Isdemque temporibus in tres partes medicina diducta est, ut una 1.pr.9.1
esset quae uictu, altera quae medicamentis, tertia quae manu mederetur.
Primam ΔΙΑΙΤΗΤΙΚΗΝ secundam ΦΑΡΜΑΚΕΥΤΙΚΗΝ tertiam
ΧΕΙΡΟΥΡΓΙΑΝ Graeci nominarunt. Eius autem, quae uictu morbos
curat, longe clarissimi auctores etiam altius quaedam agitare conati, rerum 5
quoque naturae sibi cognitionem uindicarunt, tamquam sine ea trunca
et debilis medicina esset. Post quos Serapion, primus omnium nihil 10.1
hanc rationalem disciplinam pertinere ad medicinam professus, in usu
tantum et experimentis eam posuit. Quem Apollonius et Glaucias et
aliquanto post Heraclides Tarentinus et aliqui non mediocres uiri secuti
ex ipsa professione se empiricos appellauerunt. Sic in duas partes ea 11.1
quoque, quae uictu curat, medicina diuisa est, aliis rationalem artem,
aliis usum tantum sibi uindicantibus, nullo uero quicquam post eos,
qui supra comprehensi sunt, agitante, nisi quod acceperat, donec Ascle-
piades medendi rationem ex magna parte mutauit. Ex cuius suc- 5
cessoribus Themison nuper ipse quoque quaedam in senectute deflexit.
Et per hos quidem maxime uiros salutaris ista nobis professio in-
creuit.