| Q. ASCONI PEDIANI | |
| PRO M. SCAVRO | |
| Hanc quoque orationem eisdem consulibus dixit quibus | 16.1 |
| pro Vatinio, L. Domitio Ahenobarbo et Appio Claudio | |
| Pulchro coss. Summus iudicii dies fuit a. <d.> iiii Nonas | |
| Septemb. | |
| ARGVMENTVM HOC EST | |
| M. Scaurus M. Scauri filius qui princeps senatus fuit | 6 |
| vitricum habuit Sullam: quo victore et munifico in socios | |
| victoriae ita abstinens fuit ut nihil neque donari sibi vo- | |
| luerit neque ab hasta emerit. Aedilitatem summa magnifi- | |
| centia gessit, adeo ut in eius impensas opes suas absumpserit | 10 |
| magnumque aes alienum contraxerit. Ex praetura pro- | |
| vinciam Sardiniam obtinuit, in qua neque satis abstinenter | |
| se gessisse existimatus est et valde arroganter: quod genus | |
| morum in eo paternum videbatur, cum cetera industria | |
| nequaquam esset par. Erat tamen aliquando inter patro- | 15 |
| nos causarum et, postquam ex provincia redierat, dixerat | |
| pro C. Catone, isque erat absolutus a. d. iiii Nona Quint. | |
| Ipse cum ad consulatus petitionem a. d. iii Kal. Quint. | |
| Romam redisset, querentibus de eo Sardis, a P. Valerio | |
| Triario, adulescente parato ad dicendum et notae industriae | 20 |
| —filio eius qui in Sardinia contra M. Lepidum arma tulerat | |
| et post in Asia legatus Pontoque L. Luculli fuerat, cum is | |
| bellum contra Mithridatem gereret—postulatus <est> apud M. | 17.1 |
| Catonem praetorem repetundarum, ut in Actis scriptum | |
| est, pridie Nonas Quintil. post diem tertium quam <C.> Cato | |
| erat absolutus. Subscripserunt Triario in Scaurum L. Ma- | |
| rius L. f., <M.> et Q. Pacuvii fratres cognomine Claudi. Qui | 5 |
| inquisitionis in Sardiniam itemque in Corsicam insulas dies | |
| tricenos acceperunt neque profecti sunt ad inquirendum: | |
| cuius rei hanc causam reddebant, quod interea comitia con- | |
| sularia futura essent; timere ergo se ne Scaurus ea pecunia | |
| quam a sociis abstulisset emeret consulatum et, sicut pater | 10 |
| eius fecisset, ante quam de eo iudicari posset, magistratum | |
| iniret ac rursus ante alias provincias spoliaret quam ratio- | |
| nem prioris administrationis redderet. Scaurus summam | |
| fiduciam in paterni nominis dignitate, magnam in necessitu- | |
| dine Cn. Pompeii Magni reponebat. Habebat enim filium | 15 |
| liberorum Cn. Pompeii fratrem: nam Tertiam, Scaevolae | |
| filiam, dimissam a Pompeio in matrimonium duxerat. M. | |
| Catonem autem qui id iudicium, ut diximus, exercebat | |
| metuebat admodum propter amicitiam quae erat illi cum | |
| Triario: nam Flaminia, Triarii mater, et ipse Triarius soro- | 20 |
| rem Catonis Serviliam, quae mater M. Bruti fuit, familia- | |
| riter diligebat; ea porro apud Catonem maternam obtinebat | |
| auctoritatem. Sed in eo iudicio neque Pompeius propen- | |
| sum adiutorium praebuit—videbatur enim apud animum | |
| eius non minus offensionis contraxisse, quod iudicium eius | 25 |
| in Muciam crimine impudicitiae ab eo dimissam levius | |
| fecisse existimaretur, cum eam ipse probasset, quam gratiae | |
| adquisisse necessitudinis iure, quod ex eadem uterque liberos | |
