
| uos o crudeli fatorum lege, puellae | |
| Dauliades, gaudete: uenit carissima uobis | 200 |
| cognatos augens reges numerumque suorum | |
| ciris et ipse pater. uos, o pulcherrima quondam | |
| corpora, caeruleas praeuertite in aethera nubes, | |
| qua nouus ad superum sedes haliaeetos et qua | |
| candida concessos ascendat ciris honores. | 205 |
| iamque adeo dulci deuinctus lumina somno | |
| Nisus erat uigilumque procul custodia primis | |
| excubias foribus studio iactabat inani, | |
| cum furtim tacito descendens Scylla cubili | |
| auribus arrectis nocturna silentia temptat | 210 |
| et pressis tenuem singultibus aera captat. | |
| tum suspensa leuans digitis uestigia primis | |
| egreditur ferroque manus armata bidenti | |
| auolat: at demptae subita in formidine uires. | |
| caeruleas sua furta prius testatur ad umbras; | 215 |
| nam qua se ad patrium tendebat semita limen, | |
| uestibulo in thalami paulum remoratur et alte | |
| suspicit ad clari nictantia sidera mundi, | |
| non accepta piis promittens munera diuis. | |
| quam simul Ogygii Phoenicis filia Carme | 220 |
| surgere sensit anus, sonitum nam fecerat illi | |
| marmoreo aeratus stridens in limine cardo, | |
| corripit extemplo fessam languore puellam | |
| et simul 'o nobis sacrum caput' inquit 'alumna, | |
| non tibi nequiquam uiridis per uiscera pallor | 225 |
| aegroto tenuis suffundit sanguine uenas, | |
| nec leuis hoc faceret, neque enim pote, cura subegit, | |
| aut fallor: quod ut o potius, Rhamnusia, fallar. | |
| nam qua te causa nec dulcis pocula Bacchi | |
| nec grauidos Cereris dicam contingere fetus; | 230 |
| qua causa ad patrium solam uigilare cubile, | |
| tempore quo fessas mortalia pectora curas, | |
| quo rapidos etiam requiescunt flumina cursus? | |
| dic age nunc miserae saltem, quod saepe petenti | |
| iurabas nihil esse mihi, cur maesta parentis | 235 |
| formosos circum uirgo remorere capillos. | |
| ei mihi, ne furor ille tuos inuaserit artus, | |
| ille Arabae Myrrhae quondam qui cepit ocellos, | |
| ut scelere infando (quod nec sinat Adrastea) | |
| laedere utrumque uno studeas errore parentem. | 240 |
| quod si alio quouis animi iactaris amore | |
| (nam te iactari, non est Amathusia nostri | |
| tam rudis ut nullo possim cognoscere signo), | |
| si concessus amor noto te macerat igni, | |
| per tibi Dictynae praesentia numina iuro, | 245 |
| prima deum dulcem mihi quae te donat alumnam, | |
| omnia me potius digna atque indigna laborum | |
| milia uisuram, quam te tam tristibus istis | |
| sordibus et senio patiar tabescere tali.' | |
| haec loquitur mollique ut se uelauit amictu | 250 |
| frigidulam iniecta circumdat ueste puellam, | |
| quae prius in tenui steterat succincta crocota. | |
| dulcia deinde genis rorantibus oscula figens | |
| persequitur miserae causas exquirere tabis. | |
| nec tamen ante ullas patitur sibi reddere uoces, | 255 |
| marmoreum tremebunda pedem quam rettulit intra. | |
| illa autem 'quid . . . me' inquit, 'nutricula, torques? | |
| quid tantum properas nostros nouisse furores? | |
| non ego consueto mortalibus uror amore, | |
| nec mihi notorum deflectunt lumina uultus, | 260 |
| nec genitor cordi est: ultro namque odimus omnis. | |
| nil amat hic animus, nutrix, quod oportet amari, | |
| in quo falsa tamen lateat pietatis imago, | |
| sed media ex acie, mediis ex hostibus—eheu, | |
| quid dicam quoue aegra malum hoc exordiar ore? | 265 |
| dicam equidem, quoniam tu nunc non dicere, nutrix, | |
