| Q. ASCONI PEDIANI | |
| INCIPIT | |
| PRO CORNELIO DE MAIESTATE | |
| Hanc orationem dixit L. Cotta L. Torquato coss. post | 50.1 |
| annum quam superiores. | |
| <ARGVMENTVM> | |
| <C.> Cornelius homo non improbus vita habitus est. | 4 |
| Fuerat quaestor Cn. Pompeii, dein tribunus plebis C. Pisone | 5 |
| <M'. Glabrione> coss. biennio ante quam haec dicta sunt. | |
| In eo magistratu ita se gessit ut iusto pertinacior videretur. | |
| Alienatus autem a senatu <est> ex hac causa. Rettulerat ad | |
| senatum ut, quoniam exterarum nationum legatis pecunia | |
| magna daretur usura turpiaque et famosa ex eo lucra fierent, | 10 |
| ne quis legatis exterarum nationum pecuniam expensam | |
| ferret. Cuius relationem repudiavit senatus et decrevit | |
| satis cautum videri eo S. C. quod <aliquot> ante annos | |
| <L.> Domitio C. Caelio coss. factum erat, cum senatus | |
| ante pauculos annos <ex eodem> illo S. C. decrevisset ne quis | 15 |
| Cretensibus pecuniam mutuam daret. Cornelius ea re | |
| offensus senatui questus est de ea <in contio>ne: exhauriri | |
| provincias usuris; providendum ut haberent legati unde | 51.1 |
| praesenti <die> darent; promulgavitque legem qua auctoritatem | |
| senatus minuebat, ne quis nisi per populum legibus solvere- | |
| tur. Quod antiquo quoque iure erat cautum; itaque in | |
| omnibus S. C. quibus aliquem legibus solvi placebat adici | 5 |
| erat solitum ut de ea re ad populum ferretur: sed paulatim | |
| ferri erat desitum resque iam in eam consuetudinem venerat | |
| ut postremo ne adiceretur quidem in senatus consultis de | |
| rogatione ad populum ferenda; eaque ipsa S. C. per | |
| pauculos admodum fiebant. Indigne eam Corneli roga- | 10 |
| tionem tulerant potentissimi quique ex senatu quorum gratia | |
| magnopere minuebatur; itaque P. Servilius Globulus tri- | |
| bunus plebis inventus erat qui C. Cornelio obsisteret. Is, | |
| ubi legis ferundae dies venit et praeco subiciente scriba | |
| verba legis recitare populo coepit, et scribam subicere et | 15 |
| praeconem pronuntiare passus non est. Tum Cornelius | |
| ipse codicem recitavit. Quod cum improbe fieri C. Piso | |
| consul vehementer quereretur <tollique> tribuniciam interces- | |
| sionem diceret, gravi convicio a populo exceptus est; et | |
| cum ille eos qui sibi intentabant manus prendi a lictore | 20 |
| iussisset, fracti eius fasces sunt lapidesque etiam ex ultima | |
| contione in consulem iacti: quo tumultu Cornelius per- | |
| turbatus concilium dimisit <actutum>. Actum deinde eadem | |
| de re in senatu est magnis contentionibus. Tum Cornelius | |
| ita ferre rursus coepit ne quis in senatu legibus solveretur | 25 |
| nisi cc adfuissent, neve quis, cum solutus esset, interce- | 52.1 |
| deret, cum de ea re ad populum ferretur. Haec sine | |
| tumultu res acta est. Nemo enim negare poterat pro | |
| senatus auctoritate esse eam legem; sed tamen eam tulit | |
| invitis optimatibus, qui per paucos <amicis> gratificari | 5 |
| solebant. Aliam deinde legem Cornelius, etsi nemo repu- | |
| gnare ausus est, multis tamen invitis tulit, ut praetores ex | |
| edictis suis perpetuis ius dicerent: quae res studium aut | |
| gratiam ambitiosis praetoribus qui varie ius dicere assue- | |
| verant sustulit. Alias quoque complures leges Cornelius | 10 |
| promulgavit, quibus plerisque collegae intercesserunt: per | |
| quas contentiones totius tribunatus eius tempus peractum | |
| est. | |
| Sequenti deinde anno M'. Lepido L. Volcacio coss., quo | |
| anno praetor Cicero fuit, reum Cornelium duo fratres Cominii | 15 |
| lege Cornelia de maiestate fecerunt. Detulit nomen Publius, | |
| subscripsit Gaius. Et cum P. Cassius praetor decimo die, | |
| ut mos est, adesse iussisset, eoque die ipse non adfuisset | |
| seu avocatus propter publici frumenti curam seu gratificans | |
| reo, circumventi sunt ante tribunal eius accusatores a notis | 20 |
| operarum ducibus ita ut mors intentaretur, si mox non | |
| desisterent. Quam perniciem vix effugerunt interventu | |
| consulum qui advocati reo descenderant. Et cum in scalas | |
| quasdam Cominii fugissent, clausi in noctem ibi se occulta- | |
| verunt, deinde per tecta vicinarum aedium profugerunt ex | 25 |
