| IN SENATV CONTRA | |
| L. PISONEM | |
| Haec oratio dicta est Cn. Pompeio Magno ii M. | 1.1 |
| Crasso ii coss. ante paucos dies quam Cn. Pompeius | |
| ludos faceret quibus theatrum a se factum dedicavit. Hoc | |
| intellegi ex ipsius Ciceronis verbis potest quae in hac ora- | |
| tione posuit. Dixit enim sic: 'Instant post hominum me- | 5 |
| moriam apparatissimi magnificentissimique ludi.' | |
| * * * quidem posuit hanc inter eas orationes quas dixit | |
| Cicero L. Domitio Appio Claudio coss. ultimam. Sed ut ego | |
| ab eo dissentiam facit primum quod Piso reversus est ex pro- | |
| vincia Pompeio et Crasso consulibus, Gabinius Domitio et | 10 |
| Appio: hanc autem orationem dictam ante Gabini reditum | |
| ex ipsa manifestum est. Deinde magis quidem naturale | |
| est ut Piso recenti reditu invectus sit in Ciceronem | |
| responderitque insectationi eius qua revocatus erat ex | |
| provincia quam post anni intervallum. Apparet autem | 15 |
| Ciceronem respondisse Pisoni. In summa, cum dicat in | |
| ipsa oratione Cicero instare magnificentissimos apparatissi- | |
| mosque ludos, non video quo modo hoc magis Domitio et | |
| Appio coss. dictum sit, quibus consulibus nulli notabiliores | |
| ludi fuerunt, quam Pompeio et Crasso, quo anno Pompeius | 20 |
| exquisitissimis magnificentissimisque omnis generis ludis | |
| theatrum dedicavit. | |
| Argumentum orationis huius breve admodum est. Nam | 2.1 |
| cum revocati essent ex provinciis Piso et Gabinius sententia | |
| Ciceronis quam dixerat de provinciis consularibus Lentulo | |
| et Philippo consulibus, reversus in civitatem Piso de | |
| insectatione Ciceronis in senatu conquestus est et in eum | 5 |
| invectus, fiducia maxime Caesaris generi qui tum Gallias | |
| obtinebat. Pisoni Cicero respondit hac oratione. | |
| ENARRATIO | |
| CIRCA VERS. A PRIMO * * * | |
| 'Quod minimum specimen in te ingeni? Ingeni | 10 |
| autem? immo ingenui hominis ac liberi: qui colore | |
| ipso patriam aspernaris, oratione genus, moribus | |
| nomen.' | |
| Tametsi haec oratio sic inscribitur: In L. Pisonem; | |
| tamen non puto vos ignorare hunc Pisonem ex ea familia | 15 |
| esse quae Frugi appellata sit: et ideo dicit aspernari eum | |
| moribus nomen. | |
| CIRCA VERS. LXXX | |
| 'Hoc non ad contemnendam Placentiam pertinet | 19 |
| unde se is ortum gloriari solet: neque enim hoc | 20 |
| mea natura fert, nec municipi, praesertim de me | |
| optime meriti, dignitas patitur.' | |
| Magnopere me haesitare confiteor quid sit qua re Cicero | |
| Placentiam municipium esse dicat. Video enim in annali- | |
| bus eorum qui Punicum bellum secundum scripserunt tradi | 25 |
| Placentiam coloniam deductam pridie Kal. Iun. primo | |
| anno eius belli, <P.> Cornelio Scipione, patre Africani prioris, | |
| Ti. Sempronio Longo coss. Neque illud dici potest, sic | |
| eam coloniam esse deductam quemadmodum post plures | |
| aetates Cn. Pompeius Strabo, pater Cn. Pompei Magni, | 30 |
| Transpadanas colonias deduxerit. Pompeius enim non | 3.1 |
| novis colonis eas constituit sed veteribus incolis manenti- | |
| bus ius dedit Latii, ut possent habere ius quod ceterae | |
| Latinae coloniae, id est ut petendo magistratus civitatem | |
| Romanam adipiscerentur. Placentiam autem sex milia | 5 |
| hominum novi coloni deducti sunt, in quibus equites | |
| ducenti. Deducendi fuit causa ut opponerentur Gallis | |
| qui eam partem Italiae tenebant. Deduxerunt iii viri | |
| P. Cornelius Asina, P. Papirius Maso, Cn. Cornelius Scipio. | |