| haberet—neque Cato ab aequitate ea quae et vitam eius et | |
| magistratum illum decebat quoquam deflexit. Post diem | 30 |
| autem quartum quam postulatus erat Scaurus Faustus Sulla | |
| tum quaestor, filius Sullae Felicis, frater ex eadem matre | 18.1 |
| Scauri servis eius vulneratis prosiluit ex lectica et questus | |
| est prope interemptum esse <se a> competitoribus Scauri et | |
| ambulare cum ccc armatis seque, si necesse esset, vim vi | |
| repulsurum. | 5 |
| Defenderunt Scaurum sex patroni, cum ad id tempus raro | |
| quisquam pluribus quam quattuor uteretur: at post bella | |
| civilia ante legem Iuliam ad duodenos patronos est perven- | |
| tum. Fuerunt autem hi sex: P. Clodius Pulcher, M. | |
| Marcellus, M. Calidius, M. Cicero, M. Messala Niger, | 10 |
| Q. Hortensius. Ipse quoque Scaurus dixit pro se ac ma- | |
| gnopere iudices movit et squalore et lacrimis et aedilitatis | |
| effusae memoria ac favore populari ac praecipue paternae | |
| auctoritatis recordatione. | |
| ENARRATIO | |
| CIRCA VER. <A> PRIM. XXXX | |
| cum enumerat iudicia quae pater Scauri expertus | 17 |
| est: | |
| 'Subiit etiam populi iudicium inquirente Cn. | |
| Domitio tribuno plebis.' | 20 |
| Cn. Domitius qui consul fuit cum <C.> Cassio, cum esset | |
| tribunus plebis, iratus Scauro quod eum in augurum colle- | |
| gium non cooptaverat, diem ei dixit apud populum et | |
| multam irrogavit, quod eius opera sacra populi Romani | |
| deminuta esse diceret. Crimini dabat sacra publica populi | 25 |
| Romani deum Penatium quae Lavini fierent opera eius mi- | 19.1 |
| nus recte casteque fieri. Quo crimine absolutus est Scaurus | |
| quidem, sed ita ut a tribus tribubus damnaretur, a xxxii | |
| absolveretur, et in his pauca puncta inter damnationem et | |
| absolutionem interessent. | 5 |
| IBIDEM | |
| 'Reus est factus a Q. Servilio Caepione lege | 7 |
| Servilia, cum iudicia penes equestrem ordinem | |
| essent et P. Rutilio damnato nemo tam innocens | |
| videretur ut non timeret illa.' | 10 |
| Q. Servilius Caepio Scaurum ob legationis Asiaticae in- | |
| vidiam et adversus leges pecuniarum captarum reum fecit | |
| repetundarum lege quam tulit Servilius Glaucia. Scaurus | |
| tanta fuit continentia animi et magnitudine ut Caepionem | |
| contra reum detulerit et breviore die inquisitionis accepta | 15 |
| effecerit ut ille prior causam diceret; M. quoque Drusum | |
| tribunum plebis cohortatus sit ut iudicia commutaret. | |
| IBIDEM | |
| 'Ab eodem etiam lege Varia custos ille rei | 19 |
| publicae proditionis est in crimen vocatus: vexa- | 20 |
| tus a Q. Vario tribuno plebis est.' | |
| Non multo ante, Italico bello exorto, cum ob sociis nega- | |
| tam civitatem nobilitas in invidia esset, Q. Varius tr. pl. | |
| legem tulit ut quaereretur de iis quorum ope consiliove socii | |
| contra populum Romanum arma sumpsissent. Tum Q. Caepio | 25 |
| vetus inimicus Scauri sperans se invenisse occasionem | |
| opprimendi eius <egit> ut Q. Varius tribunus plebis belli con- | |
| citati crimine adesse apud se Scaurum iuberet anno lxxii. | 20.1 |
| Ille per viatorem arcessitus, cum iam ex morbo male solve- | |
| retur, dissuadentibus amicis ne se in illa valetudine et | |