| urbe. Postero die, cum P. Cassius adsedisset et citati | |
| accusatores non adessent, exemptum nomen est de reis | |
| Corneli; Cominii autem magna infamia flagraverunt vendi- | |
| disse silentium magna pecunia. | |
| Sequente deinde anno L. Cotta L. Torquato coss., quo | 30 |
| haec oratio a Cicerone praetura <nuper> peracta dicta est, cum | 53.1 |
| primum apparu<isset> Manilius qui iudicium per operarum duces | |
| turbaverat, deinde quod ex S. C. ambo consules * * * | |
| * * * praesidebant ei iudicio, non respondi<sset at>que esset | |
| damnatus, recreavit se <Cominius, ut infam>iam acceptae | 5 |
| pecuniae tolleret, ac <repetiit> Cornelium lege maiestatis. Res | |
| acta est magna exspectatione. Paucos autem co<mites> Cor- | |
| nelius perterritus Manili exitu * * * in iudicium adhi- | |
| buit, ut ne clamor quidem ullus ab advocatis eius oriretur. | |
| Dixerunt in eum infesti testimonia principes civitatis qui | 10 |
| plurimum in senatu poterant Q. Hortensius, Q. Catulus, | |
| Q. Metellus Pius, M. Lucullus, M'. Lepidus. Dixerunt | |
| autem hoc: vidisse se cum Cornelius in tribunatu codicem | |
| pro rostris ipse recitaret, quod ante Cornelium nemo fecisse | |
| existimaretur. Volebant videri se iudicare eam rem magno- | 15 |
| pere ad crimen imminutae maiestatis tribuniciae pertinere; | |
| etenim prope tollebatur intercessio, si id tribunis permittere- | |
| tur. Non poterat negare id factum esse <Cicero>, is eo con- | |
| fugit ut diceret non ideo quod lectus sit codex a tribuno | |
| imminutam esse tribuniciam potestatem. Qua vero arte et | 20 |
| scientia orationis ita ut et dignitatem clarissimorum civium | |
| contra quos dicebat non violaret, et tamen auctoritate eorum | |
| laedi reum non pateretur, quantaque moderatione rem tam | |
| difficilem aliis tractaverit lectio ipsa declarabit. Adiumen- | |
| tum autem habuit quod, sicut diximus, Cornelius praeter | 54.1 |
| destrictum propositum animi adversus principum voluntatem | |
| cetera vita nihil fecerat quod magnopere improbaretur; | |
| praeterea quod et ipse Globulus qui <interces>serat aderat | |
| Cornelio, <et>—quod ipsum quoque diximus—quod Cornelius | 5 |
| Pompeii Magni quaestor fuerat, apud duas <decurias> profuit | |
| equitum Romanorum et tribuno<rum aerariorum> et ex tertia | |
| quoque parte <senatorum> apud plerosque exceptis eis <qui | |
| erant> familiares principum civitatis. Res acta est magno | |
| conventu, magnaque exspectatione quis eventus iudicii fu- | 10 |
| turus esset * * * a summis viris dici testimo<nia> et id | |
| quod ei dicerent confiteri <reum> animadvertebant. Exstat | |
| oratio Comini accusatoris quam sumere in manus est ali- | |
| quod operae pretium, non solum propter Ciceronis orationes | |
| quas pro Cornelio habemus sed etiam propter semet ipsam. | 15 |
| Cicero, <ut> ipse significat, quatriduo Cornelium defendit; | |
| quas actiones contulisse eum in duas orationes apparet. | |
| Iudicium id exercuit Q. Gallius praetor. | |
| [In hac causa tres sunt quaestiones: prima, cum sit Cor- | |
| nelius reus maiestatis legis Corneliae, utrum certae aliquae | 20 |
| res sint ea lege comprehensae quibus solis reus maiestatis | |
| teneatur, quod patronus defendit; an libera eius interpre- | |
| tatio iudici relicta sit, quod accusator proponit. Secunda | |
| est an quod Cornelius fecit †ne ca maiestatis teneatur. | 55.1 |
| Tertia an minuendae maiestatis animum habuerit.] | |
| <ENARRATIO> | |
| VER. A PRIMO CIRCI. CLX | |
| 'Postulatur apud me praetorem primum de pecu- | 5 |
| niis repetundis. Prospectat videlicet Cominius | |
| quid agatur: videt homines faeneos in medium ad | |
| temptandum periculum proiectos.' | |
| Simulacra effigie hominum ex faeno fieri solebant quibus | |
| obiectis ad spectaculum praebendum tauri irritarentur. | 10 |
| 'Quid? Metellus summa nobilitate ac virtute, cum | |
| bis iurasset, semel privatim, <iterum lege,> privatim | |
| patris, publice legis * * * deiectus est? ratione an | |
| vi? at utri<mque omnem> suspicionem animi tollit <et | |
| C. Curionis> virtus ac dignitas et Q. Metelli s<pectata> | 15 |
| adulescentia ad summam laudem omnibus rebus | |
| ornata.' | |
| Hoc exemplum affert hoc loco, quod vult probare de- | |
| sistere eum debere ab accusatione—quamvis neque accusatus | |
