HISTORIAE
Sen. Suas. 6.18
Cicero paulum remoto uelo 1.1
postquam armatos uidit, 'Ego uero consisto' ait, 'accede, ueterane,
et, si hoc saltim potes recte facere, incide ceruicem'. trementi
deinde dubitantique 'Quid, si ad me', inquit, 'primum uenissetis?'
Sen. Suas. 6.23
Sic M. Cicero decessit, 2.1
uir natus ad rei publicae salutem, quae diu defensa et admini-
strata in senectute demum e manibus eius elabitur, uno ipsius
uitio laesa, quod nihil in salutem eius aliud illi quam si caruis-
set Antonio, placuit. Vixit sexaginta et tres annos ita, ut semper 5
aut peteret alterum aut inuicem peteretur, nullamque rem rarius
quam diem illum quo nullius interesset ipsum mori, uidit.