| aetate invidiae populi obiceret, innixus nobilissimis iuvenibus | |
| processit in forum, deinde accepto respondendi loco dixit: | 5 |
| 'Q. Varius Hispanus M. Scaurum principem senatus socios | |
| in arma ait convocasse; M. Scaurus princeps senatus negat; | |
| testis nemo est: utri vos, Quirites, convenit credere?' Qua | |
| voce ita omnium commutavit animos ut ab ipso etiam tri- | |
| buno dimitteretur. | 10 |
| Dicit iterum de patre M. Scauri: | |
| 'Non enim tantum admiratus sum ego illum | |
| virum, sicut omnes, sed etiam praecipue dilexi. Pri- | |
| mus enim me flagrantem studio laudis in spem | |
| impulit posse virtute me sine praesidio fortunae | 15 |
| quo contendissem labore et constantia pervenire.' | |
| Possit aliquis quaerere cur hoc dixerit Cicero, cum Scau- | |
| rus patricius fuerit: quae generis claritas etiam inertes | |
| homines ad summos honores provexit. Verum Scaurus | |
| ita fuit patricius ut tribus supra eum aetatibus iacuerit | 20 |
| domus eius fortuna. Nam neque pater neque avus neque | |
| etiam proavus—ut puto, propter tenues opes et nullam vitae | |
| industriam—honores adepti sunt. Itaque Scauro aeque ac | |
| novo homini laborandum fuit. | |
| 'Si, me hercule, iudices, pro L. Tubulo dicerem | 25 |
| quem unum ex omni memoria sceleratissimum et | |
| audacissimum fuisse accepimus, tamen non time- | |
| rem, venenum hospiti aut convivae si diceretur ce- | |
| nanti ab illo datum cui neque heres neque iratus | |
| fuisset.' | 30 |
| L. hic Tubulus praetorius fuit aetate patrum Ciceronis. | |
| Is propter multa flagitia cum de exsilio arcessitus esset ut | |
| in carcere necaretur, venenum bibit. | |
| CIRCA TERTIAM PARTEM A PRIMO | |
| '<Illa> audivimus; hoc vero meminimus ac | 21.2 |
| paene vidimus, eiusdem stirpis et nominis P. Cras- | |
| sum, ne in manus incideret inimicorum, se ipsum | |
| interemisse.' | 5 |
| Hic Crassus fuit pater Crassi eius qui aemulus potentiae | |
| Cn. Pompeii fuit. Periit autem in dominatione L. Cinnae, | |
| cum ille et alios principes optimatum et collegam suum Cn. | |
| Octavium occidit. | |
| [STATIM | |
| 'Ac neque illius Crassi factum superioris | 11 |
| isdem honoribus usus, qui fortissimus in bellis | |
| fuisset, <M'.> Aquilius potuit imitari.' | |
| Haec verba quibus Cicero nunc utitur, 'ac neque,' eam | |
| videntur habere naturam ut semel poni non soleant; quia | 15 |
| est coniunctio disiunctiva et semper postulat ut rursus infe- | |
| ratur 'neque', ut cum dicimus 'neque hoc neque illud'. | |
| Quo autem casu acciderit quave ratione ut hoc loco Cicero | |
| hoc verbo ita usus sit, praesertim cum adiecerit illam apposi- | |
| tionem, ut non intulerit postea alterum, neque perspicere | 20 |
| potui et attendendum esse valde puto: moveor enim merita | |
| viri auctoritate. Neque ignoro aliquando hoc verbum 'neque' | |
| vel semel poni, ut in eadem hac oratione ante ipse Cicero | |
| posuit: 'Sic, inquam, se, iudices, res habet; neque hoc | |
| a me novum disputatur sed quaesitum ab aliis est.' | 25 |
| Sed hoc loco et sine praepositione illius verbi videmus esse | |
| positum, et tamen quasi secundum aliquid inferri. Nam | |