| sit neque fecerit pactionem—nam Metellus et postulaverat | 20 |
| Curionem et destiterat. Confugit autem orator ad Metelli | |
| nobilitatem et ad C. Curionis industriam ut tegeret id quod | |
| illi utilius quam honestius fecerant. Res autem tota se sic | 56.1 |
| habet: in qua quidem illud primum explicandum est, de | |
| quo Metello hoc dicit. Fuerunt enim tunc plures Quinti | |
| Metelli, ex quibus duo consulares, Pius et Creticus, de | |
| quibus apparet eum non dicere, duo autem adulescentes, | 5 |
| Nepos et Celer, ex quibus nunc Nepotem significat. Eius | |
| enim patrem Q. Metellum Nepotem, Baliarici filium, Mace- | |
| donici nepotem qui consul fuit cum T. Didio, Curio is de | |
| quo loquitur accusavit: isque Metellus moriens petiit ab | |
| hoc filio suo Metello ut Curionem accusatorem suum | 10 |
| accusaret, et id facturum esse iure iurando adegit. Metellus | |
| fecit reum Curionem; cumque interim quendam civem | |
| idem Metellus servum suum esse contendens vi arripuisset | |
| ac verberibus affecisset, Curio assertorem ei comparavit. | |
| Dein cum appareret eum exitum iudicii illius futurum ut | 15 |
| liber is iudicaretur quem Metellus verberibus affectum esse | |
| negare non poterat, inter Metellum et Curionem facta | |
| concordia <est> pactione ut neque arbitrium de libertate pera- | |
| gere<tur>, esset tamen ille in libertate de quo <agebatur>, neque | |
| Metellus perstaret in accusatione Curionis: eaque pactio ab | 20 |
| utroque servata est. Huc ergo illud pertinet, cum iurasse | |
| dixit semel privatim * * * iterum lege, tum scilicet cum | |
| in Curionem calumniam iuravit. Cum hoc autem Metello | |
| postea Cicero simultates gessit; evasit enim Metellus malus | |
| atque improbus civis. | 25 |
| Legem, inquit, de libertinorum suffragiis Cornelius C. | |
| Manilio dedit. Quid est hoc 'dedit'? Attulit? an rogavit? | 57.1 |
| an hortatus est? Attulisse ridiculum est, quasi legem | |
| aliquam aut ad scribendum difficilem aut ad excogitandum | |
| reconditam: quae lex paucis his annis non modo scripta | |
| sed etiam lata esset. | 5 |
| P. Sulpicium in tribunatu hanc eandem legem tulisse iam | |
| significavimus. Tulit autem L. Sulla qui postea Felix | |
| appellatus <est> Q. Pompeio consulibus ante xxiii annos | |
| quam haec dicta sunt, cum per vim rem p. possedisset <et> | |
| ab initiis bonarum actionum ad perditas progressus esset: | 10 |
| quod et initium bellorum civilium fuit, et propter quod ipse | |
| Sulpicius consulum armis iure oppressus esse visus est. | |
| 'In quo cum multa reprehensa sint, tum imprimis | |
| celeritas actionis.' | |
| Celeritatem actionis significat, quod Manilius, sicut iam | 15 |
| ostendimus, post pauculos statim dies quam inierat tribuna- | |
| tum legem eandem Compitalibus pertulit. | |
| 'Petivit tamen a me praetor maxima contentione | |
| ut causam Manili defenderem.' | |
| C. Attium Celsum significat, sicut iam ante dictum est. | 20 |
| VER. A PRI. DCCCL | |
| dicit de eodem Manili tribunatu: | 22 |
| Nam cum is tr. pl. duas leges in eo magistratu tulisset, | |
| unam perniciosam, alteram egregiam: quod summae rei | |
| p. nocuisset ab illo ipso tr. abiectum est, bonum autem | 58.1 |
| quod * * * summa resp. manet et †in vestri ordina * * * dis | |
| fuit. | |
| Dictum est iam supra de his legibus, quarum una de | |
| libertinorum suffragiis, quae cum S. C. damnata esset, ab | 5 |
| ipso quoque Manilio <non> ultra defensa est: altera de bello | |
| Mithridatico Cn. Pompeio extra ordinem mandando, ex qua | |
| lege tum Magnus Pompeius bellum gerebat. | |
| Dicit de disturbato iudicio Maniliano: | |
| 'Aliis ille in illum furorem magnis hominibus | 10 |
| auctoribus impulsus est qui aliquod institui exem- | |
| plum disturbandorum iudiciorum <reip.> perniciosis- | |
| simum, temporibus suis accommodatissimum, meis | |
| alienissimum rationibus cupiverunt.' | |
| L. Catilinam et Cn. Pisonem videtur significare. Fuit | 15 |
| autem Catilina patricius et eodem illo tempore erat reus | |
| repetundarum, cum provinciam Africam obtinuisset et | |
| consulatus candidatum se ostendisset. Accusator erat eius | |
| P. Clodius, adulescens ipse quoque perditus, qui postea | |