| non sinis: extremum hoc munus morientis habeto. | |
| ille, uides, nostris qui moenibus assidet hostis, | |
| quem pater ipse deum sceptri donauit honore, | |
| cui Parcae tribuere nec ullo uulnere laedi | 270 |
| (dicendum est, frustra circumuehor omnia uerbis), | |
| ille mea, ille idem oppugnat praecordia Minos. | |
| quod per te diuum crebros obtestor amores | |
| perque tuum memori sanctum mihi pectus alumnae, | |
| ut me, si seruare potes, nec perdere malis, | 275 |
| sin autem optatae spes est incisa salutis, | |
| nec mihi quam merui inuideas, nutricula, mortem. | |
| nam nisi te nobis malus, o malus, optima Carme, | |
| ante in conspectum casusue deusue tulisset, | |
| aut ferro hoc' (aperit ferrum quod ueste latebat) | 280 |
| 'purpureum patris dempsissem uertice crinem, | |
| aut mihi praesenti peperissem uulnere letum.' | |
| uix haec ediderat, cum clade exterrita tristi | |
| insontes multo deturpat puluere crinis | |
| et grauiter questu Carme complorat anili: | 285 |
| 'o mihi nunc iterum crudelis reddite Minos, | |
| o iterum nostrae Minos inimice senectae, | |
| †semper aut† olim natae te propter eundem | |
| aut amor insanae luctum portauit alumnae. | |
| tene ego tam longe capta atque auecta nequiui, | 290 |
| tam graue seruitium, tam duros passa labores, | |
| effugere, o bis iam exitium crudele meorum? | |
| iam iam nec nobis aequo senioribus ullum, | |
| uiuere uti cupiam, uiuit genus. ut quid ego amens | |
| te erepta, o Britomarti, mei spes una sepulcri, | 295 |
| te, Britomarti, diem potui producere uitae? | |
| atque utinam celeri nec tantum grata Dianae | |
| uenatus esses uirgo sectata uirorum, | |
| Cnosia nec Partho contendens spicula cornu | |
| Dictaeas ageres ad gramina nota capellas. | 300 |
| numquam tam obnixe fugiens Minois amores | |
| praeceps aerii specula de montis iisses, | |
| unde alii fugisse ferunt et numen Aphaeae | |
| uirginis assignant, alii, quo notior esses, | |
| Dictynam dixere tuo de nomine Lunam. | 305 |
| sint haec uera uelim: mihi certe, nata, peristi; | |
| numquam ego te summo uolitantem uertice . . . | |
| Hyrcanos inter comites agmenque ferarum | |
| conspiciam nec te redeuntem amplexa tenebo. | |
| uerum haec tum non sic grauia atque indigna fuere, | 310 |
| tum, mea alumna, tui cum spes integra maneret, | |
| nam uox ista meas nondum uiolauerat auris. | |
| tene etiam fortuna mihi crudelis ademit, | |
| tene, o sola meae uiuendi causa senectae? | |
| saepe tuo dulci nequiquam capta sopore, | 315 |
| cum premeret natura, mori me uelle negaui, | |
| ut tibi Corycio glomerarem flammea luto. | |
| quo nunc me, infelix, aut quae me fata reseruant? | |
| an nescis, qua lege patris de uertice summo | |
| edita candentis praetexat purpura canos, | 320 |
| quae tenui patriae spes sit suspensa capillo? | |
| si nescis, aliquam possum sperare salutem, | |
| inscia quandoquidem scelus es conata nefandum; | |
| sin est quod metuo, per te, mea alumna, tuumque | |
| expertum multis miserae mihi rebus amorem, | 325 |
| †perdere seua precor per flumina elithie | |
| ne tantum in facinus tam nulla mente feraris. | |
| non ego te incepto, fieri quod non pote, conor | |
| flectere amore, nec est cum dis contendere nostrum, | |
| sed patris incolumi potius denubere regno | 330 |
| atque aliquos tamen esse uelis tibi, alumna, penates; | |
| hoc unum exilio docta atque experta monebo. | |
| quod si non ulla poteris ratione parentem | |
| flectere (sed poteris: quid enim non unica possis?), | |