| Eamque coloniam liii * * * deductam esse invenimus: | 10 |
| deducta est autem Latina. Duo porro genera earum colo- | |
| niarum quae a populo Romano deductae sunt fuerunt, ut | |
| Quiritium aliae, aliae Latinorum essent. De se autem | |
| optime meritos Placentinos ait, quod illi quoque honora- | |
| tissima decreta erga Ciceronem fecerunt certaveruntque in | 15 |
| ea re cum tota Italia, cum de reditu eius actum est. | |
| PAVLO POST | |
| 'de avo Pisonis materno: | 18 |
| Hic cum a domo <profectus> Placentiae forte | |
| consedisset pauci<s post annis> in eam civitatem— | 20 |
| nam tum erat * * * —ascendit. Prius enim | |
| Gallus, dein Gallica<nus>, extremo Placentinus | |
| haberi <coeptus> est.' | |
| Hoc quod dicit civitatem fuisse <Placentiam>, ab eadem | 4.1 |
| persuasione ponit municipium fuisse. Avum autem <mater- | |
| num> Pisonis primo Gallum fuisse ideo ait quod venisse | |
| eum in Italiam dicit trans Alpis, <dein Gallicanum,> quod in | |
| Italia consederit, Placenti<num denique>, postquam adscitus | 5 |
| sit a Placenti<nis. Sed Pisonis> avus multo post ea tempora | |
| fuit quibus Placentia colonia est deducta. | |
| CIRCA VERS. A PRIMO * * * | |
| 'Lautiorem * * * pater tuus socerum quam | 9 |
| C. Piso * * * in illo luctu meo. Ei enim | 10 |
| filiam meam collocavi quem ego, <si mihi> potestas | |
| tum omnium fuisset, unum potissimum dele- | |
| gissem.' | |
| Quis fuerit socer Pisonis patris ipse supra dixit his | |
| verbis: | 15 |
| 'Insuber quidam fuit, idem mercator et praeco: | |
| is cum Romam cum filia venisset, adulescentem | |
| nobilem, Caesonini hominis furacissimi filium, | |
| ausus est appellare, <eique> filiam collocavit. Cal- | |
| ventium aiunt eum appellatum.' | 20 |
| Ipsius Pisonis contra quem haec oratio est socerum | |
| Rutilium Nudum Fenestella tradit. Cicero filiam post | |
| mortem Pisonis generi P. Lentulo collocavit, apud quem | |
| illa ex partu decessit. | |
| CIR. VER. A PRIMO CCLXX | |
| Ego in C. Rabirio perduellio<nis reo> xxxx annis | 5.2 |
| ante me consulem interpositam senatus auctoritatem sustinui | |
| contra invidiam atque defendi. | |
| Possit aliquis credere <errare> Ciceronem, quod dicat | 5 |
| quadraginta annis factum esse <ut> ex S. C. <arma ad>versus | |
| L. Appuleium Saturninum tribunum plebis sumerentur. | |
| C. enim Mario L. <Valerio> coss. id senatum decre<visse, qui> | |
| coss. <annis> ante consulatum Ciceronis xxxvii <fuerint>. Sed | |
| hic non subtilis computatio annorum facta est verum sum- | 10 |
| matim tempus comprehensum est, ut proinde <debeamus> | |
| accipere ac si dixerit: prope xxxx annis. Haec consuetudo | |
| in ipsis <orationibus est>: itaque idem Cicero in ea quoque | |
| quam habuit in Catilinam in senatu, †ait * * * octavus deci- | |
| mus dies esset postea quam factum <est> senatus consultum | 15 |
| ut viderent consules ne quid res publica detrimenti caperet, | |
| dixit vicesimum diem habere <se> S. C. tamquam <in vagina | |
| reconditum>. | |
| CIR. VERS. A PRIMO CCC | |
| 'Ego cum in contione abiens magistratu | 20 |
| dicere a tribuno plebis prohiberer quae consti- | 6.1 |
| tueram, cum is mihi tantum modo iurare permit- | |
| teret, sine ulla dubitatione iuravi rem p. atque | |
| hanc urbem mea unius opera esse salvam.' | |
| Diximus iam antea a Q. Metello Nepote tr. pl. Cicero- | 5 |
| nem consulatu abeuntem prohibitum esse contionari de | |
| rebus quas in eo magistratu gessit. | |
| CIR. VER. A PRIMO CCCXX | |