| cum Cicerone inimicitias gessit. Cn. quoque Piso, adu- | 20 |
| lescens potens et turbulentus, familiaris erat Catilinae omni- | |
| umque consiliorum eius particeps et turbarum auctor. | |
| VER. CIR. ∞X | |
| 'Possum dicere hominem summa prudentia | 24 |
| spectatum, C. Cottam, de suis legibus abrogandis | 25 |
| ipsum ad senatum rettulisse.' | |
| Hic est Cotta de quo iam saepe diximus, magnus orator | |
| habitus et compar in ea gloria P. Sulpicio et C. Caesari | |
| * * * Videntur autem in rebus parvis fuisse leges illae, | 59.1 |
| quas cum tulisset, rettulit de eis abrogandis ad senatum. | |
| Nam neque apud Sallustium neque apud Livium neque | |
| apud Fenestellam ullius alterius latae ab eo legis <est> mentio | |
| praeter eam quam in consulatu <tulit invita> nobilitate magno | 5 |
| populi studio, ut eis <qui tr. pl.> fuissent alios quoque magi- | |
| stratus <capere> liceret; quod lex <a> dictatore L. Sulla paucis | |
| <ante annis> lata prohibebat: neque eam Cottae legem abroga- | |
| tam esse significat. | |
| SEQVITVR | |
| 'Possum etiam eiusdem Cottae legem de iudiciis | 11 |
| privatis anno post quam lata sit a fratre eius <abro- | |
| gatam>.' | |
| <M.> Cottam significat. Fuerunt autem <fratres> tres: duo | |
| hi, C., M., tertius L. Cotta qui lege sua iudicia inter tres | 15 |
| ordines communicavit senatum, equites, tribunos aerarios; | |
| adeptique sunt omnes consulatum. | |
| STATIM | |
| 'Legem Liciniam et Muciam de civibus redigen- | 19 |
| dis video constare inter omnis, quamquam duo | 20 |
| consules omnium quos vidimus sapientissimi | |
| tulissent, non modo inutilem sed perniciosam rei | |
| publicae fuisse.' | |
| L. Licinium Crassum oratorem et Q. Mucium Scaevolam | |
| pont. max. eundemque et oratorem et iuris consultum signi- | 25 |
| ficat. Hi enim legem eam de qua loquitur de redigendis | 60.1 |
| in suas civitates sociis in consulatu tulerunt. Nam cum | |
| summa cupiditate civitatis Romanae Italici populi tenerentur | |
| et ob id magna pars eorum pro civibus Romanis se gereret, | |
| necessaria lex visa est ut in suae quisque civitatis ius redi- | 5 |
| geretur. Verum ea lege ita alienati animi sunt principum | |
| Italicorum populorum ut ea vel maxima causa belli Italici | |
| quod post triennium exortum est fuerit. | |
| 'Quattuor omnino genera sunt, iudices, in quibus | |
| per senatum more maiorum statuatur aliquid de | 10 |
| legibus. Vnum est eius modi placere legem abro- | |
| gari: ut Q. Caecilio M. Iunio coss. quae leges rem | |
| militarem impedirent, ut abrogarentur.' | |
| Q. Caecilius Metellus Numidicus, M. Iunius Silanus, de | |
| quibus facit mentionem, consules fuerunt bello Cimbrico | 15 |
| quod diu prave simul et infeliciter administratum est; | |
| atque ipse quoque hic Iunius male rem adversus Cimbros | |
| gessit * * * †ac plures leges quae per eos annos †quibus hec | |
| significabantur populo latae erant, quibus militiae stipendia | |
| minuebantur, abrogavit. | 20 |
| 'Alterum, quae lex lata esse dicatur, ea non videri | |
| populum teneri: ut L. Marcio Sex. Iulio coss. de | |
| legibus Liviis.' | |
| Puto vos reminisci has esse leges Livias quas illis consuli- | |
| bus M. Livius Drusus tribunus plebis tulerit. Qui cum | 61.1 |
| senatus partes tuendas suscepisset et leges pro optimatibus | |
| tulisset, postea eo licentiae est progressus ut nullum in his | |
| morem servaret. Itaque Philippus cos. qui ei inimicus erat | |
| obtinuit a senatu ut leges eius omnes uno S. C. tollerentur. | 5 |
| Decretum est enim contra auspicia esse latas neque eis | |
| teneri populum. | |
| 'Tertium est de legum derogationibus—: quo de | |
| genere persaepe S. C. fiunt, ut nuper de ipsa lege | |
| Calpurnia cui derogaretur.' | 10 |
| Lex haec Calpurnia de ambitu erat. Tulerat eam ante | |
| biennium C. Calpurnius Piso cos., in qua praeter alias | |
| poenas pecuniaria quoque poena erat adiecta. | |
| 'P. Africanus ille superior, <ut> dicitur, non solum | |
| a sapientissimis hominibus qui tum erant verum | 15 |
| etiam a se ipso saepe accusatus est quod, cum con- | |
| sul esset cum Ti. Longo, passus esset tum primum | |
| a populari consessu senatoria subsellia separari.' | |
| Hoc factum est secundo consulatu Scipionis post septi- | |
