| AGRICVLTVRAE ITEM ARTIVM | |
| LIBRORVM I—V QVAE SVPERSVNT | |
| AGER | |
| Col. 2.9.10 | |
| Vbi mediocris est fructus, optimam quamque spicam legere | 4.1 |
| oportet separatimque ex ea semen reponere. Cum rursus amplior | |
| messis prouenerit, quicquid exteretur, <s>caphisterio expurgandum erit; | |
| et semper, quod propter magnitudinem ac pondus in imo subsederit, ad | |
| semen reseruandum. Nam id plurimum prodest, quia, quamuis celerius locis | 5 |
| umidis, tamen etiam siccis frumenta degenerant, nisi cura talis ad- | |
| hibetur. | |
| Non. p. 195M | |
| laetam formosamque cymam | 6.1 |
| Non. p. 222M | |
| Omnes rastra et adtollunt et adigunt | 7.1 |
| PECORA | |
| Pelagon. art. ueter. 287 | |
| Compositio ad | 30.1 |
| colicos: asari Pontici #¹¹¹⁰; petroselini #¹¹¹⁰; feniculi seminis #¹¹¹⁰; piperis | |
| nigri #¹¹¹⁰ II; marrubi #¹¹¹⁰; abrotoni #¹¹¹⁰; anethi scrip. III; Ligustici #¹¹¹⁰; | |
| centauri seminis #¹¹¹⁰; chamaep<i>tys sem.; sil potorium scrip. IIII; pulei | |
| <#¹¹¹⁰;> acapni #¹¹¹⁰; rutae #¹¹¹⁰; apii semi- | 5 |
| nis #¹¹¹⁰; zingiberis sem.; mellis optimi P. II: mel despumas, illa omnia | |
| contundis et cernis et melli miscebis; deinde instar magnitudinis nucis | |
| Abellanae cum aquae tepidae sext. dabis. Certissima medela est. Sane | |
| si dolor perseuerauerit, feniculi seminis cocliaria quinque bene trita cum | |
| uini sinceri sed cibari sext. dabis. | 10 |
| AVES | |
| Col. 8.13.1 | |
| Anser neque sine aqua nec sine multa herba facile sustinetur | 37.1 |
| neque utilis est locis consitis, quia, quicquid rerum contingere potest, | |
| carpit. Sicubi uero flumen aut lacus est herbaeque copia, neque | |
| nimis iuxta satae fruges, nutriendu<s> est. | |
| APES | |
| Col. 9.14.18 | |
| Apes ex floribus ceras faciunt, ex rore | 43.1 |
| matutino mel. |