| dicit de ludis Compitaliciis: | 9 |
| 'Quos Q. Metellus—facio iniuriam fortis- | 10 |
| simo viro mortuo, qui illum cuius paucos pares | |
| haec civitas tulit cum hac importuna belua con- | |
| feram—, sed ille designatus consul, cum quidam | |
| tr. pl. suo auxilio magistros ludos contra S. C. | |
| facere iussisset, privatus fieri vetuit.—Tu cum | 15 |
| in Kal. Ian. Compitaliorum dies incidisset, Sex. | |
| Clodium, qui numquam ante praetextatus <fuisset>, | |
| ludos facere et praetextatum volitare passus <es>.' | |
| L. Iulio C. Marcio consulibus quos et ipse Cicero supra | |
| memoravit senatus consulto collegia sublata sunt quae | 20 |
| adversus rem publicam videbantur esse <constituta>. Sole- | |
| bant autem magistri collegiorum ludos facere, sicut magistri | |
| vicorum faciebant, Compitalicios praetextati, qui ludi subla- | |
| tis collegiis discussi sunt. Post vi deinde annos quam | |
| sublata erant P. Clodius tr. pl. lege lata restituit collegia. | 25 |
| Invidiam ergo et crimen restitutorum confert in Pisonem, | |
| quod, cum consul esset, passus sit ante quam lex ferretur | 7.1 |
| facere <Kal. Ianuar.> praetextatum ludos Sex. Clodium. Is | |
| fuit familiarissimus Clodii et operarum Clodianarum dux, | |
| quo auctore postea illato ab eis corpore Clodii curia cum | |
| eo incensa est. Quos ludos tunc quoque fieri prohibere | 5 |
| temptavit L. Ninnius tr. pl. Ante biennium autem quam | |
| restituerentur collegia, Q. Metellus Celer consul designatus | |
| magistros vicorum ludos Compitalicios facere prohibuerat, | |
| ut Cicero tradit, quamvis auctore tribuno plebis fierent | |
| ludi; cuius tribuni nomen adhuc non inveni. | 10 |
| PAVLO POST | |
| 'Ergo his fundamentis positis consulatus | 12 |
| tui, triduo post, inspectante te et tacente, a fatali | |
| portento prodigioque rei publicae lex Aelia et | |
| Fufia eversa est, propugnacula murique tranquil- | 15 |
| litatis atque oti; collegia non ea solum quae | |
| senatus sustulerat restituta, sed innumerabilia | |
| quaedam ex omni faece urbis ac servitio conci- | |
| tata. Ab eodem homine in stupris inauditis ne- | |
| fariisque versato vetus illa magistra pudoris et | 20 |
| modestiae censura sublata est.' | |
| Diximus L. Pisone A. Gabinio coss. P. Clodium tr. pl. | |
| quattuor leges perniciosas populo Romano tulisse: anno- | |
| nariam, de qua Cicero mentionem hoc loco non facit—fuit | |
| enim summe popularis—ut frumentum populo quod antea | 25 |
| senis aeris ac trientibus in singulos modios dabatur gratis | |
| daretur: alteram ne quis per eos dies quibus cum populo | |
| agi liceret de caelo servaret; propter quam rogationem ait | |
| legem Aeliam et Fufiam, propugnacula et muros tranquilli- | 8.1 |
| tatis atque otii, eversam esse;—obnuntiatio enim qua perni- | |
| ciosis legibus resistebatur, quam Aelia lex confirmaverat, | |
| erat sublata—: tertiam de collegiis restituendis novisque | |
| instituendis, quae ait ex servitiorum faece constituta: | 5 |
| quartam ne quem censores in senatu legendo praeterirent, | |
| neve qua ignominia afficerent, nisi qui apud eos accusatus | |
| et utriusque censoris sententia damnatus esset. Hac ergo | |
| eius lege censuram, quae magistra pudoris et modestiae est, | |
| sublatam ait. | 10 |
| PAVLO POST | |
| 'Persequere continentis his funeribus | 12 |
| dies. Pro Aurelio tribunali ne conivente quidem | |
| te, quod ipsum esset scelus, sed etiam hilarioribus | |
| oculis quam solitus eras intuente, dilectus servo- | 15 |