| mum annum quam Carthaginensibus bello secundo data | 20 |
| est pax. Factum id esse autem Antias tradidit ludis | |
| Romanis quos fecerunt aediles curules <C.> Atilius Serranus, | |
| L. Scribonius Libo, et id eos fecisse iussu censorum Sex. | |
| Aeli Paeti, C. Corneli Cethegi. Et videtur in hac quidem | |
| oratione hunc auctorem secutus Cicero dixisse passum esse | 25 |
| Scipionem secerni a cetero consessu spectacula senatorum. | |
| In ea autem quam post aliquot annos habuit de haruspicum | |
| responso, non passum esse Scipionem, sed ipsum auctorem | 62.1 |
| fuisse dandi eum locum senatoribus videtur significare. | |
| Verba eius haec sunt: 'Nam quid ego de illis ludis | |
| loquar quos in Palatio nostri maiores ante templum | |
| Matris Magnae fieri celebrarique voluerunt?— | 5 |
| quibus primum ludis ante populi consessum senatui | |
| locum P. Africanus II cos. <ille maior dedit> * * *' | |
| et collega eius Sempronio Longo hoc tributum esse senatui | |
| scribit, sed sine mentione Megalesium—aediles enim eos | |
| ludos facere soliti erant—votivis ludis factum tradit quos | 10 |
| Scipio et Longus coss. fecerint. Non praeterire autem vos | |
| volo esse oratoriae calliditatis ius ut, cum opus est, eisdem | |
| rebus ab utraque parte vel a contrariis utantur. Nam cum | |
| secundum Ciceronis opinionem auctore Scipione consule | |
| aediles secretum ante omnis locum spectandi senatoribus | 15 |
| dederint, <de> eodem illo facto Scipionis in hac quidem ora- | |
| tione, quia causa popularis erat premebaturque senatus | |
| auctoritate atque ob id dignitatem eius ordinis quam posset | |
| maxime elevari causae expediebat, paenituisse ait Scipionem | |
| quod passus esset id fieri; in ea vero de haruspicum responso, | 20 |
| quia in senatu habebatur cuius auribus erat blandiendum, | |
| et magnopere illum laudat et non auctorem fuisse dandi— | |
| nam id erat levius—sed ipsum etiam dedisse dicit. | |
| CIRCA MEDIVM | |
| Quo loco enumerat, cum lex feratur, quot loca inter- | 25 |
| cessionis sint, <ante quam qui legem fert populum> iubeat | |
| discedere. | |
| 'Est utique ius vetandi, cum ea feratur, quam diu | |
| * * * ferundi transferuntur; id est * * * | 63.1 |
| lex, dum privati dicunt, dum * * * dum sitella | |
| defertur, dum aequantur sortes, dum sortitio fit, et | |
| si qua sunt alia huius generis.' | |
| †Alia populus confusus ut semper alias, ita et in contione. | 5 |
| †Id peractis, cum id solum superest ut populus sententiam | |
| ferat, iubet eum is qui fert legem 'discedere': quod verbum | |
| non hoc significat quod in communi consuetudine <est>, eant de | |
| eo loco ubi lex feratur, sed in suam quisque tribum discedat | |
| in qua est suffragium laturus. | 10 |
| PAVLO POST | |
| 'Vnum tamen quod hoc ipso tr. pl. factum est | 12 |
| praetermittendum non videtur. Neque enim maius | |
| est legere codicem, cum intercedatur, quam sitel- | |
| lam ipsum coram ipso intercessore deferre, nec | 15 |
| gravius incipere ferre quam perferre, nec vehemen- | |
| tius ostendere se laturum invito collega quam ipsi | |
| collegae magistratum abrogare, nec criminosius | |
| tribus ad legem accipiendam quam ad collegam | |
| reddendum privatum intro vocare: quae vir fortis, | 20 |
| huius collega, A. Gabinius in re optima fecit om- | |
| nia; neque, cum salutem populo Romano atque | |
| omnibus gentibus finem diuturnae turpitudinis et | |
| servitutis afferret, passus est plus unius collegae | |
| sui quam universae civitatis vocem valere et | 25 |
| voluntatem.' | |
| Manifestum est de ea lege <Gabini> Ciceronem nunc dicere | |
| qua Cn. Pompeio bellum adversus piratas datum est. | |
| L. autem Trebellius <est> tribunus plebis quem <non> nominat: | 64.1 |
| quo perseverante intercedere—nam senatui promiserat | |
| moriturum se ante quam illa lex perferretur—intro vocare | |
| tribus Gabinius coepit ut Trebellio magistratum abrogaret, | |
| sicut quondam Ti. Gracchus tribunus M. Octavio collegae | 5 |
| suo magistratum abrogavit. Et aliquam diu Trebellius ea re | |
| non perterritus aderat perstabatque in intercessione, quod id | |
| minari magis quam perseveraturum esse Gabinium arbitra- | |
| batur; sed post quam x et vii tribus rogationem acceperunt, | |
