| CONIECTANEORVM LIBRI | |
| L. IIII: DE OFFICIO SENATORIO | |
| Gel. N.A. 14.8.2 | |
| nam et tribunis . . . plebis | 2.1 |
| senatus habendi ius erat, quamquam senatores non essent | |
| ante Atinium plebiscitum. | |
| Gel. N.A. 4.10.8 | |
| C. . . . Caesar consul M. Catonem sententiam rogavit. | 4.1 |
| Cato rem, quae consulebatur, quoniam non e republica | |
| videbatur, perfici nolebat, eius rei ducendae gratia longa | |
| oratione utebatur eximebatque dicendo diem. erat enim ius | |
| senatori, ut sententiam rogatus diceret ante, quicquid vellet | 5 |
| aliae rei et quoad vellet. Caesar consul viatorem vocavit | |
| eumque, cum finem non faceret, prendi loquentem et in | |
| carcerem duci iussit. senatus consurrexit et prosequebatur | |
| Catonem in carcerem. hac . . . invidia facta Caesar | |
| destitit et mitti Catonem iussit. | 10 |
| EX INCERTIS LIBRIS | |
| Gel. N.A. 20.2.3 | |
| siticines | 7.1 |
| EX EPISTVLIS | |
| Gel. N.A. 13.12.2 | |
| sed agitabat . . . hominem libertas quaedam | 9.1 |
| nimia atque vecors usque eo, ut divo Augusto iam principe | |
| et rem publicam obtinente ratum tamen pensumque nihil | |
| haberet, nisi quod iussum sanctumque esse in Romanis | |
| antiquitatibus legisset. | 5 |
| * | |
| Cum a muliere . . . quadam tribuni plebis adversum eum | |
| aditi <in> Gallianum ad eum misissent, ut veniret et mulieri | |
| responderet, iussit eum, qui missus erat, redire et tribunis | |
| dicere ius eos non habere neque se neque alium quemquam | 10 |
| vocandi, quoniam moribus maiorum tribuni plebis pren- | |
| sionem haberent, vocationem non haberent; posse igitur eos | |
| venire et prendi se iubere, sed vocandi absentem ius non | |
| habere. | |
| DE PONTIFICIO IVRE | |
| LIBER V | |
| Gel. N.A. 4.6.10 | |
| Tib. Coruncanio pontifici maximo feriae praecidaneae in atrum | 10.1 |
| diem inauguratae sunt. collegium decrevit non habendum | |
| religioni, quin eo die feriae praecidaneae essent. | |
| LIBER VI | |
| Festus 154M | |
| mundus | 11.1 |
| EX INCERTIS LIBRIS | |
| Macr. Sat. 7.13.12 | |
| veteres . . . non | 12.1 |
| ornatus, sed signandi causa anulum secum circumferebant. | |
| unde nec plus habere quam unum licebat nec cuiquam nisi | |
| libero, quos solos fides deceret, quae signaculo continetur. | |
| ideo ius anulorum famuli non habebant. imprimebatur | 5 |
| autem sculptura materiae anuli, seu ex ferro seu ex auro foret; | |
| et gestabatur, ut quisque vellet, quacumque manu, quolibet | |
| digito. postea . . . usus luxuriantis aetatis signaturas | |
| pretiosis gemmis coepit insculpere, et certatim haec omnis | |
| imitatio lacessivit, ut de augmento pretii, quo sculpendos | 10 |
| lapides parassent, gloriarentur. hinc factum est, ut usus | |
| anulorum exemptus dexterae, quae multum negotiorum | |
| gerit, in laevam relegaretur, quae otiosior est, ne crebro motu | |
| et officio manus dexterae pretiosi lapides frangerentur. | |
| electus autem . . . in ipsa laeva manu digitus minimo | 15 |
| proximus quasi aptior ceteris, cui commendaretur anuli | |
| pretiositas. nam pollex, qui nomen ab eo, quod pollet, | |
| accepit, nec in sinistra cessat nec minus quam tota manus | |
| semper in officio est. unde et apud Graecos ἀντίχειρ | |
| . . . vocatur quasi manus altera. pollici vero vicinus | 20 |
| nudus et sine tuitione alterius adpositi videbatur; nam | |
| pollex ita inferior est, ut vix radicem eius excedat. medium | |
| et minimum vitaverunt ut ineptos, alterum magnitudine, | |
| brevitate alterum, et electus est, qui ab utroque clauditur et | |
| minus officii gerit et ideo servando anulo magis adcommo- | 25 |
| datus est. haec sunt, quae lectio pontificalis habet. | |
| Macr. Sat. 1.14.5 | |
| annum . . . an . . . circum | 15.1 |
| DE IVRE SACRIFICIORVM | |
| LIBER I | |
| Macr. Sat. 3.10.3 | |
| itaque Iovi tauro, verre, ariete immolari non licet. | 16.1 |
| Macr. Sat. 3.10.7 | |
| siquis forte tauro Iovi fecerit, piaculum dato. | 17.1 |
| EX INCERTIS LIBRIS | |
| Festus 238M | |
| porcam auream . . . argenteam | 18.1 |
| propudialis porcus | 19.1 |
| Festus 285M | |
| rutilae canes | 20.1 |
| DE IVRE AVGVRALI | |
| Festus 351M | |
| stellam | 21.1 |
| sinistrum | 22.1 |
| EX INCERTIS OPERIBVS | |
| Festus 273M | |
| reus | 23.1 |
| * | |
| 'quid horum fuit unum iudici arbitrove | |
| reove, eo dies diffissus esto'. | |
| Gel. N.A. 10.20.2 | |
| lex . . . est generale iussum populi aut plebis ro- | 24.1 |
| gante magistratu. | |
| Gel. N.A. 10.20.5 | |
| plebem . . . plebisscitum | 25.1 |
| Plin. Nat. 14.93 | |
| murrinam | 27.1 |
| Plin. Nat. 18.108 | |
| cocos . . . pistores | 28.1 |
| FRAGMENTA INCERTA | |
| Serv. Dan. A. 1.273 | |
| Romam . . . Valentiam . . . Romen | 36.1 |
| Serv. A. 5.45 | |
| divos . . . deos | 37.1 |
| Festus 162M | |
| nefrendes | 38.1 |