| rum habebatur ab eo qui nihil sibi umquam nec | |
| facere nec pati turpe duxit.' | |
| Profecto intellegitis P. Clodium significari. | |
| CIR. VER. A PRIMO <DC> | |
| dicit de Castoris templo: | 20 |
| 'Id autem templum sublato aditu, revolsis | |
| gradibus, a coniuratorum reliquiis atque a Cati- | |
| linae praevaricatore quondam, tum ultore, armis | |
| teneretur.' | |
| Catilinam lege repetundarum absolutum esse accusante | 25 |
| P. Clodio iam supra dictum est. | |
| STATIM | |
| 'Cum equites Romani relegarentur, viri boni | 9.2 |
| lapidibus e foro pellerentur.' | |
| L. Lamiam a Gabinio consule edicto relegatum esse iam | |
| diximus. | 5 |
| CIR. VER. A PRIMO DCXX | |
| 'Seplasia me <hercule>, te ut primum aspexit, | 7 |
| Campanum consulem repudiavit.' | |
| Dictum est in dissuasione legis agrariae apud populum | |
| plateam esse Capuae quae Seplasia appellatur, in qua un- | 10 |
| guentarii negotiari sint soliti. Ergo eos quoque qui in ea | |
| platea negotiarentur dicit invitos Pisonem vidisse, cum | |
| Capuam consul venit, quod eos a quibus ipse expulsus | |
| erat adiuvisset. | |
| CIR. VER. A PRIMO DCXL | |
| 'Ecquod in hac urbe maius umquam in- | 16 |
| cendium fuit cui non consul subveniret? At tu | |
| illo ipso tempore apud socrum tuam cuius do- | |
| mum ad meam exhauriendam patefeceras sedebas.' | |
| Post profectionem ex urbe Ciceronis bona eius P. Clo- | 20 |
| dius publicavit; postquam direpta sunt omnia quae aut in | |
| domo aut in villis fuerunt, et ex eis ad ipsos consules lata | |
| complura, domus direpta primum, deinde inflammata ac | |
| diruta est. Socrus Pisonis quae fuerit invenire non potui, | |
| videlicet quod auctores rerum non perinde in domibus ac | 10.1 |
| familiis feminarum, nisi illustrium, ac virorum nomina tra- | |
| diderunt. | |
| PAVLO POST | |
| 'Ac ne tum quidem emersisti, lutulente | 5 |
| Caesonine, e miserrimis naturae sordibus cum | |
| experrecta tandem virtus celeriter et verum ami- | |
| cum et optime meritum civem et suum pristinum | |
| morem requisivit.' | |
| Profecto Cn. Pompeium significari intellegitis. | 10 |
| CIR. VER. A PRIMO DCCC | |
| 'De me cum omnes magistratus promul- | 12 |
| gassent praeter unum praetorem a quo non fuit | |
| postulandum, fratrem inimici mei, praeterque duos | |
| de lapide emptos tribunos, legem comitiis centu- | 15 |
| riatis tulit P. Lentulus consul.' | |
| Frater ille inimici mei, id est P. Clodi. Ap. Claudius, | |
| sicut iam saepe significavi, tum fuit praetor. Duos tribunos | |
| de quibus ipsis quoque iam diximus, quos de lapide emptos | |
| ait, quia mercede id faciebant, Sex. Atilium Serranum et | 20 |
| Q. Numerium significat. | |
| CIR. MEDIVM | |
| 'Appellatus est hic volturius illius pro- | 23 |
| vinciae, si dis placet, imperator. Ne tum quidem, | |
| Paule noster, tabellas cum laurea Romam mittere | 25 |
| audebas?' | |
| Confido vos intellegere L. Paulum hunc significari qui | |
| fuit pater naturalis Africani posterioris, de Macedoniaque | |
| ultimum et Perse rege triumphavit. Macedoniam autem | 11.1 |
| Piso in quem haec oratio est obtinuit; propter quod Paulum | |
| eum appellat, irridens eum quod ibi rem non prospere | |
| gessit. | |
| CIR. MEDIVM | |
| '<M.> Marcellus qui ter consul fuit summa | 6 |
| <virtute>, pietate, gloria militari, periit in mari: qui | |
| tamen ob virtutem <in> gloria et laude vivit.' | |
| Fortasse quaeratis quem dicat Marcellum. Fuit autem | |
| nepos M. Marcelli eius qui bello Punico secundo Syracusas | 10 |