| ut una minus esset, et modo una supererat <ut> populi | 10 |
| iussum conficeret, remisit intercessionem Trebellius: atque | |
| ita legem Gabinius de piratis persequendis pertulit. | |
| 'At enim de corrigenda lege rettulerunt.' | |
| Diximus iam in principio Cornelium primo legem pro- | |
| mulgasse ne quis per senatum lege solveretur, <tum> tulisse ut | 15 |
| tum denique de ea re S. C. fieret, cum adessent in senatu | |
| non minus cc. Haec est illa quam appellat correctio. | |
| 'Idem, <nisi> haec ipsa lex quam C. Cornelius tulit | |
| obstitisset, decrevissent id quod palam iam isti | |
| defensores iudiciorum propugnaverunt, senatui | 20 |
| non placere id iudicium de Sullae bonis fieri. Quam | |
| ego causam longe aliter praetor in contione de- | |
| fendi, cum id dicerem quod idem iudices postea | |
| statuerunt, iudicium aequiore tempore fieri opor- | |
| tere.' | 25 |
| Quia defuerat superioribus temporibus in aerario pecunia | |
| publica, multa et saepe eius rei remedia erant quaesita; in | |
| quibus hoc quoque ut pecuniae publicae quae residuae apud | |
| quemque essent exigerentur. Id autem maxime pertinebat | |
| ad Cornelium Faustum dictatoris filium, quia Sulla per | 65.1 |
| multos annos quibus exercitibus praefuerat et rem publicam | |
| tenuerat sumpserat pecunias ex vectigalibus et ex aerario | |
| populi Romani; eaque res saepe erat agitata, saepe omissa | |
| partim propter <gratiam> Sullanarum partium, partim * * * | 5 |
| * * * quod iniquum videbatur post tot annos <ut> quam quis | |
| pecuniam acceperat resque * * * red- | |
| deret rationem. | |
| STATIM | |
| 'Antea vero quam multarum rerum iudicia sub- | 10 |
| lata sint, et quia scitis praetereo et ne quem in | |
| iudicium oratio mea revocare videatur.' | |
| Bello Italico quod fuit adulescentibus illis qui tum in re | |
| publica vigebant, cum multi Varia lege inique damnarentur, | |
| quasi id bellum illis auctoribus conflatum esset, crebraeque | 15 |
| defectiones Italicorum nuntiarentur, nanctus iustitii occa- | |
| sionem senatus decrevit ne iudicia, dum tumultus Italicus | |
| esset, exercerentur: quod decretum eorum in contionibus | |
| populi saepe agitatum erat. Supererat autem ex eis qui | |
| illa iudicia metuerant vigens tum maxime C. <Curio, pater> | 20 |
| Curionis adulescentis eius qui bello civili Caesaris fuit | |
| partium. | |
| PAVLO POST | |
| 'Non Cn. Dolabella C. Volcacium, honestissimum | 24 |
| virum, communi et cotidiano iure privasset.' | 25 |
| Duo fuerunt eo tempore <Cn.> Dolabellae, quorum alterum | |
| C. Caesar accusavit, alterum M. Scaurus. | |
| 'Non denique homo illorum et vita et prudentia | 66.1 |
| longe dissimilis, sed tamen nimis in gratificando | |
| iure liber, L. Sisenna, bonorum Cn. Corneli pos- | |
| sessionem ex edicto suo P. Scipioni, adulescenti | |
| summa nobilitate, eximia virtute praedito, non | 5 |
| dedisset.' | |
| Hoc solum hic adnotandum est hunc esse L. Sisennam | |
| qui res Romanas scripsit. | |
| 'Qua re cum haec populus Romanus videret et | |
| cum a tribunis plebis doceretur, nisi poena acces- | 10 |
| sisset in divisores, exstingui <ambitum> nullo modo | |
| posse, legem hanc Corneli flagitabat, illam quae ex | |
| S. C. ferebatur repudiabat, idque iure, ut docti su- | |
| mus duorum consulum designatorum calamitate—' | |
| et eadem de re paulo post: | 15 |
| 'Vt spectaculum illud re et tempore salubre ac | |
| necessarium, genere <et> exemplo miserum ac fune- | |
| stum videremus.' | |
| P. Sullam et <P.> Autronium significat, quorum alterum | |
| L. Cotta, alterum L. Torquatus, qui cum haec Cicero dicebat | 20 |
| coss. erant, ambitus damnarant et in eorum locum creati erant. | |
| 'Quid ego nunc tibi argumentis respondeam posse | |
| fieri ut alius aliquis Cornelius sit qui habeat Phile- | |
| rotem servum; volgare nomen esse Philerotis, | 67.1 |
| Cornelios vero ita multos ut iam etiam collegium | |
| constitutum sit?' | |
| Frequenter tum etiam coetus factiosorum hominum sine | |
| publica auctoritate malo publico fiebant: propter quod | 5 |
| postea collegia et S. C. et pluribus legibus sunt sublata | |
| praeter pauca atque certa quae utilitas civitatis desiderasset, | |
| sicut fabrorum fictorumque. | |