| tum potius tandem ista, pio cum iure licebit, | 335 |
| cum facti causam tempusque doloris habebis, | |
| tum potius conata tua atque incepta referto, | |
| meque deosque tibi comites, mea alumna, futuros | |
| polliceor: nihil est, quod texitur ordine, longum.' | |
| his ubi sollicitos animi releuauerat aestus | 340 |
| uocibus et blanda pectus spe mulserat aegrum, | |
| paulatim tremebunda genis obducere uestem | |
| uirginis et placidam tenebris captare quietem, | |
| inuerso bibulum restinguens lumen oliuo, | |
| incipit ad crebrosque insani pectoris ictus | 345 |
| ferre manum, assiduis mulcens praecordia palmis. | |
| noctem illam sic maesta super marcentis alumnae | |
| frigidulos cubito subnixa pependit ocellos. | |
| postera lux ubi laeta diem mortalibus almum | |
| et gelida uenientem ignem quatiebat ab Oeta, | 350 |
| quem pauidae alternis fugitant optantque puellae | |
| (Hesperium uitant, optant ardescere Eoum), | |
| praeceptis paret uirgo nutricis et omnis | |
| undique conquirit nubendi sedula causas. | |
| temptantur patriae submissis uocibus aures | 355 |
| laudanturque bonae pacis bona; multus inepto | |
| uirginis insolitae sermo nouus errat in ore: | |
| nunc tremere instantis belli certamina dicit | |
| communemque timere deum; nunc regis amicis | |
| (namque ipsi uerita est) toruum flet maesta parentem, | 360 |
| cum Ioue communis qui nolit habere nepotes. | |
| nunc etiam conficta dolo mendacia turpi | |
| inuenit et diuum terret formidine ciuis; | |
| nunc alia ex aliis (nec desunt) omina quaerit; | |
| quin etiam castos ausa est corrumpere uates, | 365 |
| ut, cum caesa pio cecidisset uictima ferro, | |
| essent qui generum Minoa auctoribus extis | |
| iungere et ancipitis suaderent tollere pugnas. | |
| at nutrix patula componens sulpura testa | |
| narcissum casiamque herbas incendit olentis | 370 |
| terque nouena ligans triplici diuersa colore | |
| fila 'ter in gremium mecum' inquit 'despue, uirgo, | |
| despue ter, uirgo: numero deus impare gaudet.' | |
| inde mago geminata Ioui †frigidula† sacra, | |
| sacra nec Idaeis anubus nec cognita Grais, | 375 |
| pergit Amyclaeo spargens altaria thallo | |
| regis Iolciacis animum defigere uotis. | |
| uerum ubi nulla mouet stabilem fallacia Nisum, | |
| nec possunt homines nec possunt flectere diui | |
| (tanta est in paruo fiducia crine cauendi), | 380 |
| rursus ad inceptum sociam se adiungit alumnae | |
| purpureumque parat rursus tondere capillum, | |
| tam longo quod iam captat succurrere amori, | |
| non minus illa tamen reuehi quod moenia Cretae | |
| gaudeat: et cineri patria est iucunda sepulto. | 385 |
| ergo iterum capiti Scylla est inimica paterno: | |
| tum coma Sidonio florens deciditur ostro, | |
| tum capitur Megara et diuum responsa probantur, | |
| tum suspensa nouo ritu de nauibus altis | |
| per mare caeruleum trahitur Niseia uirgo. | 390 |
| complures illam nymphae mirantur in undis, | |
| miratur pater Oceanus et candida Tethys | |
| et cupidas secum rapiens Galatea sorores, | |
| illa etiam iunctis magnum quae piscibus aequor | |
| et glauco bipedum curru metitur equorum | 395 |
| Leucothea paruusque dea cum matre Palaemon, | |
| illi etiam alternas sortiti uiuere luces, | |
| cara Iouis suboles, magnum Iouis incrementum, | |
| Tyndaridae niueos mirantur uirginis artus. | |
| has adeo uoces atque haec lamenta per auras | 400 |
| fluctibus in mediis questu uoluebat inani, | |
| ad caelum infelix ardentia lumina tendens, | |