| vicit et quinque consulatus adeptus est. Hic autem Mar- | |
| cellus de quo Cicero dicit naufragio ad ipsam Africam | |
| periit paulo ante coeptum bellum Punicum tertium. Idem | |
| cum statuas sibi ac patri itemque avo poneret in monu- | |
| mentis avi sui ad Honoris et Virtutis, decore subscripsit: | 15 |
| iii marcelli novies coss. <Fuit enim ipse ter consul,> avus | |
| quinquies, pater semel: itaque neque mentitus est et apud | |
| imperitiores patris sui splendorem auxit. | |
| CIR. VER. A NOV. DCCC<C> | |
| 'Me consequentibus diebus in ea ipsa | 20 |
| domo qua tu me expuleras, quam incenderas, | |
| pontifices, consules, patres conscripti conlocarunt, | |
| mihique, quod antea nemini, pecunia publica aedi- | |
| ficandam domum censuerunt.' | |
| Hoc Cicero oratorio more, non historico, videtur posuisse: | 25 |
| nam multis aetatibus ante Ciceronem nulli id contigisse ve- | |
| rum est, nemini vero umquam antea videamus ne parum | |
| caute dicat. Antiquis enim temporibus pluribus idem con- | |
| tigit; nam <M.> Valerio Maximo, ut Antias tradidit, inter | 12.1 |
| alios honores domus quoque publice aedificata est in Palatio, | |
| cuius exitus quo magis insignis esset in publicum versus | |
| declinaretur, hoc est, extra privatum aperiretur. Varronem | |
| autem tradere M. Valerio, quia Sabinos vicerat, aedes in | 5 |
| Palatio tributas, Iulius Hyginus dicit in libro priore de viris | |
| claris, <et> P. Valerio Volesi filio Publicolae aedium pub<lice | |
| lo>cum sub Veliis, ubi nunc aedis Victoriae est, populum ex | |
| lege quam ipse tulerat concessisse. Tradunt et Antiochi | |
| regis filio obsidi domum publice aedificatam, inter quos | 10 |
| Atticus in annali: quae postea dicitur Lucili poetae fuisse. | |
| Varro quoque in libro iii de vita populi Romani, quo loco | |
| refert quam gratus fuerit erga bene meritos, dicit Mutinae, | |
| quod in Sicilia cum equitatu suo transierat ad nos, civitatem | |
| Romae datam aedesque et pecuniam ex aerario. Videamus | 15 |
| tamen num ideo Cicero dicat sibi, quod antea nulli, domum | |
| pecunia publica ex aerario aedificatam, quia illis aut locus | |
| publice datus sit, aut domus quae non fuerant eorum pro- | |
| pter illos publico sumptu aedificatae: Ciceroni domus quae | |
| fuerat ipisus et diruta atque incensa erat et consecrata pu- | 20 |
| blico sumptu aedificata sit: quod novum et huic primo et | |
| adhuc etiam soli contigit. | |
| CIR. VER. A NOVIS. DCCCXX | |
| 'O stultos Camillos, Curios, Fabricios, Ca- | 24 |
| latinos, Scipiones, Marcellos, Maximos! o amen- | 25 |
| tem Paulum, rusticum Marium, nullius consili | |
| patres horum amborum consulum qui triumpha- | |
| runt!' | |
| Diximus hanc orationem esse dictam Cn. Pompeio | 13.1 |
| Magno ii M. Crasso ii coss. Pompeii pater bello Italico | |
| de Picentibus, M. Crassi pater P. Crassus ante bellum | |
| Italicum de Hispanis triumphavit. | |
| CIR. VER. A NOV. DCLX | |
| 'Eadem cupiditate vir summo ingenio | 6 |
| praeditus, <C.> Cotta, nullo certo hoste <flagravit>. | |
| Eorum neuter triumphavit, quod alteri illum | |
| honorem collega, alteri mors peremit.' | |
| Credo vos quaerere et quis hic Cotta et quis ille collega | 10 |
| Crassi fuerit. Fuit autem C. Cotta orator ille compar | |
| P. Sulpici qui est in dialogis Ciceronis de Oratore scriptis. | |
| Cum decretus illi esset triumphus, mortuus est ante diem | |
| triumphi, cum cicatrix vulneris eius quod ante plures annos | |
| in proelio acceperat rescissa esset repente. L. autem Crasso | 15 |