| 'At enim extremi ac difficillimi temporis vocem | |
| illam, C. Corneli, consulem mittere coegisti: qui | 10 |
| rem <p.> salvam esse vellent, ut ad legem accipien- | |
| dam adessent.' | |
| <C.> Piso qui consul eodem anno fuit quo Cornelius tri- | |
| bunus plebis erat, cum legem de ambitu ex S. C. graviorem | |
| quam fuerat antea ferret et propter multitudinem divisorum | 15 |
| qui per vim adversabantur e foro eiectus esset, edixerat id | |
| quod Cicero significat, et maiore manu stipatus ad legem | |
| perferendam descenderat. | |
| Plebem ex Maniliana offensione victam et domitam esse | |
| dicit: | 20 |
| 'Aiunt vestros animos propter illius tribuni | |
| plebis temeritatem posse adduci ut omnino <nomi>ne | |
| illius potestatis abalienentur; qui restituerunt | |
| eam potestatem, alterum nihil unum posse contra | |
| multos, alterum longe abesse?' | 25 |
| Manifestum puto esse vobis M. Crassum et Cn. Pom- | |
| peium significari, e quibus Crassus iudex tum sedebat in | |
| Cornelium, Pompeius in Asia bellum Mithridaticum gerebat. | |
| 'Tanta igitur in illis virtus fuit ut anno xvi post | |
| reges exactos propter nimiam dominationem po- | 30 |
| tentium secederent, leges sacratas ipsi sibi resti- | |
| tuerent, duo tribunos crearent, montem illum | 68.1 |
| trans Anienem qui hodie Mons Sacer nominatur, | |
| in quo armati consederant, aeternae memoriae | |
| causa consecrarent. Itaque auspicato postero | |
| anno tr. pl. comitiis curiatis creati sunt.' | 5 |
| Inducor magis librariorum hoc loco esse mendam quam | |
| ut Ciceronem parum proprio verbo usum esse credam. Illo | |
| enim tempore de quo loquitur, quod fuit post xvi annos | |
| quam reges exacti sunt, plebs sibi leges sacratas non 'resti- | |
| tuit'—numquam enim tribunos plebis habuerat—sed tum | 10 |
| primum eas 'constituit.' Numerum quidem annorum post | |
| reges exactos cum id factum est diligenter posuit, isque | |
| fuit A. Verginio Tricosto L. Veturio Cicurino coss. Ceterum | |
| quidam non duo tr. pl., ut Cicero dicit, sed quinque tradunt | |
| creatos tum esse singulos ex singulis classibus. Sunt tamen | 15 |
| qui eundem illum duorum numerum quem Cicero ponant: | |
| inter quos Tuditanus et Pomponius Atticus, Livius quoque | |
| noster. Idem hic et Tuditanus adiciunt tres praeterea ab | |
| illis duobus qui collegae <essent lege> creatos esse. Nomina | |
| duorum qui primi creati sunt haec traduntur: L. Sicinius L. | 20 |
| f. Velutus, L. Albinius C. f. Paterculus. | |
| Reliqua pars huius loci quae pertinet ad secundam con- | |
| stitutionem tribunorum et decemvirorum finitum imperium | |
| et breviter et aperte ab ipso dicitur. Nomina sola non | |
| adicit quis ille ex decemviris fuerit qui contra libertatem | 25 |
| vindicias dederit, et quis ille pater contra cuius filiam id | |
| decrevit; scilicet quod notissimum est decemvirum illum | |
| Appium Claudium fuisse, patrem autem virginis L. Vergi- | |
| nium. Vnum hoc tantum modo explicandum, quo loco | |
| primum de secunda secessione plebis, dehinc concordia | 30 |
| facta, sic dicit: | |
| 'Tum interposita fide per tris legatos amplissimos | 69.1 |
| viros Romam armati revertuntur. In Aventino | |
| consederunt; inde armati in Capitolium venerunt; | |
| decem tr. pl. <per> pontificem, quod magistratus | |
| nullus erat, creaverunt.' | 5 |
| Legati tres quorum nomina non ponit hi fuerunt: Sp. | |
| Tarpeius, C. Iulius, P. Sulpicius, omnes consulares; pontifex | |
| max. fuit M. Papirius. | |
| 'Etiam haec recentiora praetereo: Porciam prin- | |
| cipium iustissimae libertatis; Cassiam qua lege | 10 |
| suffragiorum ius potestasque convaluit; alteram | |
| Cassiam quae populi iudicia firmavit.' | |
| Quae sit illa lex Cassia qua suffragiorum potestas con- | |
| valuit manifestum est; nam ipse quoque paulo ante dixit | |
| legem Cassium tulisse ut populus per tabellam suffragium | 15 |
| ferret. Altera Cassia lex quae populi iudicia firmavit quae | |
| sit potest quaeri. Est autem haec: L. Cassius L. f. Lon- | |
| ginus tribunus plebis C. Mario C. Flavio coss. plures leges | |
| ad minuendam nobilitatis potentiam tulit, in quibus hanc | |
| etiam ut quem populus damnasset cuive imperium abrogasset | 20 |
| in senatu ne esset. Tulerat autem eam maxime propter | |