| lumina, nam teneras arcebant uincula palmas: | |
| 'supprimite o paulum turbati flamina uenti, | |
| dum queror et diuos (quamquam nil testibus illis | 405 |
| profeci) extrema moriens tamen alloquor hora. | |
| uos ego, uos adeo, uenti, testabor, et aurae, | |
| uos †o numantana† si qui de gente uenitis, | |
| cernitis? illa ego sum cognato sanguine uobis | |
| Scylla (quod o salua liceat te dicere, Procne), | 410 |
| illa ego sum Nisi pollentis filia quondam, | |
| certatim ex omni petiit quam Graecia regno | |
| qua curuus terras amplectitur Hellespontus; | |
| illa ego sum, Minos, sacrato foedere coniunx | |
| dicta tibi: tamen haec, etsi non accipis, audis. | 415 |
| uinctane tam magni tranabo gurgitis undas? | |
| uincta tot assiduas pendebo ex ordine luces? | |
| non equidem me alio possum contendere dignam | |
| supplicio, quae sic patriam carosque penates | |
| hostibus immitique addixi ignara tyranno. | 420 |
| uerum istaec, Minos, illos scelerata putaui, | |
| si nostra ante aliqui nudasset foedera casus, | |
| facturos, quorum direptis moenibus urbis | |
| o ego crudelis flamma delubra petiui. | |
| te uero uictore prius uel sidera cursus | 425 |
| mutatura suos quam te mihi talia captae | |
| facturum metui. iam iam scelus omnia uicit. | |
| tene ego plus patrio dilexi perdita regno? | |
| tene ego? nec mirum: uultu decepta puella | |
| ut uidi, ut perii, ut me malus abstulit error. | 430 |
| non equidem ex isto speraui corpore posse | |
| tale malum nasci †forma uel sidera fallar. | |
| me non deliciis commouit regia diues, | |
| curalio fragili aut electro lacrimoso, | |
| me non florentes aequali corpore nymphae, | 435 |
| non metus impendens potuit retinere deorum: | |
| omnia uicit amor: quid enim non uinceret ille? | |
| non mihi iam pingui sudabunt tempora myrrha, | |
| pronuba nec castos accendet pinus odores, | |
| non Libys Assyrio sternetur lectulus ostro— | 440 |
| parua queror: ne me illa quidem communis alumna | |
| omnibus iniecta tellus tumulabit harena. | |
| mene inter matres ancillarique maritas, | |
| mene alias inter famularum munere fungi, | |
| coniugis atque tuae, quaecumque erit illa, beatae | 445 |
| non licuit grauidos penso deuoluere fusos? | |
| at belli saltem captiuam lege necasses. | |
| iam tandem casus hominum, iam respice, Minos. | 454 |
| sit satis hoc, tantum Scyllam uidisse malorum. | 455 |
| uel fato fuerit nobis haec debita pestis, | |
| uel casu incerto, merita uel denique culpa: | |
| omnia nam potius quam te fecisse putabo.' | |
| labitur interea resoluta ab litore classis, | |
| magna repentino sinuantur lintea coro, | 460 |
| flectitur in uiridi remus sale, languida fessae | |
| uirginis in cursu moritur querimonia longo. | |
| deserit angustis inclusum faucibus Isthmon | |
| Cypselidae et magni florentia regna, Corinthum; | |
| praeterit abruptas Scironis protinus arces | 465 |
| infestumque suis dirae testudinis exit | |
| spelaeum multoque cruentas hospite cautes. | |
| iamque adeo tutum longe Piraeea cernit | |
| et notas, eheu frustra, respectat Athenas; | |
| iam procul e fluctu Salaminia respicit arua | 470 |
| florentisque uidet iam Cycladas: hinc sinus illi | |
| Sunius, hinc statio contra patet Hermionaea. | |
| linquitur ante alias longe gratissima Delos | |
| Nereidum matri et Neptuno Aegaeo; | |
| prospicit incinctam spumanti litore Cythnum | 475 |
| marmoreamque Paron uiridemque adlapsa Donysam | |
| †aeginamque simul salutiferamque Seriphum. | |
| iam fessae tandem fugiunt de corpore uires | 448 |