| cum dixerit 'neque hoc a me novum disputatur,' infert | |
| 'sed quaesitum ab aliis est.'] | |
| PAVLO POST | |
| 'Quid vero alterum Crassum temporibus isdem | 22.1 |
| —num aut clarissimi viri Iulii aut summo ingenio | |
| praeditus M. Antonius potuit imitari?' | |
| Hic alter Crassus idem est de quo supra diximus. Alte- | |
| rum autem eum appellat, quia ante mentionem fecit P. | 5 |
| Crassi qui fuit pontifex maximus et bello Aristonici in Asia | |
| dedit operam ut occideretur. Iulios autem cum dicit, duos | |
| Caesares fratres C. et L. significat: ex quibus Lucius et | |
| consul et censor fuit, Gaius aedilicius quidem occisus est, | |
| sed tantum in civitate potuit ut causa belli civilis contentio | 10 |
| eius cum Sulpicio tr. fuerit. Nam et sperabat et id | |
| agebat Caesar ut omissa praetura consul fieret: cui cum | |
| primis temporibus iure Sulpicius resisteret, postea nimia | |
| contentione ad ferrum et ad arma processit. Idem inter | |
| primos temporis sui oratores et tragicus poeta bonus admo- | 15 |
| dum habitus est; huius sunt enim tragoediae quae inscribun- | |
| tur Iuli. Et hi autem Iulii et Antonius a satellitibus Mari | |
| sunt occisi, cum Crassus, ut supra diximus, eundem casum | |
| sua manu praevenisset. | |
| CIR. MEDIVM | |
| 'Neque vero haec ipsa cotidiana res Ap- | 21 |
| pium Claudium illa humanitate et sapientia praedi- | |
| tum per se ipsa movisset, nisi hunc C. Claudi fratris | |
| sui competitorem fore putasset. Qui sive patricius | |
| sive plebeius esset—nondum enim certum constitu- | 25 |
| tum erat—cum illo sibi contentionem fore putabat.' | |
| Fuerunt enim duae familiae Claudiae: earum quae Mar- | |
| cellorum appellata est plebeia, quae Pulchrorum patricia. | |
| Sed hoc loco urbane Cicero lusit in <C.> Claudium, cum quo | |
| in gratiam non redierat. Nam quia is P. Clodi erat frater | 23.1 |
| qui ex patricia in plebeiam familiam transierat per summam | |
| infamiam, eum quoque dubitare adhuc dixit. | |
| POST DVAS PARTES ORATIONIS | |
| 'dicit dein de Scauro quem defendit: | 5 |
| Nam cum ex multis unus ei restaret Dola- | |
| bella paternus inimicus qui cum Q. Caepione pro- | |
| pinquo suo contra Scaurum patrem suum subsigna- | |
| verat: eas sibi inimicitias non susceptas sed | |
| relictas et cetera.' | 10 |
| Ne forte erretis et eundem hunc Cn. Dolabellam putetis | |
| esse in quem C. Caesaris orationes legitis, scire vos oportet | |
| duos eodem <eo> tempore fuisse et praenomine et nomine et | |
| cognomine Dolabellas. Horum igitur alterum Caesar ac- | |
| cusavit nec damnavit; alterum M. Scaurus et accusavit | 15 |
| et damnavit. | |
| POST TRES PARTES <A> PRIMO | |
| quo loco defendit, quod tam magnificam domum Scaurus | 18 |
| habet: | |
| 'Praesertim cum propinquitas et celebritas | 20 |
| loci suspicionem desidiae tollat aut cupiditatis.' | |
| Demonstrasse vobis memini me hanc domum in ea parte | |
| Palatii esse quae, cum ab Sacra via descenderis et per proxi- | |
| mum vicum qui est a sinistra parte prodieris, posita est. | |
| Possidet eam nunc Largus Caecina qui consul fuit cum | 25 |
| Claudio. In huius domus atrio fuerunt quattuor columnae | |