| simultates cum Q. Servilio qui ante biennium consul fuerat | |
| et cui populus, quia male adversus Cimbros rem gesserat, | |
| imperium abrogavit. | |
| Dicit de nobilibus: | 25 |
| 'Qui non modo cum Sulla verum etiam illo mortuo | |
| semper hoc per se summis opibus retinendum puta- | |
| verunt, inimicissimi C. Cottae fuerunt, quod is | |
| consul paulum tribunis plebis non potestatis sed | |
| dignitatis addidit.' | 30 |
| Hic Cotta, ut puto <vos reminisci>, legem tulit ut tribunis | |
| plebis liceret postea alios magistratus capere: quod lege | 70.1 |
| Sullae eis erat ademptum. | |
| 'Quam diu quidem hoc animo erga vos illa plebs | |
| erit quo se ostendit esse, cum legem Aureliam, cum | |
| Rosciam non modo accepit sed etiam efflagitavit.' | 5 |
| Aurelia lege communicata esse iudicia inter senatores et | |
| equestrem ordinem et tribunos aerarios †quam L. Roscius | |
| Otho biennio ante confirmavit, in theatro ut equitibus Ro- | |
| manis xiiii ordines spectandi gratia darentur. | |
| 'Memoria teneo, cum primum senatores cum equi- | 10 |
| tibus Romanis lege Plotia iudicarent, hominem | |
| dis ac nobilitati perinvisum Cn. Pompeium causam | |
| lege Varia de maiestate dixisse.' | |
| M. Plautius Silvanus tribunus plebis Cn. Pompeio Stra- | |
| bone L. Porcio Catone coss., secundo anno belli Italici cum | 15 |
| equester ordo in iudiciis dominaretur, legem tulit adiuvanti- | |
| bus nobilibus; quae lex vim eam habuit quam Cicero signi- | |
| ficat: nam ex ea lege tribus singulae ex suo numero quinos | |
| denos suffragio creabant qui eo anno iudicarent. Ex eo | |
| factum est ut senatores quoque in eo numero essent, et | 20 |
| quidam etiam ex ipsa plebe. | |
| <PRO CORNELIO> | |
| 'Num in eo qui sint hi testes haesitatis? Ego | 23 |
| vobis edam. Duo reliqui sunt de consularibus, | |
| inimici tribuniciae potestatis. Pauci praeterea | 25 |
| adsentatores eorum atque adseculae subsequuntur.' | |
| M. Lucullum et M'. Lepidum significat. Quinque enim | |
| consulares, ut iam diximus, in Cornelium testimonium dixe- | |
| runt: Q. Catulus, Q. Hortensius, Q. Metellus Pius pont. | |
| max., quos hac secunda oratione tractat, et duo qui non<dum> | 71.1 |
| dixerant quos nunc significat Lucullus et Lepidus. | |
| 'Quid? avunculus tuus clarissimus vir, clarissimo | |
| patre avo maioribus, credo, silentio, favente nobili- | |
| tate, nullo intercessore comparato populo Romano | 5 |
| dedit et potentissimorum hominum conlegiis | |
| eripuit cooptandorum sacerdotum potestatem.' | |
| Hoc egere enarratione, quia hoc loco nomen non ponit | |
| quis fecerit, ei demum videri potest qui oblitus sit minus | |
| ante xx versus haec <de> eo ipso Ciceronem dixisse: | 10 |
| 'Sed si familiariter ex Q. Catulo sapientissimo | |
| viro atque humanissimo velim quaerere: utrius | |
| tandem tibi tribunatus minus probari potest, C. | |
| Corneli, an—non dicam P. Sulpici, non L. Saturnini, | |
| non Gai Gracchi, non Tiberi, neminem quem isti | 15 |
| seditiosum existimant nominabo, sed avunculi tui, | |
| Q. Catule, clarissimi patriaeque amantissimi viri? | |
| quid mihi tandem responsurum putatis?' | |
| SEQVITVR | |
| 'Quid? idem Domitius M. Silanum, consularem | 20 |
| hominem, quem ad modum tr. pl. vexavit?' | |
| M. Silanus quinquennio ante consul fuerat quam Domitius | |
| tr. pl. esset, atque ipse quoque adversus Cimbros rem male | |
| gesserat: quam ob causam Domitius eum apud populum | |
| accusavit. Criminabatur rem cum Cimbris iniussu populi | 25 |
| gessisse, idque principium fuisse calamitatum quas eo bello | |
| populus accepisset; ac de eo tabellam quoque edidit. Sed | |
| plenissime Silanus absolutus est; nam duae solae tribus | |
| eum, Sergia et Quirina, damnaverunt. | |
| 'Haec est controversia eius modi ut mihi <probe- | 72.1 |
| tur> tr. pl. Cn. Domitius, Catulo M. Terpolius.' | |
| Contemptissimum nomen electum esse ex eis qui tr. pl. | |
| fuerant post infractam tribuniciam potestatem <a> Sulla, ante | |
| restitutam a Cn. Pompeio apparet. Fuit autem is tr. pl. | 5 |
| ante xii annos D. Bruto et Mam. Lepido coss.; Cn. Do- | |
| mitius tribunus fuerat ante ii de xl annos C. Mario ii | |
| C. Fimbria coss. | |
| Magno numero sententiarum Cornelius absolutus est. |