| et caput inflexa lentum ceruice recumbit, | |
| marmorea adductis liuescunt bracchia nodis. | 450 |
| aequoreae pristes, immania corpora ponti, | |
| undique conueniunt et glauco in gurgite circum | |
| uerbere caudarum atque oris minitantur hiatu. | |
| fertur et incertis iactatur ad omnia uentis, | 478 |
| cumba uelut magnas sequitur cum paruula classis | |
| Afer et hiberno bacchatur in aequore turbo, | 480 |
| donec tale decus formae uexarier undis | |
| non tulit ac miseros mutauit uirginis artus | |
| caeruleo pollens coniunx Neptunia regno. | |
| sed tamen †aeternam† squamis uestire puellam | |
| infidosque inter teneram committere pisces | 485 |
| non statuit (nimium est auidum pecus Amphitrites): | |
| aeriis potius sublimem sustulit alis, | |
| esset ut in terris facti de nomine ciris, | |
| ciris Amyclaeo formosior ansere Ledae. | |
| hic uelut in niueo tenera est cum primitus ouo | 490 |
| effigies animantis et internodia membris | |
| imperfecta nouo fluitant concreta calore, | |
| sic liquido Scyllae circumfusum aequore corpus | |
| semiferi incertis etiam nunc partibus artus | |
| undique mutabant atque undique mutabantur. | 495 |
| oris honos primum et multis optata labella | |
| et patulae frontis species concrescere in unum | |
| coepere et gracili mentum producere rostro; | |
| tum, qua se medium capitis discrimen agebat, | |
| ecce repente uelut patrios imitatus honores | 500 |
| puniceam concussit apex in uertice cristam; | |
| at mollis uarios intexens pluma colores | |
| marmoreum uolucri uestiuit tegmine corpus | |
| lentaque perpetuas fuderunt bracchia pennas; | |
| inde alias partes minioque infecta rubenti | 505 |
| crura noua macies obduxit squalida pelli | |
| et pedibus teneris unguis affixit acutos. | |
| et tamen hoc demum miserae succurrere pacto | |
| uix fuerat placida Neptuni coniuge dignum. | |
| numquam illam post haec oculi uidere suorum | 510 |
| purpureas flauo retinentem uertice uittas, | |
| non thalamus Syrio fragrans accepit amomo, | |
| nullae illam sedes: quid enim cum sedibus illi? | |
| quae simul ut sese cano de gurgite uelox | |
| cum sonitu ad caelum stridentibus extulit alis | 515 |
| et multum late dispersit in aequora rorem, | |
| infelix uirgo nequiquam a morte recepta | |
| incultum solis in rupibus exigit aeuum, | |
| rupibus et scopulis et litoribus desertis. | |
| nec tamen hoc ipsum poena sine: namque deum rex, | 520 |
| omnia qui imperio terrarum milia uersat, | |
| commotus talem ad superos uolitare puellam, | |
| cum pater extinctus caeca sub nocte lateret, | |
| illi pro pietate sua (nam saepe rubentis | |
| sanguine taurorum supplex resperserat aras, | 525 |
| saepe deum largo decorarat munere sedes) | |
| reddidit optatam mutato corpore uitam | |
| fecitque in terris haliaeetos ales ut esset: | |
| quippe aquilis semper gaudet deus ille coruscis. | |
| huic uero miserae, quoniam damnata deorum | 530 |
| iudicio natique et coniugis ante fuisset, | |
| infesti apposuit odium crudele parentis. | |
| namque ut in aetherio signorum limite praestans, | |
| unum quem duplici stellarunt sidere diui, | |
| Scorpios alternis clarum fugat Oriona, | 535 |
| sic inter sese tristis haliaeetos iras | |
| et ciris memori seruant ad saecula fato. | |
| quacumque illa leuem fugiens secat aethera pennis, | |
| ecce inimicus atrox magno stridore per auras | |
| insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras, | 540 |
| illa leuem fugiens raptim secat aethera pennis. |