In his autem ante omnia scire medicus debet, quae insanabilia 5.26.1c.1
sint, quae difficilem curationem habeant, quae promptiorem. Est enim
prudentis hominis primum eum, qui seruari non potest, non adtingere,
nec subire speciem * * * eius, ut occisi, quem sors ipsius interemit;
deinde ubi grauis metus sine certa tamen desperatione est, indicare 5
necessariis periclitantis in difficili spem esse, ne, si uicta ars malo fuerit,
uel ignorasse uel fefellisse uideatur. Sed ut haec prudenti uiro conueni- 1d.1
unt, sic rursus histrionis est paruam rem adtollere, quo plus praesti-
tisse uideatur. Obligarique aecum est confessione promptae rei, quo
curiosius etiam circumspiciat, ne, quod per se exiguum est, maius cu-
rantis neglegentia fiat. 5