Vix autem ad sanitatem perueniunt, quibus ulla parte aut 5.26.3a.1
pulmo aut iocineris crassum aut membrana, quae continet cerebrum,
aut lienis aut uulua aut uesica aut ullum intestinum aut saeptum trans-
uersum uulneratum est. Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad
grandes intusque conditas uenas in alis uel poplitibus mucro desedit. 5
Periculosa etiam uulnera sunt, ubicumque uenae maiores sunt, quo-
niam exhaurire hominem profusione sanguinis possunt. Idque euenit 3b.1
non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in is uenis, quae ad
anum testiculosque perueniunt. Praeter haec malum uulnus est, quod-
cumque in alis uel feminibus uel inanibus locis uel in articulis uel
inter digitos est; item quodcumque musculum aut neruum aut arteriam 5
aut membranam aut os aut cartilaginem laesit. Tutissimum omnium,
quod in carne est.