| marmoreae insigni magnitudine quae nunc esse in regia | |
| theatri Marcelli dicuntur. Vsus erat iis aedilis—ut ipse | 24.1 |
| quoque significat—in ornatu theatri quod ad tempus per- | |
| quam amplae magnitudinis fecerat. | |
| VER. A NOV. * * * | |
| 'Haec cum tu effugere non potuisses, con- | 5 |
| tendes tamen et postulabis ut M. Aemilius cum | |
| sua dignitate omni, cum patris memoria, cum avi | |
| gloria, sordidissimae, vanissimae, levissimae genti | |
| ac prope dicam pellitis testibus condonetur?' | |
| Avum hunc Scauri maternum significat L. Metellum | 10 |
| pontificem maximum, quem postea nominat quoque. Nam | |
| paternus avus proavusque Scauri humiles atque obscuri | |
| fuerunt. | |
| VER. A NOVIS. CLX | |
| 'Vndique mihi suppeditat quod pro M. Scauro | 15 |
| dicam, quocumque non modo mens verum etiam | |
| oculi inciderunt. Curia illa vos de gravissimo | |
| principatu patris fortissimoque testatur; L. ipse | |
| Metellus, avus huius, sanctissimos deos illo consti- | |
| tuisse templo videtur in vestro conspectu, iudices, | 20 |
| ut salutem a vobis nepotis sui deprecarentur.' | |
| Castoris et Pollucis templum Metellus quem nominat | |
| refecerat. | |
| Laudaverunt Scaurum consulares novem, L. Piso, L. Vol- | |
| cacius, Q. Metellus Nepos, M. Perpenna, L. Philippus, M. | 25 |
| Cicero, Q. Hortensius, P. Servilius Isauricus pater, Cn. | |
| Pompeius Magnus. Horum magna pars per tabellas lauda- | |
| verunt quia aberant: inter quos Pompeius quoque; nam | 25.1 |
| quod erat pro cos. extra urbem morabatur. Vnus praeterea | |
| adulescens laudavit, frater eius, Faustus Cornelius Sullae | |
| filius. Is in laudatione multa humiliter et cum lacrimis | |
| locutus non minus audientes permovit quam Scaurus ipse | 5 |
| permoverat. Ad genua iudicum, cum sententiae ferrentur, | |
| bifariam se diviserunt qui pro eo rogabant: ab uno latere | |
| Scaurus ipse et M'. Glabrio, sororis filius, et <L.> Paulus et | |
| P. Lentulus, Lentuli Nigri flaminis filius, et L. Aemilius | |
| Buca filius et C. Memmius, Fausta natus, supplicaverunt; | 10 |
| ex altera parte Sulla Faustus, frater Scauri, et T. Annius | |
| Milo, cui Fausta ante paucos menses nupserat dimissa a | |
| Memmio, et C. Peducaeus et C. Cato et M. Laenas Curtia- | |
| nus. | |
| Sententias tulerunt senatores duo et xx, equites tres et | 15 |
| xx, tribuni aerarii xxv: ex quibus damnaverunt senatores | |
| iiii, equites ii, tribuni ii. | |
| Cato praetor, <Cicero> cum vellet de accusatoribus in | |
| consilium mittere multique e populo manus in accusatores | |
| intenderent, cessit imperitae multitudini ac postero die in | 20 |
| consilium de calumnia accusatorum misit. P. Triarius nullam | |
| gravem sententiam habuit; subscriptores eius M. et Q. | |
| Pacuvii fratres denas et L. Marius tres graves habuerunt. | |
| Cato praetor iudicium, quia aestate agebatur, sine tunica | |
| exercuit campestri sub toga cinctus. In forum quoque sic | 25 |
| descendebat iusque dicebat, idque repetierat ex vetere con- | |
| suetudine secundum quam et Romuli et Tati statuae in Ca- | |
| pitolio et in rostris Camilli fuerunt togatae sine tunicis. |