| collega fuit Q. Scaevola pontifex qui, cum animadverteret | |
| Crasso propter summam eius in re publica potentiam ac | |
| dignitatem senatum in decernendo triumpho gratificari, non | |
| dubitavit rei publicae magis quam collegae habere rationem | |
| ac ne fieret S. C. intercessit. Idem provinciam, cuius cupi- | 20 |
| ditate plerique etiam boni viri deliquerant, deposuerat ne | |
| sumptui esset †oratio. | |
| STATIM | |
| 'Inrisa est a te paulo ante M. Pisonis cu- | 24 |
| piditas triumphandi a qua te longe dixisti abhor- | 25 |
| rere: qui etiam si minus magnum bellum gesserat, | |
| istum honorem omittendum non putavit. Tu | |
| eruditior quam Piso.' | |
| Quis hic M. Piso fuerit credo vos ignorare. Fuit autem, | 14.1 |
| ut puto iam nos dixisse, Pupius Piso eisdem temporibus | |
| quibus Cicero, sed tanto aetate maior ut adulescentulum | |
| Ciceronem pater ad eum deduceret, quod in eo et antiquae | |
| vitae similitudo et multae erant litterae: orator quoque | 5 |
| melior quam frequentior habitus est. Biennio tamen serius | |
| quam Cicero consul fuit; triumphavit procos. de Hispania | |
| Q. Hortensio Q. Metello Cretico coss. ante Ciceronis | |
| consulatum. | |
| <PAVLO POST> | |
| 'Instant post hominum memoriam appara- | 11 |
| tissimi magnificentissimique ludi, quales non | |
| modo numquam fuerunt, sed ne <quo> modo fieri | |
| quidem posthac possint possum ullo pacto suspi- | |
| cari.' | 15 |
| Cn. Pompeii ludos significat quibus theatrum a se factum | |
| dedicavit, quibus ludis elephantorum pugnam primus omnium | |
| dedit in Circo. | |
| VER. A NOVIS. DLX | |
| 'Est quidam Graecus qui cum isto vivit, | 20 |
| homo, vere ut dicam—sic enim cognovi—huma- | |
| nus, sed tam diu <quam diu> aut cum aliis est aut | |
| ipse secum.' | |
| Philodemum significat qui fuit Epicureus illa aetate no- | |
| bilissimus, cuius et poemata sunt lasciva. | 25 |
| CIR. VER. A NOVIS. CCCXX | |
| 'Quamquam, quod ad me attinet, | 27 |
| numquam istam imminuam curam infitiando tibi.' | |
| Prope notius est quam ut indicandum sit hunc versum | |
| esse L. Acci poetae et dici a Thyeste Atreo. | 30 |
| CIR. VER. A NOVIS. CC | |
| Quod populari illi sacerdoti sescentos ad bestias | 15.2 |
| socios stipendiariosque misisti. | |
| Manifestum est P. Clodium significari. | |
| CIR. VER. A. NOVIS. CXX | |
| 'Ecquid vides, ecquid sentis, lege iudiciaria | 6 |
| lata, quos posthac iudices simus habituri?' | |
| Legem iudiciariam ante aliquot annos quibus tempori- | |
| bus accusatus est Verres a Cicerone tulit L. Aurelius Cotta | |
| praetor, qua communicata sunt iudicia senatui et equitibus | 10 |
| Romanis et tribunis aerariis. Rursus deinde Pompeius in | |
| consulatu secundo, quo haec oratio dicta est, promulgavit | |
| ut amplissimo ex censu ex centuriis aliter atque antea lecti | |
| iudices, aeque tamen ex illis tribus ordinibus, res iudicarent. | |
| CIR. VER. A NOVIS. LXXXX | |
| 'L. Opimius eiectus patria est qui et post | 16 |
| praeturam et consul maximis periculis rem publi- | |
| cam liberarat. Non in eo cui facta iniuria est sed | |
| in eis qui fecerunt sceleris et conscientiae poena | |
| permansit.' | 20 |
| Notum est Opimium in praetura Fregellas cepisse, quo | |
| facto visus est ceteros quoque nominis Latini socios male | |
| animatos repressisse, eundemque in consulatu Fulvium | |
| Flaccum consularem et C. Gracchum tribunicium oppres- | |
| sisse, ob quam invidiam postea iudicio circumventus est et | 25 |
| in exsilium actus. |