Solet etiam interdum in aurem aliquid incidere, ut calculus 6.7.9a.1
aliquodue animal. Si pulex intus est, conpellendum eo lanae paulum
est, quo ipse is subit et simul extrahitur. Si non est secutus aliudue
animal est, specillum lana inuolutum in resina quam glutinosissim<a>
maximeque terebenthina demittendum, idque in aurem coiciendum 5
ibique uertendum est: utique enim conprehendit [eximet]. Sin aliquid
exanime est, specillo oriculario protrahendum est aut hamulo retuso
paulum recuruato. Si ista nihil proficiunt, potest eodem modo resina 9b.1
protrahi. Sternumenta quoque admota id commode elidunt, aut ori-
culario clystere aqua uehementer intus conpulsa. Tabula quoque con-
locatur, media inhaerens, capitibus utr<im>que pendentibus; superque
eam homo deligatur in id latus uersus, cuius auris eo modo laborat, 5
sic ut extra tabulam emineat. Tum malleo caput tabulae, quod a pe-
dibus est, feritur; atque ita concussa aure id quod inest excidit.